Page images
PDF
EPUB

Atque hinc undantem bello, magnumque fluentem
Nilum, ac mavali surgentis aere columnas.
Addam urbes Asiae domitas, pulsumque Niplatem ,
Fidentemque fuga Parthum versisque sagittis ,
Et duo rapta manu diverso ex hoste tropaea ,
Bisque triumphatas utroque ab litore gentes.
Stabunt et Parii lapides, spirantia signa,
Assaraci proles, demissaeque ab Jove gentis
Nomina, Trosque parens, et Troiae Cynthius auctor.
Invidia infelix Furias amnemque severum
Cocyti metuet, tortosque Ixionis anguis,
Immanemque rotam , et non exsuperabile saxum.
Interea Dryadum silvas saltusque sequamur I
Intactos, tua, Maecenas, haud mollia jussa.
Te sine nil altum mens inchoat. en age, segnis
Rumpe moras : vocat ingenti clamore Cithaerom,
Taygetique canes , domitrixque Epidaurus equorumn :
Et vox adsensu nemorum ingeminata remugit.
Mox tamen ardentis adcingar dicere pugnas
Caesaris, et nomem fama tot ferre per annos,
Tithoni prima quot abest ab origine Caesar.
Seu quis, Olympiacae miratus praemia palmae,
Pascit equos ; seu quis fortis ad aratra juvencos,
Corpora praecipue matrum legat. optuma torvae
Forma bovis , cui turpe caput, cui plurima cervix,
Et crurum tenus a mento palearia pendent.
Tum longo mullus lateri modus : omnia magna :
Pes etiam, et camuris hirtae sub cornibus aures.
Nec mihi displiceat maculis insignis et albo,
Aut juga detrectans, interdumque aspera cornu ,
Et faciem tauro propior, quaeque ardua tota,
Et gradiens ima verrit vestigia cauda.

[merged small][ocr errors]

Desinit amte decem, post quatuor incipit annos:
Cetera nec feturae habilis, nec fortis aratris.
Interea, superat gregibus dum laeta juventas,
Solve mares : mitte in Venerem pecuaria primus,
Atque aliam ex alia generando suffice prolem.
Optuma quaeque dies miseris mortalibus aevi
Prima fugit : subeunt morbi, tristisque senectus ;
Et labor , et durae rapit inclementia mortis.
Semper erunt , quarum mutari corpora malis:
Semper enim refice ; ac, me post amissa requiras,
Anteveni, et subolem armento sortire quot annis.
Nec mon et pecori est idem dilectus equimo.
Tu modo, quos in spem statues submittere gentis,
Praecipuom jam inde a teneris inpende laborem.
Continuo pecoris generosi pullus in arvis
Altius ingreditur, et mollia crura reponit.
Primus et ire viam, et fluvios tentare minaces
Audet , et ignoto sese conmittere ponti:
Nec vamos horret strepitus. illi ardua cervix,
Argutumque caput, brevis alvus, obesaque terga:
Luxuriatque toris animosum pectus. honesti
Spadices , glaucique ; color deterrimus albis,
Et gilvo. tum , si qua sonum procul arma dedere,
Stare loco nescit : micat auribus, et tremit artus ;
Conlectumque premens volvit sub maribus ignem.
IDensa juba, et dextro jactata recumbit in armo :
At duplex agitur per lumbos spina; cavatque
Tellurem, et solido graviter sonat ungula cornu,
Talis Amyclaei domitus Pollucis habenis
Cyllarus, et, quorum Graii meminere poëtae,
Martis equi bijuges, et magni currus Achilli.
Talis et ipse jubam cervice effundit equina
Conjugis adventu pernix Saturnus, et altum

Peliom himmitu fugiens inplevit acuto.
Hunc quoque, ubi aut morbo gravis, aut jam segnior ammis
Deficit, abde domo ; nec turpi ignosce senectae.
Frigidus in Venerem senior, frustraque laborem
Ingratum trahit : et, si quando ad proelia ventum est,
Ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis,
Incassum furit. ergo animos aevomque notabis
Praecipue : hinc alias artes, prolemque parentum ,
Et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.
Nonne vides, quom praecipiti certamine campum
Conripuere, ruuntque effusi carcere currus,
Quom spes adrectae juvenum, exsultantiaque haurit
Corda pavor pulsans : illi instant verbere torto,
Et promi damt lora : volat vi fervidus axis :
Jamque humiles, jamque elati sublime videntur
Aëra per vacuom ferri, atque adsurgere in auras:
Nec mora, nec requies ; at fulvae nimbus arenae
Tollitur ; humescunt spumis, flatuque sequentum :
Tantus amor laudum, tantae est victoria curae. *-
Primus Erichthonius currus et quatuor ausus
Jungere equos, rapidusque rotis insistere victor.
Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere,
Impositi dorso, atque equitem docuere sub armis
Insultare solo , et gressus glomerare superbos.
Aequus uterque labor : aeque juvenemque magistri
Exquirunt, calidumque animis et cursibus acrem :
Quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis,
Et patriam Epirum referat, fortisque Mycenas;
Neptunique ipsa deducat origine gentem.
His animadversis instant sub tempus, et omnis
Impendunt curas denso distendere pingui,
Quem legere ducem, 'et pecori dixere maritum:
Florentisque secant herbas, fluviosque ministrant,

Farraque ; ne blando nequeat superesse labori;
Invalidique patrum referant jejumia nati.
Ipsa autem macie temuant armenta volentes:
Atque, ubi concubitus primos jam nota voluptas
Sollicitat, frondesque negant, et fontibus arcent:
Saepe etiam cursu quatiunt, et sole fatigant,
Quom graviter tunsis gemit area frugibus, et quom
Surgentem ad Zephyrum paleae jactantur inanes.
Hoc faciunt, nimio me luxu obtunsior usus
Sit gemitali arvo, et sulcos oblimet inertis :
Sed rapiat sitiens Venerem , interiusque recondat.
Rursus cura patrum cadere, et succedere matrum
Incipit. exactis gravidae quom mensibus errant,
Non illas gravibus quisquam juga ducere plaustris,
Non saltu superare viam sit passus, et acri
Carpere prata fuga, fluviosque innare rapaces.
Saltibus in vacuis pascant, et plena secundum
Flumina : muscus ubi , et viridissima gramine ripa ,
Speluncaeque tegant, et saxea procubet umbra.
Est lucos Silari circa ilicibusque virentem
Plurimus Alburmurn volitans, quoi momen asilo
Romanum est, oestrum Graii vertere vocantes ;
Asper, acerba sonans : quo tota exterrita silvis
Diffugiunt armenta; furit mugitibus aether
Concussus, silvaeque et sicci ripa Tanagri.
Hoc quondam monstro horribilis exercuit iras
Inachiae Juno pestem meditata juvencae.
Hunc quoque, nam mediis fervoribus acrior instat,
Arcebis gravido pecori, armentaque pasces
Sole recens orto , aut noctem ducentibus astris.
Post partum cura in vitulos traducitur omnis :
Continuoque notas et nomina gentis inurunt:
Et quos aut pecori malint submittere habendo,

Aut aris servare sacros, aut scindere terram,
Et campum horrentem fractis invertere glebis:
Cetera pascuntur viridis armenta per herbas.
Tu quos ad studium atque usum formabis agrestem,
Jam vitulos hortare, viamque insiste domandi,
Dum faciles animi juvenum, dum mobilis aetas.
Ac primum laxos tenui de vimine circlos
Cervici subnecte : dehinc , ubi libera colla
Servitio adsuerint, ipsis e torquibus aptos
Junge pares, et coge gradum conferre juvencos:
Atque illis jam saepe rotae ducantur inanes
Per terram, et summo vestigia pulvere signent.
Post valido nitens sub pondere faginus axis
Instrepat, et junctos temo trahat aereus orbis.
Interea pubi indomitae mon gramina tantum,
Nec vescas salicum frondes, ulvamque palustrem ,
Sed frumenta manu carpes sata : nec tibi fetae
More patrum nivea implebunt mulctraria vaccae,
Sed tota im dulcis consumemt ubera matos.
Sin ad bella magis studium , turmasque feroces,
Aut Alphea rotis praelabi flumina Pisae,
Et Jovis in luco currus agitare volantis;
Primus equi labor est, animos atque arma videre
Bellantum , lituosque pati ; tractuque gementem
Ferre rotam, et stabulo frenos audire sonantis:
Tum magis atque magis blandis gaudere magistri
Laudibus, et plausae sonitum cervicis amare.
Atque haec jam primo depulsus ab ubere matris
Audeat, inque vicem det mollibus ora capistris
Invalidus, etiamque tremens, etiam inscius aevi.
At, tribus exactis, ubi quarta adcesserit aestas,
Carpere mox gyrum incipiat, gradibusque sonare
Compositis, sinuetque alterna volumina crurum ;

« PreviousContinue »