Page images
PDF
EPUB

Excoquere, et magnos scrobibus concidere montes,
Ante supinatas Aquiloni ostendere glebas,
uam laetum infodias vitis gemus. optuma putri
Arva solo : id venti curant, gelidaeque pruinae,
Et labefacta movens robustus jugera fossor. • •
At, si quos haud ulla viros vigilantia fugit,
Ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur \
Arboribus seges, et quo mox digesta feratur;
Mutatam ignorent subito ne semina matrem.
Quin etiam coeli regionem in cortice signant:
Ut, quo quaeque modo steterit, qua parte calores
Austrinos tulerit, quae terga obverterit axi ,
Restituant: adeo im temeris consuescere multum est.
Collibus, am plano melius sit pomere vitem,
Quaere prius. si pinguis agros metabere campi ,
Densa sere : in denso non segnior ubere Bacchus.
Sim tumulis adclive solum collisque supinos,
Indulge ordinibus : nec secius omnis in unguem
Arboribus positis secto via limite quadret.
Ut saepe ingenti bello quom longa cohortes
Explicuit legio, et campo stetit agmem aperto ,
Directaeque acies, ac late fluctuat omnis
Aere renidenti tellus, nec dum horrida miscent
Proelia, sed dubius mediis Mars errat in armis:
Omnia sint paribus numeris dimensa viarum ;
Non animurn modo uti pascat prospectus inanem:
Sed quia non aliter vires dabit omnibus aequas
Terra, neque in vacuom poterunt se extendere rami.
Forsitam et scrobibus quae sint fastigia quaeras.
Ausim vel tenui vitem committere sulco.
Altior ac penitus terrae defigitur arbos,
Aesculus in primis : quae quantum vertice ad auras

Aetherias, tantum radice in Tartara tendit.

Ergo non hiemes illam, non flabra, neque imbres
Convellunt : immota manet, multosque nepotes,
Multa virùm volvens durando saecula vincit.
Tum fortis late ramos et brachia tendens
Huc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.
Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem :
Neve inter vites corulum sere : neve flagella
Summa pete, aut summa destringe ex arbore plantas:
Tantus amor terrae ; neu ferro laede retunso
Semina : neve oleae silvestris insere truncos.
Nam saepe incautis pastoribus excidit ignis,
Qui, furtim pingui primum sub cortice tectus,
Robora comprendit, frondesque elabsus in altas
Ingentem coelo sonitum dedit : inde secutus
Per ramos victor, perque alta cacumina regnat,
Et totum involvit flammis nemus, et-ruit atram
Ad coelum picea crassus caligine nubem :
Praesertim si tempestas a vertice silvis
Incubuit, glomeratque ferens incendia ventus.
Hocc' ubi ; non a stirpe valent, caesaeque reverti
Possunt, atque ima similes revirescere terra:
Infelix superat foliis oleaster amaris.
Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor,
Tellurem Borea rigidam spirante moveri. -
Rura gelu tum claudit hiems : nec semine jacto
Concretam patitur radicem adfigere terrae.
Optuma vinetis satio, quom vere rubenti
Candida venit avis, longis invisa colubris :
Prima vel autumni sub frigora, quom rapidus sol
PNondum hiemem contingit equis, jam praeterit aestas.
Ver adeo frondi memorum, ver utile silvis:
Vere tument terrae, et genitalia semina poscunt.
Tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether

Conjugis in gremium laetae descendit, et omnes
Magnus alit, magno commixtus corpore, fetus.
Avia tum resonant avibus virgulta camoris,
Et Venerem certis repetunt armenta diebus:
Parturit almus ager, Zephyrique tepentibus auris
Laxant arva simus : superat tener omnibus humor;
Inque novos soles audent se germina tuto
Credere : nec metuit surgentes pampinus Austros,
Aut actum coelo magnis Aquilonibus imbrem:
Sed trudit gemmas, et frondes explicat omnes.
Non alios prima crescentis origine mundi
Inluxisse dies, aliumve habuisse tenorem
Crediderim. ver illud erat : ver magnus agebat
Orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri:
Quom primae lucem pecudes hausere, virúmque
Ferrea progenies duris caput extulit arvis,
Immissaeque ferae silvis, et sidera coelo.
Nec res hunc temerae possent sufferre laborem,
Si non tanta quies iret frigusque caloremque
Inter, et exciperet coeli indulgentia terras.

Quod superest, quaecumque premes virgulta per agros.
Sparge fimo pingui, et multa memor occule terra :
Aut lapidem bibulum , aut squalentis infode conchas:
Inter enim labentur aquae, temuisque subibit
Halitus, atque animnos tollent sata. jamque reperti,
Qui saxo super, atque ingentis pondere testae
Urgerent : hocc', effusos munimen ad imbres:
Hocc', ubi hiulca siti findit Canis aestifer arva.

Seminibus positis, superest deducere terram
Saepius ad capita, et duros jactare bidentis:
Aut presso exercere solum sub vomere, et ipsa
Flectere luctantis inter vineta juvencos.
Tum levis calamos, et rasae hastilia virgae,

Fraximeasque aptare sudes, furcasque valentis :
Viribus emiti quarum, et contemnere ventos
Adsuescant, summasque sequi tabulata per ulmos.
Ac, dum prima novis adolescit frondibus aetas,
Parcendum teneris : et dum se laetus ad auras
Palmes agit, laxis per purum inmissus habemis,
Ipsa acie nondum falcis tentanda, sed uncis
Carpendae manibus frondes, interque legendae.
Inde ubi jam validis amplexae stirpibus ulmos
Exierint, tum stringe comas, tum brachia tonde.
Ante reformidant ferrum : tum denique dura
Exerce imperia, et ramos compesce fluentis.
Texendae sepes etiam, et pecus omne tenendum:
Praecipue dum frons tenera imprudensque laborum ;
Cui , super indignas hiemes solemque potentem ,
Silvestres uri adsidue capreaeque sequaces
Inludunt, pascuntur oves avidaeque juvencae.
Frigora nec tantum cana concreta pruina,
Aut gravis incumbens scopulis arentibus aestas,
Quantum illi nocuere greges, durique venenum
Dentis, et admorso sigmata in stirpe cicatrix.
Non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris
Caeditur, et veteres ineunt proscenia ludi:

Praemiaque ingeniis pagos et compita circum

Thesidae posuere : atque inter pocula laeti
Mollibus in pratis unctos saluere per utres,
Nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni
Versibus incomtis ludunt, risuque soluto;
Oraque corticibus sumunt horrenda cavatis :
Et te, Bacche, vocant per carmina laeta, tibique
Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.

Hinc omnis largo pubescit vinea fetu;

Conplentur vallesque cavae saltusque profundi,

[ocr errors][ocr errors]

Et quocumque deus circum caput egit honestum.
Ergo rite suum Baccho dicemus homorem
Carminibus patriis, lamcesque et liba feremus;
Et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram, -
Pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis,
Est etiam ill& labor curandis vitibus alter,
Cui mumquam Gxhausti satis est : namque omne quot annis
Terque quaterque solum scindendum, glebaque versis
Aeternum frangenda bidentibus : omne levandum
Fronde memus ; redit agricolis labor actus in orbem,
Atque in se sua per vestigia volvitur annus,
Ac jam olim seras posuit quom vinea frondes,
Frigidus et silvis Aquilo decussit honorem ;
Jam tum acer curas venientem extendit in annumì
Rusticus, et curvo Saturni dente relictam
Persequitur vitem adtondens, fingitque putando,
Primus humum fodito, primus devecta cremato
Sarmenta, et vallos primus sub tecta referto :
Postremus metito. bis vitibus ingruit umbra ;
Bis segetem densis obducunt sentibus herbae,
Durus uterque labor. laudato ingentia rura;
Exiguum colito. nec non etiam aspera rusci
Vimina pei silvam, et ripis fluvialis arumdo
Caeditur, incultique exercet cura salicti,
Jam vinctae vites : jam falcem arbusta reponunt:
Jam canit effetus extremos vinitor antes.
Sollicitanda tamen tellus, pulvisque movendus.
Et jam maturis metuendus Juppiter uvis.
Contra, non ulla est oleis cultura : neque illae
Procurvam exspectant falcem rastrosque tenaces,
Quom semel haeserunt arvis, aurasque tulerunt.
Ipsa satis tellus, quom dente recluditur unco,
Sufficit humorem, et gravidas cum vomere fruges.

« PreviousContinue »