Inde neque inpositis ardent altaria fibris ;- Nec responsa potest consultus reddere vates: Ac vix suppositi tinguuntur sanguine cultri, Summaque jejuna sanie infuscatur arena. Hinc laetis vituli volgo moriuntur in herbis, Et dulcis animas plena ad praesepia reddunt. Hinc canibus blandis rabies venit, et quatit aegros Tussis anhela sues, ac faucibus angit obesis. Labitur infelix, studiorum atque inmemor herbae Victor equus, fontesque avertitur, et pede terram Crebra ferit: demissae aures: incertus ibidem Sudor; et ille quidem morituris frigidus aret Pellis, et al tactum tractanti dura resistit. Haec ante exitium primis dant signa diebus. Sin in processu coepit crudescere morbus, Tum vero ardentes oculi, atque adtractus ab alto Spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo Ilia singultu tendunt: it naribus ater
Sanguis, et obsessas fauces premit aspera lingua. Profuit inserto latices infundere cornu Lenaeos ea visa salus morientibus una. Mox erat hocc' ipsum exitio, furiisque refecti Ardebant, ipsique suos, jam morte sub aegra, (Dii meliora piis, erroremque hostibus illum!) Discissos nudis laniabant dentibus artus.
Ecce autem duro fumans sub vomere taurus Concidit, et mixtum spumis vomit ore cruorem, Extremosque ciet gemitus. it tristis arator, Maerentem abjungens fraterna morte juvencum: Atque opere in medio defixa relinquit aratra.
Non umbrae altorum nemorum, non mollia possunt Prata movere animum, non qui per saxa volutus Purior electro campum petit amnis at ima
Solvuntur latera, atque oculos stupor urget inertis, Ad terramque fluit devexo pondere cervix.
Quid labor, aut benefacta juvant? quid vomere terras Invertisse gravis? atqui non Massica Bacchi Munera, non illis epulae nocuere repostae: Frondibus et victu pascuntur simplicis herbae, Pocula sunt fontes liquidi, atque exercita cursu Flumina, nec somnos abrumpit cura salubres, Tempore non alio dicunt regionibus illis Quaesitas ad sacra boves Junonis, et uris Inparibus ductos alta ad donaria currus. Ergo aegre rastris terram rimantur, et ipsis Unguibus infodiunt fruges, montisque per altos Contenta cervice trahunt stridentia plaustra. Non lupus insidias explorat ovilia circum, Nec gregibus nocturnus obambulat: acrior illum Cura domat timidi damae cervique fugaces Nunc interque canes et circum tecta vagantur. Jam maris inmensi prolem, et genus omne natantum Litore in extremo, ceu naufraga corpora, fluctus Proluit insolitae fugiunt in flumina phocae, Interit et curvis frustra defensa latebris
Vipera, et adtoniti squamis adstantibus hydri. Ipsis est aër avibus non aequus, et illae Praecipites alta vitam sub nube relinquunt. Praeterea jam nec mutari pabula refert, Quaesitaeque nocent artes cessere magistri Phillyrides Chiron, Amythaoniusque Melampus. Saevit et in lucem Stygiis emissa tenebris Pallida Tisiphone, Morbos agit ante Metumque, Inque dies avidum surgens caput altius effert. Balatu pecorum et crebris mugitibus amnes, Arentesque sonant ripae, collesque supini.
Jamque catervatim dat stragem, atque aggerat ipsis In stabulis turpi dilabsa cadavera tabo:
Donec humo tegere, ac foveis abscondere discunt. Nam neque erat coriis usus nec viscera quisquam Aut undis abolere potest, aut vincere flamma: Ne tondere quidem morbo inluvieque peresa Vellera, nec telas possunt adtingere putres. Verum etiam invisos si quis tentarat amictus, Ardentes papulae, atque inmundus olentia sudor Membra sequebatur: nec longo deinde moranti Tempore contactos artus sacer ignis edebat.
PROTINUS aërii mellis coelestia dona Exsequar. hanc etiam, Maecenas, adspice partem. Admiranda tibi levium spectacula rerum, Magnanimosque duces, totiusque ordine gentis Mores, et studia, et populos, et proelia dicam. In tenui labor at tenuis non gloria; si quem Numina laeva sinunt, auditque vocatus Apollo. Principio sedes apibus statioque petenda, Quo neque sit ventis aditus, (nam pabula venti Ferre domum prohibent) neque oves haedique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentis adterat herbas, Absint et picti squalentia terga lacerti
Pinguibus a stabulis, meropesque, aliaeque volucres, Et manibus Procne pectus signata cruentis. Omnia nam late vastant, ipsasque volantis Ore ferunt, dulcem nidis inmitibus escam, At liquidi fontes et stagna virentia musco Adsint, et tenuis, fugiens per gramina, rivus; Palmaque vestibulum aut ingens oleaster inumbret: Ut, quom prima novi ducent examina reges Vere suo, ludetque favis emissa juventus, Viçina invitet decedere ripa calori;
Obviaque hospitiis teneat frondentibus arbos. In medium, seu stabit iners, seu profluet humor, Transversas salices, et grandia conjice saxa: Pontibus ut crebris possint consistere, et alas
Pandere ad aestivom solem; si forte morantis Sparserit, aut praeceps Neptuno inmerserit Eurus, Haec circum casiae virides, et olentia late Serpulla, et graviter spirantis copia thymbrae Floreat, inriguumque bibant violaria fontem, Ipsa autem, seu corticibus tibi súta cavatis, Seu lento fuerint alvearia vimine texta, Angustos habeant aditus, nam frigore mella Cogit hiems, eademque calor liquefacta remittit. Utraque vis apibus pariter metuenda: neque illae Nequidquam in tectis certatim tenuia cera Spiramenta linunt, fucoque et floribus oras Explent, conlectumque haec ipsa ad munera gluten Et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae. Saepe etiam effossis, si vera est fama, latebris Sub terra fovere larem, penitusque repertae Pumicibusque cavis, exesaeque arboris antro, Tu tamen e levi rimosa cubilia limo
Ungue, fovens circum, et raras superinjice frondes. Neu propius tectis taxum sine, neve rubentis Ure foco cancros: altae neu crede paludi, Aut ubi odor coeni gravis, aut ubi concava pulsu Saxa sonant, vocisque offensa resultat imago.
Quod superest, ubi pulsam hiemem sol aureus egit Sub terras, coelumque aestiva luce reclusit, Illae continuo saltus silvasque peragrant, Purpureosque metunt flores, et flumina libant Summa leves, hinc nescio qua dulcedine laetae Progeniem nidosque fovent: hinc arte recentis Excudunt ceras, et mella tenacia fingunt. Hinc ubi jam emissum caveis ad sidera coeli Nare per aestatem liquidam suspexeris agmen, Obscuramque trahi vento mirabere nubem ;
« PreviousContinue » |