Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

sua sede in alienam translati et repetiti ; quorum plerique in

vetustissimis optimisque codicibus neutiquam comparent , heri et nudius tertius, ut aiunt, inferti : pauci aliquot antiquissima fraude in omnibus exemplaribus possessionem obtinent. Horum suppositioncm vix , aut ne vix quidem , subodorati sunt nobilissimi editores : illos

pro spuriis habuerunt ; in serie reliquerunt tamen , uncinis quidem

conclusos, sed ipsa interpunctione cum propinquis connexos, Quae quidem ratio nullo se mihi pacto adprobare potest. Quorsum enim versus male cohaerentes , importunos , frigidos servare ? Ecquid vereamur, ne rapido vividae orationis vel narrationis decursu nimis incalescant lectorum animi ? Ouid vero dicam de adulterino illo quem in VI. Aeneidos infersit vir nescio quis literatus , quique ne in veteribus quidem impressis , nedum in ullo scripto libro, conspicitur ? Hunc quum retinuerit Heinsius, non amplius est quod miremur, eum ceteros non ejecisse, qui unius saltem et alterius recentis codicis fide nituntur. Non tantum notandi, sed prorsus eximendi erant omnes illi versus irreptitii, qui porro in hac editione lectorem frigore suo non ferient. Eos nemo desiderabit , nedum abesse sentiat. Si quis tamen, alio collato libro , cur auctior is

videatur, scire velit, ex HErNII notis et nostris etiam discet,

damnum illud fuisse, quo Virgilius factus fuerat auctior. XXII. versus illi de Helena in II. Aeneidos, quos plerique codices, iique optimi et vetustissimi, non adgnoscunt, alium auctorem , quam Virgilium ipsum , habere non possunt. Sed illos Poëta ipse induxisse videtur haud immerito , totamque hanc narrationem retexere voluisse, ut cum iis consentiret quae aliter de Helenae fatis postea exorsus fuerat in Aeneidos VI. sed hujus loci emendationem , ut totius poëmatis absolutionem , mors occupavit. Quapropter ver$u$ illos typis , qui Aldini vel Italici perhibentur, excudi fecimus. Non tamen illi soli, quos resecuimus, versus, indigni erant, qui inter Virgilianos censerentur. Sunt enim praeter illos aliquot alii, quorum in natales si curiosius inquisiverit aliquis, cui palatum sapiat, non is Persarum montes sibi mereat, ut illos pro genuinis adgnoscat. Nec utique , quum haud multo post Poëtae excessum

VItI

tota Grammaticorum , ludimagistrorum , librariorum gens ejus
poëmata quaestui habuerit , eaque sola saepius descripta fuerint ,
quam ceterorum timul omnium poëtarum carmina, tot alienis laciniis
interpolata fuisse, mirum est. Integri versus intrusi fuere , ut est
ille in Georgicorum II. 1 a 5, quemn quovis pignore contenderim e
pura Virgilii vena non fluxisse. Praefixit alius Aeneidi prologum :
Georgicis epilogum adsuit alius, utrumque insulsum, Poëmatumque
et ipsius Virgilii gravitate indignum, Quos imperfectos reliquerat
in Aeneide versus , tamquam picturae olim absolvendae prima
lineamenta, certatim explere conata est ludimagistrorum temeritas ;
guorum inepta commenta pleraque explosa fuerunt a peritioribus
viris , qui severiore cura codicum nunc exstantium antiquissimos
correxerunt. Nec tamen illi fraudem omnem persenserunt. Rema-
nent enim hemistichia aliquot , quae si quis Virgilio , scribendi
impetu abrepto, sic excidisse contendat, haud tamen diffitebitur,
castigatiorem venustioremque habitum indutura illa fuisse , si
praeclaro operi, pulcherrimoque omnium futuro, extremam manum
artifex imposuisset. Istius generis omnia, quae suspecta quidem ,
haud tamen convicta fraudis sunt ; quandoquidem diversa sunt
hominum judicia, invidiosumque esset nimis , si, quod ipse damnes,
alios non sinas probare ; integra reliqui. Tametsi vero horum
quidquam sustollere mihi religio fuit , haud tamen committere
aequum censui , ut talibus naeniis , quas ego minime Virgilio
acceptas fero, delicatiorum lectorum voluptas corrumperetur. Proinde
spuria illa excudi ita curavi, ut qui ea contemserit, eorum rationem
nullam habere possit ; qui vero pluris ea, quam ego, fecerit, in
numerato illa habeat.
Exspecto quodnam futurum sit Eruditorum de hac editione
judicium , quibus si rationem quam secutus sum adprobavero ,
operam dabo, ut eadem forma, iisdemque vel concinnioribus adhuc
typis quam emendatissimi prodeant alii Poëtae Latini praestantiores.

Dabam Argentorati Calendis januarii MD CC LXXXV.

P U B L I I

VIRGILII MARONIS

E U C O L I C A.

E C L O G A P R I M A.
T I T Y R U S.

[ocr errors][ocr errors]

TITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi
Silvestrem temui Musam meditaris avena:
Nos patriae finis, et dulcia linquimus arva ;
Nos patriam fugimus : tu , Tityre, lentus in umbra
Formosam resonare doces Amaryllida silvas.
T I T Y R U S.
O Meliboee, Deus nobis haec otia fecit.
Namque erit ille mihi semper Deus : illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum
Ludere, quae vellem , calamo permisit agresti.
M E I, I B O E U S.
Non equidem invideo : miror magis. undique totis
Usque adeo turbatur agris. en , ipse capellas
Protemus aeger ago : hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corulos modo namque gemellos,
Spem gregis, ah ! silice in nuda connixa reliquit.
Saepe malum hoc nobis, si mens non laeva fuisset,
De coelo tactas memini praedicere quercus.
Sed tamen , iste deus qui sit, da , Tityre, nobis.
A Q

i

« PreviousContinue »