Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors]

R E G I AE INSCRIPTIONUM ET HUMANIORUM LITERARUM ACADEMIAE SOCIUS IL E C T U R I S S. D,

[ocr errors]

E LEGANTI cuivis venustatis spectatori plurimis se dotibus novam hanc VIRGILII editionem commendaturam spero, quarum tres sunt , quae praemunitione aliqua indigere videntur. ne . quod laudi ducendum existimo, id contra vitio vertant ii. qui extra tritos calles numquam tuto pedem effèrri posse autumant.

Quantum sinceri nitoris Virgilii carminibus restituerit nobilissifnorum Criticorum, Nic. Heinsii et Pet. Burmanni industria, tot eruditorum ex omnibus Europae gentibus praeconia celebrarunt, ut nemini ignotum esse possit: quamvis id minus intellexerint quidam in arte sua excellentes typographi, qui Poëtam quum formis pulchrioribus excuderent, suone an aliorum consilio , neutram recensionem exprimere dignati sunt. At ubicumque vigent Criticae studia, suusque constat honor verae eruditioni, piaculum admittere videretur, qui Virgilium typis describeret aliter, quam ab Heinsio, aut a Burmanno post Heinsium constitutus est. Equidem recensiones illas ceteris omnibus multo perfectiores existimo : nec tamen ita laudibus eas efferri velim, ut inde praejudicium oriatur, quo liberale demoveatur ingenium ab omni conatu ad altius perfectionis fastigium enitendi. Quippe Virgilium non ita politum excultumque exhibent, ut priscae £% subinde non adpareant vestigia. Ac primum quidem ea in parte, quae merito praecipua censetur, cuique bene administrandae maxime judicii subtilitate et acumine usus est, lectionum dilectum dico, longe abest, ut nulla erroris humani culpa teneantur nobiles flli Duumviri. Namque alias mireris novam lectionem vel obscuram, vel minus concinnam , vel incertae fidei, quandoque etiam nullius ,

& q

[ocr errors]

ex nimio elegantiarum consectandarum studio, invectam in locum quem intentatum maluisses : alias in librariorum luto haereas, ob *etentam pravam lectionem, cui alia sufficienda erat e probatissimis codicibus enotata. Deinde ubi labes manifesta libros omnes insedit, quam felici, adeoque probabili conjectura sustulerit primarii cujuspiam Critici ingenium, ut vix aliud quid ipsius Poëtae stylo exarari potuisse videatur ; prava religio librariorum retinuit sordes, quibus foedari non debebat Virgilii purpura. His vitiis occurrere volui ; eoque splendidiori lumine Virgilii ' poësin cura mea effúlstram confido, quo certiorem habeo omnis fere mutationis auctorem. Is ipsius est Poëtae interpres omnium longe praestantissimus , CHR. GOTTL. HErNE, cujus subacto in Virgilii lectione judicio, acuto ingenio, elegantissimaeque doctrinae, quodcumque boni est in hac editione, debetur. Nec solum exquisita illa Variarum Lectionum crisi , quae Burmannianae recensioni subjecta est in majore HE rNII editione, alteraque minore usus sum , quam haud paullo emendatiorem in tironum gratiam adornavit : 'sed quum propensam in me Optimi Viri voluntatem plurimis qfficiis , quibus utinam paria reddere possem, expertus essem, cum eo consilii mei caussas, occasionem, rationemque omnem communicavi, simulque rogavi, ut mihi quaecumque in Virgilii lectione mutanda censeret, commonstraret, et, si quid forte novi vel legendo vel commentando investigasset, quod in adversaria retulisset, ut ea meum in usum excuteret, omniaque, quae haberet ad Poëtae emendationem pertinentia, mihi submitteret. Non is est HETNIUS, qui, quem virum a se amari dignum judicaverit, ei bonam operam commodare recuset ; meaeque adeo petitioni , quamvis molestae, facilem se praebuit, eo, ut opinor, promtiori animo, quo semper paratior est innumeris in universam rem literariam meritis novum aliquem cumulum addere. His ego subsidiis ita uti decrevi, ut quamcumque novam lectionem ab HErNI0 meo publice probatam zecepissem, eam nulla alia confirmarem auctoritate : quaecunque vero vel privatim ab eo monitus, vel animo obsecutus meo, immutassem , ea breviter in notis indicarem. -_

[ocr errors]

v

1Multum me in Burmanni editioue offéndit orthographiae inconstantia, ad nullam certam rationem exactae , cujus tamen unum tenorem et ab ipso auctore et a peritioribus quibusque librariis perpetuo servari debuisse, nemo est qui non sentiat. Vetus illa Augustei aevi orthographia , pessimo exemplo a plurimis Poëtae editoribus neglecta , non satis accurata diligentia ab Heinsio exploratafuit. Formas complures constanter exhibet Mediceus codex, quarum partim ille raro adsumsit, partim , quod valde miror, prorsus contemsit. In his ego antiquitati insistendum duxi, vetustissimorumque librorum , quorum aetas , Poëtae aevum propius adtingit, et Grammaticorum auctoritatem secutus, sedulitate quanta potui maxima genuinas formas revocavi. Inde est, quod hic semper legas baca , non bacca , unde bacatum monile : praegnas, non praegnans : conjunx , totiens, quotiens , obtunsus ; aliaque id genus, de quibus singulatim monere haud pretium est operae, quum vel e lexicis formae illae innotescant, Mediceumque codicem consulere nemo non possit, beneficio Pet. Franc. Fogginii, qui illius exempla pervulgavit typis excusa.

In forma accusativorum pluralium tertiae declinationis in ES et in IS exeuntium nimium sibi indulsit Nic. Heinsius, hoc nomine correptus ab eminentissimae doctrinae viro , Romano Cardinali , Henr. Noris, Commentarii ad Cenotaphia Pisana p. 459. Verum si quis Medicei codicis exemplum adtente perlustret, animadvertet librarium ipsum literas E et I temere permutare solitum fuisse. INihil itaque mihi tutius visum est , quam praestantissimi illius codicis scripturam ad grammaticos canonas exigere , nec invitis veteribus libris terminationem per IS obtrudere, ubi ex illius ambiguitate obscuritas sententiae offundi possit.

Genuinas formas perspectas habere multum interest ad Poëtae certam emendationem et supposititiorum versuum indagationem , quales in Virgilio plures , quam in quovis alio Latino poëta , occurrunt. Certum est, si quod aliud, manifestaque in luce positum a summo Critico RICH. BENTLEIO in egregia ad Terentii Andriam nota II. 1. ad. •• Veteres in nominibus substantivis exeun

[ocr errors]

» tibus in ius vel ium, semper genitivos carus i simplici extulisse; » numquam Auxilii , Consilii , Imperii, Negotii ; sed Auxili, » Consili, Imperi, Negoti. » Sic in Virgilio legas Peculi, Tuguri, Patavi, Lavini, Mezenti, Capitoli: nec usquam reperias alteramt recentioribus scriptoribus usitatam formam. Nam Memmii in Aen. V. 1 1 7. nominativus est pluralis. Inde certa conclusione conficitur a male feriato et imperito homine inculcatum fuisse in vivida Turni oratione Aeneidos IX. versum 1 5 1 , qui non solum loquentis Turni remoratur impetum, quod HE 1 NI0 vere observatum fuit ; sed etiam commenti mentione importuna, cujus tum simile nihil poterat esse usui , plane insubidus est. In castris enim Trojanorum nec arx erat summa, nec Palladium. Versum adle

verat margini librarius e Libro II. p.

Palladium caesis summae custodibus arcis. quem imprudens alius postmodo in seriem intulit , mutato ad constructionis legem primae vocis casu. Sed hujus ipsius vocis forma ostendit versum spurium esse. Nam Palladii a Virgilio esse non potest: sinceram formam Palladi, pedem nempe Creticum, metri lex respuit. Proinde totus ille versus ejici debuit.

Haec observatio proclivi me deducit ad tertiae dotis commendationem, qua hanc editionem adprobari velim. Invidiosa quidem res est , eoque magis defensione eget, quo plurium forte solicitabitur calumniis. Sunt enim adhuc probi homines , nec prorsus indocti, sed tardiore ingenio , sensuque hebetiore , quam ut fucum a nativo colore discernant ; qui versuum numero poëmata censent, quique, quos pueri in schola didicerunt tamquam Virgilii versus , eos furcillis ejici indignabuntur. Hos suo judicio frui facile patiar; et , quidquid obtrectabunt , non aliud a me responsum ferent, quam hos Tragici versus : ?τα δε μλ τάδ' ἐστ}v £v yv%μη φ/λæ, xêïýós t'èxeivæ d]e£y£ro, κἀγὼ τά%. Librariorum temeritate illati sunt in Virgilianam poësin complures versus , sive ex aliis Poëtae versibus concinnati , sive e propria

« PreviousContinue »