Page images
PDF
EPUB

Montibus audiri fiagor : aut resonantia longe
Litora misceri, et memorum increbrescere murmur.
Jam sibi tum curvis male temperat unda carinis,
Quom medio celeres revolant ex aequore mergi ,
Clamoremque ferunt ad litora : quomque marinae
In sicco ludunt fulicae : notasque paludes
Deserit, atque altam supra volat ardea nubem.
Saepe etiam stellas , vento impendente, videbis
Praecipites coelo labi , moctisque per umbram
Flammarum longos a tergo albescere träctus :
Saepe levem paleam et frondes volitare caducas,
Aut summa nantis in aqua conludere plumas.
At Boreae de parte trucis quom fulminat, et quom
Eurique Zephyrique tonat domus ; omnia plenis •
Rura matant fossis, atque omnis mavita ponto
Humida vela legit. numquam imprudentibus imber
Obfuit : aut illum surgentem vallibus imis
Aëriae fugere grues : aut bucula coelum
Suspiciens patulis captavit naribus auras :
Aut arguta lacus circumvolitavit hirundo :
Et veterem in limo ramae cecinere querelam.
Saepius et tectis penetralibus extulit ova
Angustum formica terens iter : et bibit ingens
Arcus : et e pastu decédens agmine magno
Corvorum increpuit densis exercitus alis.
Jam variae pelagi volucres, et quae Asia circum
Dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri ,
Certatim largos humeris infundere rores :
Nunc caput objectare fretis, nunc currere in undas,
Et studio incassum videas gestire lavandi.
Tum cornix plena pluviam vocat inproba voce ,
Et sola in sicca secum spatiatur arena.
Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae

Nescivere hiemem : testa quom ardente viderent
Scintillare oleum, et putris concrescere fungos.
Nec minus ex imbri soles et aperta serena
Prospicere, et certis poteris cognoscere signis :
Nam meque tum stellis acies obtunsa videtur ;
Nec fratris radiis obnoxia surgere Luna ;
Tenuia nec lanae per coelum vellera ferri.
Non tepidum ad solem pennas in litore pandunt
Dilectae Thetidi alcyones : non ore solutos
Immundi meminere sues jactare maniplos.
At nebulae magis ima petunt , campoque recumbunt:
Solis et occasum servans de culmine summo
Nequidquam seros exercet noctua cantus.
Adparet liquido sublimis in aëre Nisus,
Et pro purpureo poenas dat Scylla capillo.
Quacumque illa levem fugiens secat aethera pennis,
Ecce inimicus, atrox, magno stridore per auras
Insequitur Nisus : qua se fert Nisus ad auras,
Illa levem fugiens raptim secat aethera pennis.
Tum liquidas corvi presso ter gutture voces,
Aut quater, ingeminant : et saepe cubilibus altis,
Nescio qua praeter solitum dulcedime laeti,
Inter se in foliis strepitant : juvat imbribus actis
Progeniem parvam dulcisque revisere nidos.
Haud , equidem credo, quia sit divinius illis
Ingenium , aut rerum fato prudentia major.
Verum, ubi tempestas et coeli mobilis humor
Mutavere vices, et Juppiter uvidus Austris
Denset, erant quae rara modo, et, quae densa, relaxat;
Vertuntur species animorum, et pectora motus
Nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat,
Concipiunt. hinc ille avium concentus in agris,
Et laetae pecudes, et ovantes gutture corvi,

Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis Ordine respicies ; numquam te crastina fallet Hora , neque insidiis noctis capiere serenae. Luna revertentes quom primum conligit ignis, Si migrum obscuro conprenderit aëra cornu, Maxumus agricolis pelagoque parabitur imber. At, si virgineum suffuderit ore ruborem, Ventus erit : vento semper rubet aurea Phoebe. Sin ortu quarto ( namque is certissimus auctor ) Pura, neque obtunsis per coelum cornibus ibit; Totus et ille dies, et qui mascentur ab illo Exactum ad mensem, pluvia ventisque carebunt: Votaque servati solvent in litore nautae Glauco , et Panopeae, et Inoo Melicertae. Sol quoque et exoriens , et quom se condet in undas, Signa dabit : solem certissima signa sequuntur, Et quae mane refert, et quae surgentibus astris. Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum Conditus in mubem , medioque refugerit orbe ; Suspecti tibi sint imbres : namque urget ab alto Arboribusque satisque Notus pecorique sinister. Aut ubi sub lucem demsa inter nubila sese Diversi rumpent radii : aut ubi pallida surget Tithoni croceum linquens Aurora cubile ; Heu, male tum mitis defendet pampinus uvas: Tam multa in tectis crepitans salit horrida grando. Hocc' etiam , emenso quom jam decedet Olympo, Profuerit meminisse magis : nam saepe videmus Ipsius in voltu varios errare colores. Caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros. Sin maculae incipient rutilo immiscerier igni, Omnia tum pariter vento nimbisque videbis Fervere, non illa quisquam me nocte per altum

Ire, meque a terra moneat convellere funem.
At si, quom referetque diem, condetque relatum,
Lucidus orbis erit , frustra terrebere nimbis,
Et claro silvas cernes Aquilone moveri.
Denique, quid Vesper serus vehat, unde seremas
Ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster,
Sol tibi signa dabit. solem quis dicere falsum
Audeat ? ille etiam caecos instare tumultus
Saepe monet, fraudemque et operta tumescere bella.
Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam,
Quom caput obscura mitidum ferrugine texit,
Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
Tempore quamquam illo tellus quoque, et aequora ponti,
Obscenique canes, importunaeque volucres
Signa dabant. quotiens Cyclopum effervere in agros /
Vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam ,
Flammarumque globos, liquefactaque volvere saxa !
Armorum sonitum toto Germania coelo
Audiit : insolitis tremuerunt motibus Alpes.
Vox quoque per lucos volgo exaudita silentes
Ingens : et simulacra modis pallentia miris
Visa sub obscurum noctis : pecudesque locutae,
Infamdum ! sistumt amnes, terraeque dehiscunt,
Et maestum inlacrimat templis ebur, aeraque sudant.
Proluit insano contorquens vortice silvas
Fluviorum rex Eridanus, camposque per omnis
Cum stabulis armenta tulit. nec tempore eodem
Tristibus aut extis fibrae adparere minaces,
Aut puteis mamare cruor cessavit : et altae
Per noctem resonare, lupis ululantibus, urbes:
Non alias coelo ceciderunt plura sereno
Fulgura : nec diri totiens arsere cometae.
Ergo inter sese paribus concurrere telis

Romanas acies iterum videre Philippi :
Nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
Emathiam , et latos Haemi pinguescere campos.
Scilicet et tempus veniet, quom finibus illis
Agricola, incurvo terram molitus aratro,
Exesa inveniet scabra robigine pila :
Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis :
Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.
Dii patrii Indigetes, et Romule, Vestaque mater,
Quae Tuscum Tiberim, et Romana Palatia servas,
Hunc saltem everso juvenem succurrere saeclo
Ne prohibete. satis jam pridem sanguine nostro
Laomedonteae luimus perjuria Troiae.
Jam pridem nobis coeli te regia, Caesar,
Invidet, atque hominum queritur curare triumphos.
Quippe ubi fas versum atque nefas : tot bella per orbem :
Tam multae scelerum facies : non ullus aratro
Dignus homos : squalent abductis arva colonis,
Et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum:
Vicinae ruptis inter se legibus urbes
Arma ferunt : saevit toto Mars impius orbe.
Ut, quom carceribus sese effudere quadrigae,
Addunt in spatia, et frustra retinacula tendens
Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

« PreviousContinue »