Page images
PDF
EPUB

i

Solvuntur latera, atque oculos stupor urget inertis,
Ad terramque fluit devexo pondere cervix.
Quid labor, aut benefacta juvant ? quid vomere terras
Invertisse gravis ? atqui non Massica Bacchi
Munera, non illis epulae nocuere repostae :
Frondibus et victu pascuntur simplicis herbae.
Pocula sunt fontes liquidi, atque exercita cursu
Flumina , nec somnos abrumpit cura salubres,
Tempore non alio dicunt regionibus illis
Quaesitas ad sacra boves Junonis, et uris
Imparibus ductos alta ad donaria currus.
Ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis
Unguibus infodiunt fruges, montisque per altos
Contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
Non lupus insidias explorat ovilia circum,
Nec gregibus nocturnus obambulat : acrior illum
Cura domat : timidi damae cervique fugaces
Nunc interque canes et circum tecta vagantur.
Jam maris inmensi prolem, et genus omne natantum
Litore in extremo, ceu naufraga corpora , fluctus
Proluit : insolitae fugiunt in flumina phocae.
Interit et curvis frustra defensa latebris
Vipera, et adtoniti squamis adstantibus hydri.
Ipsis est aër avibus non aequus, et illae
Praecipites alta vitam sub nube relinquunt.
Praeterea jam mec mutari pabula refert,
Quaesitaeque nocent artes : cessere magistri
Phillyrides Chiron , Amythaoniusque Melampus.
8aevit et in lucem Stygiis emissa tenebris
Pallida Tisiphone, Morbos agit ante Metumque,
Inque dies avidum surgens caput altius effert.
Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes ,
Arentesque sonant ripae, collesque supini.

Jamque catervatim dat stragem, atque aggerat ipsis
In stabulis turpi dilabsa cadavera tabo : -
Donec humo tegere, ac foveis abscondere discunt.
Nam neque erat coriis usus : nec viscera quisquam
Aut undis abolere potest, aut vincere flamma ;
Ne tondere quidem morbo inluvieque peresa
Vellera, nec telas possunt adtingere putres.
Verum etiam invisos si quis tentarat amictus,
Ardentes papulae, atque immundus olentia sudor
Membra sequebatur : nec longo deinde moranti
Tempore contactos artus sacer ignis edebat.

[ocr errors]
[ocr errors]

PROTINUS aërii mellis coelestia dona
Exsequar. hanc etiam, Maecenas, adspice partem.
Admiranda tibi levium spectacula rerum ,
Magnamimosque duces, totiusque ordine gentis
Mores, et studia , et populos, et proelia dicam.
In tenui labor : at tenuis non gloria ; si quem
Numina laeva simunt, auditque vocatus Apollo.
Principio sedes apibus statioque petenda,
Quo neque sit ventis aditus, (nam pabula venti
Ferre domum prohibent) neque oves haedique petulci
Ploribus insultent, aut errans bucula campo
Decutiat rorem, et surgentis adterat herbas,
Absint et picti squalentia terga lacerti
Pinguibus a stabulis, meropesque, aliaeque volucres ;
Et manibus Procne pectus signata cruentis.
Omnia mam late vastant, ipsasque volantis
Ore ferunt, dulcem midis inmitibus escam.
At liquidi fontes et stagna virentia musco
Adsint, et tenuis, fugiens per gramina, rivus;
Palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret:
Ut, quom prima movi ducent examina reges
Vere suo, ludetque favis emissa juventus,
Vicina invitet decedere ripa calori ;
Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
In medium , seu stabit iners , seu profluet humor,
Transversas salices, et grandia conjice saxa :
Pontibus ut crebris possint consistere, et alas

[ocr errors]

Pandere ad aestivom solem ; si forte morantis
Sparserit, aut praeceps Neptuno immerserit Eurus,
Haec circum casiae virides, et olentia late
Serpulla, et graviter spirantis copia thymbrae
Floreat, inriguumque bibant violaria fontem,
Ipsa autem , seu corticibus tibi súta cavatis,
Seu lemto fuerint alvearia vimine texta,
Angustos habeant aditus, nam frigore mella
Cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit.
Utraque vis apibus pariter metuenda : neque illae
Nequidquam in tectis certatim tenuia cera
Spiramenta linunt, fucoque et floribus oras
Explent, conlectumque haec ipsa ad munera glutem
Et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.
Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris
Sub terra fovere larem, penitusque repertae
Pumicibusque cavis, exesaeque arboris ant:o.
Tu tamen e levi rimosa cubilia limo
Ungue, fovens circum, et raras superinjice frondes.
Neu propius tectis taxum sine, neve rubentis
Ure foco cancros : altae neu crede paludi,
Aut ubi odor coeni gravis , aut ubi concava pulsu
Saxa sonant, vocisque offensa resultat imago.
Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egit
Sub terras, coelumque aestiva luce reclusit,
Illae continuo saltus silvasque peragrant,
Purpureosque metunt flores, et flumina libant
Summa leves, hinc nescio qua dulcedine laetae
Progeniem nidosque fovent : hinc arte recentis
Excudunt ceras, et mella tenacia fingunt.
Hinc ubi jam emissum caveis ad sidera coeli
Nare per aestatem liquidam suspexeris agmen, -
Obscuramque trahi vento mirabere nubem ;

Contemplator : aquas dulcis, et frondea semper
Tecta petunt. huc tu jussos adsperge sapores,
Trita melisphylla, et cerinthae ignobile gramem :
Tinmitusque cie, et Matris quate cymbala circum.
Ipsae consident medicatis sedibus : ipsae
Intima more suo sese in cunabula condent.
Sin autem ad pugnam exierint; nam saepe duobus
Regibus incessit magno discordia motu :
Continuoque animos volgi et trepidantia bello
Corda licet longe praesciscere : namque moramitis
Martius ille aeris rauci canor increpat, et vox
Auditur fractos sonitus imitata tubarum.
Tum trepidae inter se coëunt, pennisque coruscant,
Spiculaque exacuunt rostris, aptantque lacertos,
Et circa regem atque ipsa ad praetoria densae
Miscentur, magnisque vocant clamoribus hostem.
Ergo, ubi ver mactae sudum camposque patentis,
Erumpunt portis ; concurritur ; aethere in alto
Fit sonitus, magnum mixtae glomerantur in orbem,
Praecipitesque cadunt. non densior aëre grando,
Nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
Ipsi per medias acies, insignibus alis,
Ingentis animos angusto im pectore versant,
Usque adeo obnixi mom cedere, dum gravis aut hos,
Aut hos versa fuga victor dare terga subegit.
Hi motus animorum atque haec certamina tanta
Pulveris exigui jactu conpressa quiescent.
Verum ubi ductores acie revocaveris ambo;
Deterior qui visus, eum , me prodigus obsit,
Dede neci : melior vacua sine regnet in aula.
Alter erit maculis auro squalentibus ardens :
(Nam duo sunt genera) hic melior, insignis et ore,
Et rutilis clarus squamis : ille horridus alter

« PreviousContinue »