Page images
PDF
EPUB

Inde neque inpositis ardent altaria fibris ;-
Nec responsa potest consultus reddere vates:
Ac vix suppositi tinguuntur sanguine cultri,
Summaque jejuna sanie infuscatur arena.
Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis,
Et dulcis animas plena ad praesepia reddunt.
Hinc canibus blandis rabies venit, et quatit aegros
Tussis anhela sues, ac faucibus angit obesis.
Labitur infelix, studiorum atque inmemor herbae
Victor equus, fontesque avertitur, et pede terram
Crebra ferit: demissae aures: incertus ibidem
Sudor; et ille quidem morituris frigidus aret
Pellis, et al tactum tractanti dura resistit.
Haec ante exitium primis dant signa diebus.
Sin in processu coepit crudescere morbus,
Tum vero ardentes oculi, atque adtractus ab alto
Spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo
Ilia singultu tendunt: it naribus ater

Sanguis, et obsessas fauces premit aspera lingua.
Profuit inserto latices infundere cornu
Lenaeos ea visa salus morientibus una.
Mox erat hocc' ipsum exitio, furiisque refecti
Ardebant, ipsique suos, jam morte sub aegra,
(Dii meliora piis, erroremque hostibus illum!)
Discissos nudis laniabant dentibus artus.

Ecce autem duro fumans sub vomere taurus
Concidit, et mixtum spumis vomit ore cruorem,
Extremosque ciet gemitus. it tristis arator,
Maerentem abjungens fraterna morte juvencum:
Atque opere in medio defixa relinquit aratra.

Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt
Prata movere animum, non qui per saxa volutus
Purior electro campum petit amnis at ima

:

M

Solvuntur latera, atque oculos stupor urget inertis,
Ad terramque fluit devexo pondere cervix.

Quid labor, aut benefacta juvant? quid vomere terras
Invertisse gravis? atqui non Massica Bacchi
Munera, non illis epulae nocuere repostae:
Frondibus et victu pascuntur simplicis herbae,
Pocula sunt fontes liquidi, atque exercita cursu
Flumina, nec somnos abrumpit cura salubres,
Tempore non alio dicunt regionibus illis
Quaesitas ad sacra boves Junonis, et uris
Inparibus ductos alta ad donaria currus.
Ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis
Unguibus infodiunt fruges, montisque per altos
Contenta cervice trahunt stridentia plaustra.
Non lupus insidias explorat ovilia circum,
Nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum
Cura domat timidi damae cervique fugaces
Nunc interque canes et circum tecta vagantur.
Jam maris inmensi prolem, et genus omne natantum
Litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus
Proluit insolitae fugiunt in flumina phocae,
Interit et curvis frustra defensa latebris

Vipera, et adtoniti squamis adstantibus hydri.
Ipsis est aër avibus non aequus, et illae
Praecipites alta vitam sub nube relinquunt.
Praeterea jam nec mutari pabula refert,
Quaesitaeque nocent artes cessere magistri
Phillyrides Chiron, Amythaoniusque Melampus.
Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris
Pallida Tisiphone, Morbos agit ante Metumque,
Inque dies avidum surgens caput altius effert.
Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes,
Arentesque sonant ripae, collesque supini.

Jamque catervatim dat stragem, atque aggerat ipsis
In stabulis turpi dilabsa cadavera tabo:

Donec humo tegere, ac foveis abscondere discunt.
Nam neque erat coriis usus nec viscera quisquam
Aut undis abolere potest, aut vincere flamma:
Ne tondere quidem morbo inluvieque peresa
Vellera, nec telas possunt adtingere putres.
Verum etiam invisos si quis tentarat amictus,
Ardentes papulae, atque inmundus olentia sudor
Membra sequebatur: nec longo deinde moranti
Tempore contactos artus sacer ignis edebat.

LIBER QUARTUS.

PROTINUS aërii mellis coelestia dona
Exsequar. hanc etiam, Maecenas, adspice partem.
Admiranda tibi levium spectacula rerum,
Magnanimosque duces, totiusque ordine gentis
Mores, et studia, et populos, et proelia dicam.
In tenui labor at tenuis non gloria; si quem
Numina laeva sinunt, auditque vocatus Apollo.
Principio sedes apibus statioque petenda,
Quo neque sit ventis aditus, (nam pabula venti
Ferre domum prohibent) neque oves haedique petulci
Floribus insultent, aut errans bucula campo
Decutiat rorem, et surgentis adterat herbas,
Absint et picti squalentia terga lacerti

Pinguibus a stabulis, meropesque, aliaeque volucres,
Et manibus Procne pectus signata cruentis.
Omnia nam late vastant, ipsasque volantis
Ore ferunt, dulcem nidis inmitibus escam,
At liquidi fontes et stagna virentia musco
Adsint, et tenuis, fugiens per gramina, rivus;
Palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret:
Ut, quom prima novi ducent examina reges
Vere suo, ludetque favis emissa juventus,
Viçina invitet decedere ripa calori;

Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos.
In medium, seu stabit iners, seu profluet humor,
Transversas salices, et grandia conjice saxa:
Pontibus ut crebris possint consistere, et alas

Pandere ad aestivom solem; si forte morantis
Sparserit, aut praeceps Neptuno inmerserit Eurus,
Haec circum casiae virides, et olentia late
Serpulla, et graviter spirantis copia thymbrae
Floreat, inriguumque bibant violaria fontem,
Ipsa autem, seu corticibus tibi súta cavatis,
Seu lento fuerint alvearia vimine texta,
Angustos habeant aditus, nam frigore mella
Cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit.
Utraque vis apibus pariter metuenda: neque illae
Nequidquam in tectis certatim tenuia cera
Spiramenta linunt, fucoque et floribus oras
Explent, conlectumque haec ipsa ad munera gluten
Et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.
Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris
Sub terra fovere larem, penitusque repertae
Pumicibusque cavis, exesaeque arboris antro,
Tu tamen e levi rimosa cubilia limo

Ungue, fovens circum, et raras superinjice frondes.
Neu propius tectis taxum sine, neve rubentis
Ure foco cancros: altae neu crede paludi,
Aut ubi odor coeni gravis, aut ubi concava pulsu
Saxa sonant, vocisque offensa resultat imago.

Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egit
Sub terras, coelumque aestiva luce reclusit,
Illae continuo saltus silvasque peragrant,
Purpureosque metunt flores, et flumina libant
Summa leves, hinc nescio qua dulcedine laetae
Progeniem nidosque fovent: hinc arte recentis
Excudunt ceras, et mella tenacia fingunt.
Hinc ubi jam emissum caveis ad sidera coeli
Nare per aestatem liquidam suspexeris agmen,
Obscuramque trahi vento mirabere nubem ;

« PreviousContinue »