Page images
PDF
EPUB

Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agitat molem et magno se corpore miscet. Inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum

Et quae marmoreo fert monstra sub aequore pon.

tus.

Igneus est ollis vigor et caelestis origo

Seminibus, quantum non noxia corpora tardant
Terrenique hebetant artus moribundaque membra.
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, ne-
que auras

Dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
Quin et supremo cum lumine vita reliquit,

Non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
Corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
Multa diu concreta modis inolescere miris.
Ergo exercentur poenis, veterumque malorum
Supplicia expendunt: aliae panduntur inanis
Suspensae ad ventos; aliis sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus, aut exuritur igni;
Quisque suos patimur Manis; exinde per amplum
Mittimur Elysium, et pauci laeta arva tenemus;
Donec longa dies, perfecto temporis orbe.
Concretam exemit labem, purumque relinquit
Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
Has omnis, ubi mille rotam volvere per annos,
Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,
Scilicet inmemores supera ut convexa revisant
Rursus et incipiant in corpora velle reverti.

v. 724-751.

LXXXII.

Romanae gentis gloria.

UIN et avo comitem sese Mavortius addet
Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia

mater

Educet. Viden', ut geminae stant vertice cristae,
Et pater ipse euo superum iam signat honore?
En, huius, nate, auspiciis illa incluta Roma
Inperium terris, animos aequabit Olympo,
Septemque una sibi muro circumdabit arces,
Felix prole virum : qualis Berecyntia mater
Invehitur curru Phrygias turrita per urbes,
Laeta deum partu, centum conplexa nepotes,
Omnis caelicolas, omnis supera alta tenentis.
Huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem
Romanosque tuos. Hic Caesar et omnis Iuli
Progenies, magnum caeli ventura sub axem.
Hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet
Saecula qui rursus Latio regnata per arva

Saturno quondam ; super et Garamantas et Indos
Proferet inperium; iacet extra sidera tellus,
Extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.
Huius in adventum iam nunc et Caspia regna
Responsis horrent divom et Maeotia tellus,
Et septemgemini turbant trepida ostia Nili.
Nec vero Alcides tantum telluris obivit,

Fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi
Pacarit nemora, et Lernam tremefecerit arcu;
Nec, qui pampineis victor iuga flectit habenis,
Liber, agens celso Nysae de vertice tigris.
Et dubitamus adhuc virtute extendere viris,
Aut metus Ausonia prohibet consistere terra?
Quis procul ille autem ramis insignis olivae
Sacra ferens? Nosco crinis incanaque menta
Regis Romani, primam qui legibus urbem
Fundabit, Curibus parvis et paupere terra
Missus in inperium magnum. Cui deinde subibit,
Otia qui rumpet patriae residesque movebit
Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
Agmina. Quem iuxta sequitur iactantior Ancus,
Nunc quoque iam nimium gaudens popularibus
auris.

Vis et Tarquinios reges, animamque superbam
Ultoris Bruti, fascesque videre receptos ?
Consulis inperium hic primus saevasque secures
Accipiet, natosque pater nova bella moventis,
Ad poenam pulchra pro libertate vocabit.
Infelix! Utcumque ferent ea facta minores,
Vincet amor patriae laudumque inmensa cupido.
Quin Decios Drusosque procul saevumque securi
Aspice Torquatum et referentem signa Camillum.
Illae autem, paribus quas fulgere cernis in armis,
Concordes animae nunc et dum nocte premuntur,
Heu quantum inter se bellum, si lumina vitae
Attigerint, quantas acies stragemque ciebunt!
Aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci

Descendens, gener adversis instructus Eois.
Ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella,
Neu patriae validas in viscera vertite viris;
Tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,
Proiice tela manu, sanguis meus !—

Ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
Victor aget currum, caesis insignis Achivis.
Eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas,
Ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
Ultos avos Troiae, templa et temerata Minervae.
Quis te, magne Cato, tacitum, aut te, Cosse, relin-
quat?

Quis Gracchi genus, aut geminos, duo fulmina belli,
Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem
Fabricium, vel te sulco, Serrane, serentem?
Quo fessum rapitis, Fabii? tu Maxumus ille es,
Unus qui nobis cunctando restituis rem.
Excudent alii spirantia mollius aera,

Credo equidem, vivos ducent de marmore voltus,
Orabunt caussas melius, caelique meatus
Describent radio et surgentia sidera dicent :
Tu regere inperio populos, Romane, memento;
Hae tibi erunt artes; pacisque inponere morem,
Parcere subiectis, et debellare superbos.

Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:
Aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis
Ingreditur, victorque viros supereminet omnis!
Hic rem Romanam, magno turbante tumultu,
Sistet, eques sternet Poenos Gallumque rebellem,
Tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.

Atque hic Aeneas; una namque ire videbat
Egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,
Sed frons laeta parum, et deiecto lumina voltu :
Quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem ?
Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum ?
Qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso!
Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.
Tum pater Anchises, lacrimis ingressus obortis :
O gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum;
Ostendent terris hunc tantum fata, neque ultra
Esse sinent. Nimium vobis Romana propago
Visa potens, Superi, propria haec si dona fuissent.
Quantos ille virum magnam Mavortis ad urbem
Campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis
Funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
Nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos
In tantum spe tollet avos, nec Romula quondam
Ullo se tantum tellus iactabit alumno.
Heu pietas, heu prisca fides, invictaque bello
Dextera! non illi se quisquam inpune tulisset
Obvius armato, seu cum pedes iret in hostem,
Seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
Heu, miserande puer! si qua fata aspera rumpas,
Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis,
Purpureos spargam flores, animamque nepotis
His saltem adcumulem donis, et fungar inani
Munere.-
v. 777-886.

[ocr errors]
« PreviousContinue »