Page images
PDF
EPUB

TITYRUS.
Urbem , quam dicunt Romam , Meliboee, putavi
Stultus ego huic nostrae similem , quo saepe solemus
Pastores ovium teneros depellere fetus.
Sic canibus catulos similis , sic matribus haedos
Noram : sic parvis conponere magna solebam.
Verum haec tantum alias inter caput extulit urbis,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

MELIBO EUS.
Et quae tanta fuit Romam tibi caussa videndi ?

TITY RUS.
Libertas : quae sera , tamen respexit inertem ;
Candidior postquam tondenti barba cadebat ;
Respexit tamen, et longo post tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim , dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat ,

libertatis erat, nec cura peculi : Quamvis multa meis exiret victima septis, Pinguis et ingratae premeretur caseus urbi, Non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.

MELI BO E U S.

Mirabar , quid maesta deos , Amarylli , vocares :
Cui pendere sua patereris in arbore poma.
Tityrus hinc aberat. ipsae te, Tityre , pinus,
Ipsi te fontes, ipsa haec arbusta , vocabant.

TITY RUS.
Quid facerem ? neque servitio me exire licebat,
Nec tam praesentis alibi cognoscere divos.
Hîc illum vidi juvenem , Meliboee , quot annis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hîc mihi responsum primus dedit ille petenti :
Pascite , ut ante, boves, pueri : submittite tauros.

MEL I BO EU S.

Fortunate senex ! ergo tua rura manebunt,
Et tibi magna satis : quamvis lapis omnia nudus,
Limosoque palus obducat pascua junco :
Non insueta gravis tentabunt pabula fetas :
Nec mala vicini pecoris contagia laedent.
Fortunate senex ! hîc inter flumina nota ,
Et fontis sacros, frigus captabis opacum.
Hinc tibi , quae semper vicino ab limite sepes
Hyblaeis apibus florem depasta salicti ,
Saepe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras ;
Nec tamen interea raucae, tua cura , palumbes,
Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.

TITY RUS.

Ante leves ergo pascentur in aequore cervi,
Et freta destituent nudos in litore piscis :
Ante , pererratis amborum finibus, exsul
Aut Ararim Parthus bibet , aut Germania Tigrim,
Quam nostro illius labatur pectore voltus.

MELIBO EUS.
At nos hinc alii sitientis ibimus Afros:
Pars Scythiam, et rapidum Cretae veniemus Oaxen,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En umquam patrios longo post tempore finis,
Pauperis et tuguri congestum cespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas ?
Inpius haec tam culta novalia miles habebit ?
Barbarus has segetes ? en, quo discordia civis
Produxit miseros ! en, quis conseyimus agros !
Insere nunc, Meliboee , piros, pone ordine vitis.
Ite meae, felix quondam pecus , ite capellae.
Non ego vos posthac , viridi projectus in antro,

Dumosa pendere procul de rupe

videbo:
Carmina nulla canam : non, me pascente, capellae,
Florentem cytisum, et salices carpetis amaras

TITY RUS.
Hîc tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
Fronde super viridi : sunt nobis mitia poma,
Castaneae molles, et pressi copia lactis.
Et jam summa procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbrae.

[ocr errors]

A L E X I S.

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini : nec, quod speraret ,

habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina , fagos
Adsidue veniebat : ibi haec incondita solus
Montibus et silvis studio jactabat inani :

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas:
Nil nostri miserere : mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant:
Nunc viridis etiam occultant spineta lacertos :
Thestylis et rapido fessis messoribus aestu
Allia serpullumque herbas contundit olentis,
At mecum raucis , tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis,
Nonne fuit satius, tristis Amaryllidis iras ,
Atque superba pati fastidia ? nonne Menalcan?
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses.
O formose

puer ,

nimium ne crede colori, Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur, Despectus tibi sum , nec qui sim quaeris, Alexi : Quam dives pecoris nivei, quam lactis abundans, Mille meae Siculis errant in montibus agnae. Lac mihi non aestate, novom non frigore defit. Canto, quae solitus, si quando armenta vocabat, Amphion Dircaeus in Actaeo Aracyntho. Nec sum adeo informis : nuper me in litore vidi, Quom placidum ventis staret mare. non ego Daphnin Judice te metuam , si numquam fallat imago.

O tantum libeat mecum tibi sordida rura,
Atque humilis habitare casas, et figere cervos,
Haedorumque gregem viridi conpellere hibisco !
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cera conjungere pluris
Instituit : Pan curat ovis , oviumque magistros.
Nec te poeniteat calamo trivisse labellum.
Haec eadem ut sciret , quid non faciebat Amyntas?
Est mihi disparibus septem conpacta cicutis
Fistula , ' Damoetas dono mihi quam dedit olim :
Et dixit moriens : Te nunc habet ista secundum.
Dixit Damoetas : invidit stultus Amyntas.
Praeterea duo, nec tuta mihi valle reperti ,
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Bina die siccant ovis ubera : quos tibi servo.
Jam pridem a me illos abducere Thestylis orat:
Et faciet : quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer : tibi lilia plenis
Ecce ferunt Nymphae calathis : tibi candida Naïs
Pallentis violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem jungit bene olentis anethi.
Tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteola pingit vaccinia caltha.
Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat.
Addam cerea pruna : honos erit huic quoque pomo.
Et vos, o lauri , carpam, et te , proxuma myrte :
Sic positae quoniam suavis miscetis odores.
Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis :
Nec, si muneribus certes, concedat Iolas.
Heu, heu , quid volui misero mihi ? Aloribus Austrum
Perditus , et liquidis inmisi fontibus apros.
Quem fugis, ah demens ? habitarunt dii quoque silvas

« PreviousContinue »