Page images
PDF
EPUB

deducent. Verum dum huic operi dignitatem nonnullam adstruere conor, quod ad te dicatum sit; periculum est, ne modestiæ fines transeam, cum a me sit susceptum. Tu vero illud tanquam pignus affectus erga te mei, et observantiæ, et animi maxime devoti accipies, eique præsidium nominis tui imperties. Quare cum tot et tanta sustineas, tempora tua diutius non morabor; sed finem faciam, tibi felicia omnia comprecatus, et perpetuo futurus

Tibi, et studio suo, et beneficiis tuis devinctissimus,

FRA. BACONUS.

ALME MATRI,

INCLYTE ACADEMIE CANTABRIGIENSI.

CUM sine philosophia me certe nec vivere juvet, merito vos in magno honore habeo, a quibus mihi ista vitæ præsidia et solatia fluxerint. Itaque hoc nomine et me et mea vobis debere profiteor, quo minus mirum sit, si vos vestris remunerem; ut motu naturali redeant a quo traxerint originem. Et tamen, nescio quomodo, rara videntur vestigia vos retrorsum spectantia; cum infinita a vobis profecta sint. Nec nimium mihi sumam (ut opinor), si sperem, propter rerum usum mediocrem, quod nostrum vitæ genus et institutum necessario traxit, nonnullam ad hominum doctorum inventa, per hæc nostra, factam esse accessionem. Equidem in ea opinione sum, contemplationes, in vitam activam translatas, nonnihil novi decoris et vigoris acquirere; et suppetente uberiore materia, et magis altas fortasse radices agere, aut certe magis proceras et frondosas evadere. Neque vos (ut arbitror) ipsi nostis, quam late pateant vestra, quamque ad multa pertineant. Equum est tamen omnia vobis attribui, atque in vestrum honorem cedere, cum accessiones quæque principiis magna ex parte debeantur. Neque vero ab homine occupato aliquid exquisitum, aut otii miracula et prærogativas requiretis; sed et hoc amori meo summo erga vos et vestra tribuetis, quod intra rerum civilium spinas hæc non prorsus perierint, sed vobis vestra servata sint. Valete.

Alumnus vester amantissimus,

FRA. BACONUS.

So in both editions. But I think the second et should have been struck out.

INDEX FABULARUM PRISCE SOPHIE

HOC LIBRO CONTENTARUM.

1. CASSANDRA, sive Parrhesia.
2. TYPHON, sive Rebellis.

3. CYCLOPES, sive Ministri ter-
roris.

4. NARCISSUS, sive Philautia.

5. STYX, sive Fœdera.

6. PAN, sive Natura.

7. PERSEUS, sive Bellum.

8. ENDYMION, sive Gratiosus.
9. SOROR GIGANTUM, sive Fama.
10. ACTEON ET PENTHEUS, sive
Curiosus.

11. ORPHEUS, sive Philosophia.
12. CŒLUM, sive Origines.
13. PROTEUS, sive Materia.
14. MEMNON, sive Præmaturus.
15. TITHONUS, sive Satias.
16. PROCUS JUNONIS, sive De-
decus.

17. CUPIDO, sive Atomus.

18. DIOMEDES, sive Zelus.
19. DEDALUS, sive Mechanicus.
20. ERICTHONIUS, sive Impos-
tura.

21. DEUCALION, sive Restitutio.
22. NEMESIS, sive Vices Rerum.
23. ACHELOUS, sive Prælium.
24. DIONYSUS, sive Cupiditas.
25. ATALANTA, sive Lucrum.
26. PROMETHEUS,
Hominis.

sive Status

27. ICARUS VOLANS, item SCYLLA
ET CHARYBDIS, sive Via
Media.

28. SPHYNX, sive Scientia.

29. PROSERPINA, sive Spiritus.

30. METIS, sive Consilium.

31. SIRENES, sive Voluptas.

« PreviousContinue »