Page images
PDF
EPUB

Omnia: nec morti esse locum, sed viva volare Sideris in numerum, atque alto se condere coelo.

Si quando sedem augustam, servataque mella Thesauris relines, prius haustu sparsus aquarum, Ore fave, fumosque manu praetende sequaces. Bis gravidos cogunt fetus, duo tempora messis: Taygete simul os terris ostendit honestum Plias, et Oceani spretos pede repulit amnis; Aut eadem sidus fugiens ubi Piscis aquosi Tristior hibernas coelo descendit in undas. Illis ira modum supra est, laesaeque venenum Morsibus inspirant, et spicula caeca relinquunt Adfixae venis, animasque in volnera ponunt. Sin duram metues hiemem, parcesque futuro, Contusosque animos, et res miserabere fractas; At suffire thymo, cerasque recidere inanes Quis dubitet? nam saepe favos ignotus adedit Stellio, et lucifugis congesta cubilia blattis: Inmunisque sedens aliena ad pabula fucus, Aut asper crabro inparibus se inmiscuit armis; Aut dirum tineae genus, aut invisa Minervae Laxos in foribus suspendit aranea casses. Quo magis exhaustae fuerint, hoc acrius omnes Incumbent generis labsi sarcire ruinas,

Conplebuntque foros, et floribus horrea texent.

[ocr errors]

Si vero quoniam casus apibus quoque nostros Vita tulit) tristi languebunt corpora morbo, Quod jam non dubiis poteris cognoscere signis; Continuo est aegris alius color: horrida voltum Deformat macies: tum corpora luce carentum Exportant tectis, et tristia funera ducunt: Aut illae pedibus connexae ad limina pendent, Aut intus clausis cunctantur in aedibus omnes,

Ignavaeque fame et contracto frigore pigrae.
Tum sonus auditur gravior, tractimque susurrant:
Frigidus ut quondam silvis inmurmurat Auster:
Ut mare sollicitum stridit refluentibus undis;
Aestuat ut clausis rapidus fornacibus ignis.
Hîc jam galbaneos suadebo incendere odores,
Mellaque arundineis inferre canalibus, ultro
Hortantem, et fessas ad pabula nota vocantem.
Proderit et tunsum gallae admiscere saporem,
Arentisque rosas, aut igni pinguia multo
Defruta, vel psythia passos de vite racemos,
Cecropiumque thymum, et grave olentia centaurea.
Est etiam flos in pratis, quoi nomen amello
Fecere agricolae, facilis quaerentibus herba:
Namque uno ingentem tollit de cespite silvam,
Aureus ipse sed in foliis, quae plurima circum
Funduntur, violae sublucet purpura nigrae.
Saepe deûm nexis ornatae torquibus arae.
Asper in ore sapor. tonsis in vallibus illum
Pastores, et curva legunt prope flumina Mellae.
Hujus odorato radices incoque Baccho,
Pabulaque in foribus plenis adpone canistris.

:

Sed si quem proles subito defecerit omnis, Nec, genus unde novae stirpis revocetur, habebit; Tempus et Arcadii memoranda inventa magistri Pandere, quoque modo caesis jam saepe juvencis Insincerus apes tulerit cruor. altius omnem Expediam prima repetens ab origine famam. Nam qua Pellaei gens fortunata Canopi Adcolit effusa stagnantem flumine Nilum, Et circum pictis vehitur sua rura phaselis; Quaque pharetratae vicinia Persidis urget, Et viridem Aegyptum nigra fecundat arena,

Et diversa ruens septem discurrit in ora
Usque coloratis amnis devexus ab Indis:
Omnis in hac certam regio jacit arte salutem.
Exiguus primum, atque ipsos contractus ad usus
Eligitur locus. hunc angustique imbrice tecti,
Parietibusque premunt artis, et quatuor addunt,
Quatuor a ventis, obliqua luce fenestras.

Tum vitulus, bima curvans jam cornua fronte,
Quaeritur huic geminae nares, et spiritus oris
Multa reluctanti obsuitur, plagisque peremto
Tunsa per integram solvuntur viscera pellem.
Sic positum in clauso linquunt, et ramea costis
Subjiciunt fragmenta, thymum, casiasque recentis.
Hoc geritur, Zephyris primum inpellentibus undas,
Ante novis rubeant quam prata coloribus, ante
Garrula quam tignis nidum suspendat hirundo,
Interea teneris tepefactus in ossibus humor
Aestuat; et visenda modis animalia miris,
Trunca pedum primo, mox et stridentia pennis,
Miscentur, tenuemque magis magis aëra carpunt:
Donec, ut aestivis effusus nubibus imber,
Erupere; aut ut, nervo pulsante, sagittae,
Prima leves ineunt si quando proelia Parthi.

Quis Deus hanc, Musae, quis nobis extudit artem?
Unde nova ingressus hominum experientia cepit?
Pastor Aristaeus fugiens Peneïa Tempe,

Amissis, ut fama, apibus morboque fameque,
Tristis ad extremi sacrum caput adstitit amnis,

Multa querens, atque hac adfatus voce parentem :
Mater Cyrene, mater, quae gurgitis hujus
Ima tenes, quid me praeclara stirpe deorum

(Si modo, quem perhibes, pater est Thymbraeus Apollo) Invisum fatis genuisti? aut quo tibi nostri

Pulsus amor? quid me coelum sperare jubebas?
En etiam hunc ipsum vitae mortalis honorem,
Quem mihi vix frugum et pecudum custodia sollers
Omnia tentanti extuderat, te matre, relinquo.
Quin age, et ipsa manu felices erue silvas;
Fer stabulis inimicum ignem, atque interfice messes:
Ure sata, et validam in vitis molire bipennem;
Tanta meae si te ceperunt taedia laudis.

At mater sonitum thalamo sub fluminis alti
Sensit. eam circum Milesia vellera Nymphae
Carpebant, hyali saturo fucata colore:

Drymoque, Xanthoque, Ligeaque, Phyllodoceque,
Caesariem effusae nitidam per candida colla:
Cydippeque, et flava Lycorias; altera virgo,
Altera tum primos Lucinae experta labores;
Clioque et Beroë soror, Oceanitides ambae ;
Ambae auro, pictis incinctae pellibus ambae ;
Atque Ephyre, atque Opis, et Asia Deïopea;
Et tandem positis velox Arethusa sagittis.
Inter quas curam Clymene narrabat inanem
Volcani, Martisque dolos, et dulcia furta;
Aque Chao densos divôm numerabat amores.
Carmine quo captae, dum fusis mollia pensa
Devolvunt, iterum maternas inpulit auris
Luctus Aristaei, vitreisque sedilibus omnes
Obstupuere sed ante alias Arethusa sorores
Prospiciens, summa flavom caput extulit unda;
Et procul O gemitu non frustra exterrita tanto,
Cyrene soror; ipse tibi, tua maxuma cura,
Tristis Aristaeus Penei genitoris ad undam
Stat lacrimans, et te crudelem nomine dicit.
Huic percussa nova mentem formidine mater,
Duc age, duc ad nos; fas illi limina divôm

:

[ocr errors]

Tangere, ait simul alta jubet discedere late
Flumina, qua juvenis gressus inferret. at illum
Curvata in montis faciem circumstetit unda,
Adcepitque sinu vasto, misitque sub amnem.
Jamque domum mirans genetricis, et humida regna,
Speluncisque lacus clausos, lucosque sonantis,
Ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum,
Omnia sub magna labentia flumina terra
Spectabat diversa locis, Phasimque, Lycumque,
Et caput, unde altus primum se erumpit Enipeus,
Unde pater Tiberinus, et unde Aniena fluenta,
Saxosumque sonans Hypanis, Mysusque Caïcus,
Et gemina auratus taurino cornua voltu
Eridanus quo non alius per pinguia culta
In mare purpureum violentior effluit amnis,
Postquam est in thalami pendenția pumice tecta
Perventum, et gnati fletus cognovit inanis
Cyrene; manibus liquidos dant ordine fontis
Germanae, tonsisque ferunt mantelia villis.
Pars epulis onerant mensas, et plena reponunt
Pocula. Panchaeis adolescunt ignibus arae.
Et mater, Cape Maeonii carchesia Bacchi :
Oceano libemus, ait. simul ipsa precatur
Oceanumque patrem rerum, Nymphasque sorores,
Centum quae silvas, centum quae flumina servant.
Ter liquido ardentem perfudit nectare Vestam :
Ter flamma ad summum tecti subjecta reluxit.
Omine quo firmans animum, sic incipit ipsa:

Est in Carpathio Neptuni gurgite vates,
Caeruleus Proteus, magnum qui piscibus aequor
Et juncto bipedum curru metitur equorum.
Hic nunc Emathiae portus patriamque revisit
Pallenen. hunc et Nymphae veneramur, et ipse

[ocr errors]
« PreviousContinue »