Page images
PDF
EPUB

Sitque laboranti similis : tum cursibus auras
Tum vocet, ac per aperta volans, ceu liber habemis,
Aequora, vix summa vestigia pomat arena:
Qualis, Hyperboreis Aquilo quom densus ab oris
Incubuit, Scythiaeque hiemes, atque arida differt
Nubila : tum segetes altae campique natantes
Lenibus horrescunt flabris , summaeque sonorem
Dant silvae, longique urgent ad litora fluctus :
Ille volat, simul arva fuga simul aequora verrens.
Hinc vel ad Elei metas et maxuma campi
Sudabit spatia , et spumas aget ore cruentas:
Belgica vel molli melius feret esseda collo.
Tum demum crassa magnum farragine corpus
Crescere jam domitis sinito : mamque ante domandum
Ingentis tollent animos, premsique negabunt
Verbera lenta pati, et duris parere lupatis.
Sed mon ulla magis vires industria firmat ,
Quam Venerem et caeci stimulos avertere amoris,
Sive boum, sive est cui gratior usus equorum.
Atque ideo tauros procul atque im sola relegant
Pascua, post montem oppositum, et trans flumina lata :
Aut intus clausos satura ad praesepia servant.
Carpit enim vires paullatim , uritque videndo
Femina : nec nemorum patitur meminisse , nec herbae.
Dulcibus illa quidem imlecebris et saepe superbos
Cornibus inter se subigit decernere amnantis.
Pascitur in magna Sila formosa juvenca :
Illi altermantes multa vi proelia miscent
Volneribus crebris : lavit ater corpora sanguis,
Versaque in obnixos urgentur cornua vasto
Cum gemitu : reboant silvaeque et longus Olympus.
Nec mos bellantis una stabulare : sed alter
Victus abit, longeque ignotis exsulat oris;

Multa gemens ignominiam plagasque superbi
Victoris ; tum , quos amisit inultus, amores ;
Et stabula adspectans regnis excessit avitis,
Ergo omni curâ vires exercet, et inter
Dura jacet pernox instrato saxa cubili,
Frondibus hirsutis et carice pastus acuta:
Et tentat sese, atque irasci in cornua discit
Arboris obnixus trunco : ventosque lacessit
Ictibus, et sparsa ad pugnam proludit arena.
Post, ubi conlectum robur, viresque refectae,
Signa movet, praecepsque oblitum fertur in hostem :
Fluctus uti medio coepit quom albescere ponto
Longius , ex altoque sinum trahit ; utque, volutus
Ad terras, inmane sonat per saxa, neque ipse
Monte minor procumbit : at ima exaestuat unda
Vorticibus, migramque alte subvectat arenam.
Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque,
Et genus aequoreum, pecudes, pictaeque volucres,
Im furias ignemque ruunt : amor omnibus idem.
Tempore non alio catulorum oblita leaena

Saevior erravit campis : nec funera volgo
Tam multa informes ursi stragemque dedere
Per silvas, tum saevus aper, tum pessima tigris.
Heu, male tum Libyae solis erratur in agris.
Nonne vides, ut tota tremor pertentet equorum
corpora, si tantum notas odor adtulit auras ?
Ac neque eos jam frena virùm, neque verbera saeva,
Non scopuli, rupesque cavae, atque objecta retardant
Flumina, conreptos unda torquentia montes.
Ipse ruit, dentesque Sabellicus exacuit sus,
Et pede prosubigit terram, fricat arbore costas ,
Atque hinc atque illinc humeros ad volnera durat.
Quid juvenis, magnum cui versat in ossibus ignem

[ocr errors]

Durus amor ? nempe abruptis turbata procellis
Nocte natat caeca serus freta : quem super ingens
Porta tomat coeli, et scopulis inlisa reclamant .
Aequora ; nec miseri possunt revocare parentes,
Nec moritura super crudeli funere virgo.
Quid lynces Bacchi variae, et genus acre luporum,
Atque canum ? quid ? quae inbelles dant proelia cervi ?
Scilicet ante omnis furor est insignis equarum :
Et mentem Venus ipsa dedit, quo tempore Glauci
Potniades malis membra absumsere quadrigae.
Illas ducit amor trans Gargara, transque sonantem
Ascanium : superant montes, et flumina tranant.
Continuoque avidis ubi subdita flamma medullis,
Vere magis, quia vere calor redit ossibus, illae
Ore omnes versae in Zephyrum stant rupibus altis,
Exceptantque levis auras : et saepe sine ullis
Conjugiis vcnto gravidae (mirabile dictu)
Saxa per et scopulos et depressas convallis
Diffugiunt ; non, Eure, tuos, meque solis ad ortus ;
In Boream Caurumque, aut unde nigerrimus Auster
Nascitur, et pluvio contristat frigore coelum.
Hic demum, hippomanes vero quod nomine dicunt
Pastores , lentum destillat ab inguine virus ;
Hippomanes, quod saepe malae legere movercae,
Miscueruntque herbas et non innoxia verba,
Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus ,
Singula dum capti circumvectamur amore. -
Hoc satis armentis. superat pars altera curae,
Lanigeros agitare greges, hirtasque capellas.
Hic labor : hinc laudem fortes sperate coloni.
Nec sum animi dubius, verbis ea vincere magnum
Quam sit, et angustis hunc addere rebus honorem,
Sed me Parnasi deserta per ardua dulcis

Raptat amor. juvat ire jugis, qua nulla priorum
Castaliam molli devertitur orbita clivo.
Nunc', veneranda Pales, magno nunc ore sonandum,
Incipiens stabulis edico in mollibus herbam
Carpere ovis, dum mox frondosa reducitur aestas :
Et multa duram stipula filicumque maniplis
Sternere subter humum , glacies ne frigida laedat
Molle pecus, scabiemque ferat, turpisque podagras,
Post hinc digressus jubeo frondentia capris
Arbuta sufficere, et fluvios praebere recentis ;
Et stabula a ventis hibermo opponere soli
Ad medium conversa diem : quom frigidus olim
Jam cadit, extremoque inrorat Aquarius anno.
Hae quoque nom cura nobis leviore tuendae ;
Nec minor usus erit : quamvis Milesia magno
Vellera mutentur Tyrios incocta rubores.
Densior hinc suboles : hinc largi copia lactis,
Quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra ;
Laeta magis pressis manabunt flumina mammis.
Nec mimus interea barbas incamaque menta
Cinyphii tomdent hirci, saetasque comamtis,
Usum in castrorum , et miseris velamina mautis.
Pascuntur vero silvas, et summa Lycaei,
PHorrentisque rubos, et amantis ardua dumos.
Atque ipsae memores redeunt in tecta, suosque
Ducunt, et gravido superant vix ubere limem.
Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis,
Quo minus est illis curae mortalis egestas,
Avertes : victumque feres, et virgea laetus
Pabula ; nec tota claudes fenilia bruma.
At vero Zephyris quom laeta vocantibus aestas
In saltus utrumque gregem atque in pascua mittet,
Luciferi primo cum sidere frigida rura

Carpamus, dum mane novom , dum gramina canent,
Et ros in temera pecori gratissimus herba.
Inde, ubi quarta sitim coeli conlegerit hora,
Et cantu querulae rumpent arbusta cicadae ;
Ad puteos, aut alta greges ad stagna jubeto
Currentem ilignis potare canalibus undam :
Aestibus at mediis umbrosam exquirere vallem,
Sicubi magna Jovis antiquo robore quercus
Iagentis tendat ramos : aut sicubi migrum
Ilicibus crebris sacra nemus adcubet umbra.
Tum tenuis dare rursus aquas, et pascere rursus
Solis ad occasum : quom frigidus aëra Vesper
Temperat, et saltus reficit jam roscida luna,
Litoraque alcyonem resonant, acalanthida dumi.
Quid tibi pastores Libyae , quid pascua versu
Prosequar , et raris habitata mapalia tectis ?
Saepe diem noctemque , et totum ex ordine mensem
Pascitur, itque pecus longa in deserta sine ullis
Hospitiis : tantum campi jacet. omnia secum
Armentarius Afer agit, tectumque, Laremque,
Armaque, Amyclaeumque canem, Cressamque pharetram.
Non secus ac patriis acer Romamus im armis
Injusto sub fasce viam quom carpit, et hosti
Ante exspectatum positis stat in ordine castris.
At non, qua Scythiae gentes , Maeotiaque unda,
Turbidus et torquens flaventis Ister arenas,
Quaque redit medium Rhodope porrecta sub axem ;
Illic clausa tenent stabulis armenta; neque ullae
Aut herbae campo adparent, aut arbore frondes:
Sed jacet aggeribus niveis informis et alto
Terra gelu late, septemque adsurgit in ulmas.
Semper hiems, semper spirantes frigora Cauri.
Tum sol pallentis haud umquam discutit umbras:

« PreviousContinue »