VII sua sede in alienam translati et repetiti; quorum plerique in vetustissimis optimisque codicibus neutiquam comparent, heri et nudius tertius, ut aiunt, inferti: pauci aliquot antiquissima fraude in omnibus exemplaribus possessionem obtinent. Horum suppositionem vix, aut ne vix quidem, subodorati sunt nobilissimi editores : illos pro spuriis habuerunt; in serie reliquerunt tamen, uncinis quidem conclusos, sed ipsa interpunctione cum propinquis connexos. Quae quidem ratio nullo se mihi pacto adprobare potest. Quorsum enim versus male cohaerentes, importunos, frigidos servare? Ecquid vereamur, ne rapido vividae orationis vel narrationis decursu nimis incalescant lectorum animi ? Quid vero dicam de adulterino illo quem in VI. Aeneidos infersit vir nescio quis literatus, quique ne in veteribus quidem impressis, nedum in ullo scripto libro, conspi citur? Hunc quum retinuerit Heinsius, non amplius est quod miremur, eum ceteros non ejecisse, qui unius saltem et alterius recentis codicis fide nituntur. Non tantum notandi, sed prorsus eximendi erant omnes illi versus irreptitii, qui porro in hac editione lectorem frigore suo non ferient. Eos nemo desiderabit, nedum abesse sentiat. Si quis tamen, alio collato libro cur auctior is videatur, scire velit, ex HEYNII notis et nostris etiam discet, damnum illud fuisse, quo Virgilius factus fuerat auctior. XXII. versus illi de Helena in II. Aeneidos, quos plerique codices, que optimi et vetustissimi, non adgnoscunt, alium auctorem, quam Virgilium ipsum, habere non possunt. Sed illos Poëta ipse induxisse videtur haud immerito, totamque hanc narrationem retexere voluisse, ut cum iis consentiret quae aliter de Helenae fatis postea. exorsus fuerat in Aeneidos VI. sed hujus loci emendationem, ut totius poëmatis absolutionem, mors occupavit. Quapropter versus illos typis, qui Aldini vel Italici perhibentur, excudi fecimus. , Non tamen illi soli, quos resecuimus, versus, indigni erant, qui inter Virgilianos censerentur. Sunt enim praeter illos aliquot alii, quorum in natales si curiosius inquisiverit aliquis, cui palatum sapiat, non is Persarum montes sibi mereat, ut illos pro genuinis adgnoscat. Nec utique, quum haud multo post Poëtae excessum tota Grammaticorum, ludimagistrorum, librariorum gens ejus poëmata quaestui habuerit, eaque sola saepius descripta fuerint, quam ceterorum simul omnium poëtarum carmina, tot alienis laciniis interpolata fuisse, mirum est. Integri versus intrusi fuere, ut est ille in Georgicorum II. 125, quem quovis pignore contenderim e pura Virgilii vena non fluxisse. Praefixit alius Aeneidi prologum : Georgicis epilogum adsuit alius, utrumque insulsum, Poëmatumque et ipsius Virgilii gravitate indignum. Quos imperfectos reliquerat in Aeneide versus, tamquam picturae olim absolvendae prima lineamenta, certatim explere conata est ludimagistrorum temeritas ; quorum inepta commenta pleraque explosa fuerunt a peritioribus viris, qui severiore cura codicum nunc exstantium antiquissimos correxerunt. Nec tamen illi fraudem omnem persenserunt. Rema nent enim hemistichia aliquot, quae si quis Virgilio, scribendi impetu abrepto, sic excidisse contendat, haud tamen diffitebitur, castigatiorem venustioremque habitum indutura illa fuisse, si praeclaro operi, pulcherrimoque omnium futuro, extremam manum artifex imposuisset. Istius generis omnia, quae suspecta quidem, haud tamen convicta fraudis sunt quandoquidem diversa sunt hominum judicia, invidiosumque esset nimis, si, quod ipse damnes, alios non sinas probare; integra reliqui. Tametsi vero horum quidquam sustollere mihi religio fuit, haud tamen committere aequum censui, ut talibus naeniis, quas ego minime Virgilio acceptas fero, delicatiorum lectorum voluptas corrumperetur. Proinde spuria illa excudi ita curavi, ut qui ea contemserit, eorum rationem nullam habere possit; qui vero pluris ea, quam ego, fecerit, in numerato illa habeat. Exspecto quodnam futurum sit Eruditorum de hac editione judicium, quibus si rationem quam secutus sum adprobavero, operam dabo, ut eadem forma, iisdemque vel concinnioribus adhuc typis quam emendatissimi prodeant alii Poëtae Latini praestantiores. Dabam Argentorati Calendis Januarii MDCCLXXXV. ECLOGA PRIMA. TITY RU S. MELI BOE US, TITY RU S. MELIBO EUS. TITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi TITYRU S. O Meliboee, Deus nobis haec otia fecit. MELIBO EUS. : Non equidem invideo miror magis. undique totis |