Page images
PDF
EPUB

Hoc pinguem et placitam Paci nutritor olivam.
Poma quoque, ut primum truncos sensere valentis,
Et vires habuere suas, ad sidera raptim
Vi propria nituntur, opisque haud indiga nostrae.
Nec minus interea fetu nemus omne gravescit,
Sanguineisque inculta rubent aviaria bacis.
Tondentur cytisi, taedas silva alta ministrat,
Pascunturque ignes nocturhi, et lumina fundunt.
Et dubitant homines serere, atque impendere curam ?
Quid majora sequar ? salices, humilesque genestae,
Aut illae pecori frondem, aut pastoribus umbras
Sufficiunt, sepemque satis, et pabula melli.
Et juvat undantem buxo spectare Cytorum,
Naryciaeque picis lucos : juvat arva videre
Non rastris, hominum non ulli obnoxiâ curae.
Ipsae Caucasio steriles in vertice silvae,
Quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque ,
Dant alios aliae fetus : dant utile lignum,
TNavigiis pimos, domibus cedrumque cupressosque.
Hinc radios trivere rotis, hinc tympana plaustris
Agricolae, et pandas ratibus posuere carinas.
Viminibus salices fecundae , frondibus ulmi:
At myrtus validis hastilibus, et bona bello
Cornus : Ituraeos taxi torquentur in arcus.
Nec tiliae leves aut torno rasile buxum
Non formam adcipiunt, ferroque cavantur acuto.
Nec mon et torrentem undam levis inmatat alnus,
Missa Pado : nec non et apes examina condunt
Corticibusque cavis vitiosaeque ilicis alveo.
Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt ?
Bacchus et ad culpam caussas dedit : ille furentis
Centauros leto domuit, Rhoetumque Pholumque,
Et magno Hylaeum Lapithis cratere minantem.

O fortunatos mimium , sua si bona morint, Agricolas ! quibus ipsa, procul discordibus annis, Fundit humo facilem victum justissima tellus. Si mom ingentem foribus domus alta superbis Mane salutantum totis vomit aedibus umdam ; Nec varios inhiant pulchra testudine postis, Inlusasque auro vestis, Ephyreiaque aera ; Alba neque Assyrio fucatur lana veneno, Nec casia liquidi conrumpitur usus olivi : At secura quies, et mescia fallere vita, Dives opum variarum ; at latis otia fundis, Speluncae, vivique lacus ; at frigida tempe, Mugitusque boum, mollesque sub arbore somniNon absunt : illic saltus ac lustra ferarum, Et patiens operum, exiguoque adsueta juventus, Sacra deùm, sanctique patres : extrema per illos Justitia excedens terris vestigia fecit.

Me vero primum dulces ante omnia Musae, Quarum sacra fero ingenti percussus amore, Adcipiant; coelique vias, et sidera monstrent: Defectus solis varios, lumaeque labores: Unde tremor terris : qua vi maria alta tumescant Objicibus ruptis, rursusque in se ipsa residant: Quid tantum Oceano properent se tinguere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet. Sin, has ne possim maturae adcedere partes, Frigidus obstiterit circum praecordia sanguis; Rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes ; Flumina amem silvasque inglorius. o, ubi campi, Spercheosque, et virginibus bacchata Lacaenis Taygeta : o , qui me gelidis in vallibus Haemi Sistat, et ingenti ramorum protegat umbra! Felix, qui potuit rerum cognoscere caussas :

Atque metus omnis et inexorabile fatum
Subjecit pedibus, strepitumque Acherontis avari!
Fortunatus et ille, deos qui novit agrestes,
Panaque, Silvanumque senem , Nymphasque sorores.
Illum non populi fasces, non purpura regum
Flexit, et infidos agitans discordia fratres ;
Aut conjurato descendens Dacus ab Istro :
Non res Romanae, perituraque regna : meque ille
Aut doluit miserans inopem, aut invidit habenti,
Quos rami fructus, quos ipsa volentia rura
Sponte tulere sua, carpsit : nec ferrea jura,
Insanumque forum, aut populi tabularia vidit.
Sollicitant alii remis freta caeca, ruuntque
In ferrum , penetrant aulas, et limina regum :
Hic petit excidiis urbem, miserosque Penatis,
Ut gemma bibat, et Sarramo indormiat ostro.
Comdit opes alius, defossoque incubat auro.
Hic stupet adtonitus Rostris : hunc plausus hiantem
Per cuneos geminatus enim plebisque patrumque
Conripuit : gaudent perfusi sanguine fratrum,
Exsilioque domos et dulcia limina mutant ;
Atque alio patriam quaerunt sub sole jacentem,
Agricola incurvo terram dimovit aratro :
Hicc' anni labor : hinc patriam parvosque Pematis
Sustinet : hinc armenta boum , meritosque juvencos.
Nec requies, quin aut pomis exuberet annus,
Aut fetu pecorum, aut Cerealis mergite culmi:
Proventuque oneret sulcos, atque horrea vincat.
Venit hiems, teritur Sicyonia baca trapetis :
Glande sues laeti redeunt : dant arbuta silvae :
Et varios pomit fetus autumnus : et alte
Mitis in apricis coquitur vindemia saxis.
Interea dulces pendent circum oscula nati:

Casta pudicitiam servat domus : ubera vaccae
Lactea demittunt : pinguesque in gramine laeto
Inter se adversis luctantur cornibus haedi. •«
'Ipse dies agitat festos : fususque per herbam ,
Ignis ubi in medio , et socii cratera coronant,
Te, libans, Lenaee, vocat : pecorisque magistris
Velocis jaculi certamina ponit in ulmo ;
Corporaque agresti nudat praedura palaestrae.
Hanc olim veteres vitam coluere Sabini :
Hanc Remus, et frater : sic. fortis Etruria crevit :
Scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,
Septemque uma sibi muro circumdedit arces.
Ante etiam sceptrum Dictaei regis, et ante
Impia quam caesis gens est epulata juvencis,
Aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat.
Necdum etiam audierant inflari classica , necdum ,
Impositos duris crepitare incudibus enses.
Sed nos inmensum spatiis confecimus aequor:
Et jam tempus equöm fumantia solvere colla.

[ocr errors]

TE quoque, magma Pales, et te memorande canemus
Pastor ab Amphryso : vos , silvae amnesque Lycaei.
Cetera , quae vacuas tenuissent carmine mentes,
Omnia jam volgata. quis aut Eurysthea durum,
Aut inlaudati nescit Busiridis aras?
Quoi non dictus Hylas puer, et Latonia Delos?
Hippodameque, humeroque Pelops insignis eburno,
Acer equis ? tentanda via est, qua me quoque possim
Tollere humo, victorque virùm volitare per ora.
Primus ego in patriam mecum , modo vita supersit,
Aonio rediens deducam vertice Musas:
Primus Idumaeas referam tibi, Mantua, palmas:
Et viridi im campo templum de marmore ponam
Propter aquam, tardis ingens ubi flexibus errat,
Mincius, et temera praetexit arumdine ripas.
In medio mihi Caesar erit , templumque tenebit.
Illi victor ego, et Tyrio conspectus in ostro,
Centum quadrijugos agitabo ad flumina currus.
Cumcta mihi, Alpheum linquens lucosque Molorchi ,
Cursibus et crudo decernet Graecia cestu.
Ipse, caput tonsae foliis ornatus olivae,
Doma feram. jam nunc sollemnis ducere pompas
Ad delubra juvat, caesosque videre juvencos :
Vel scena ut versis discedat frontibus ; utque
Purpurea intexti tollant aulaea Britanni. :
In foribus pugnam ex auro solidoque elephanto
Gangaridüm faciam, victorisque arma Quirini:

« PreviousContinue »