Page images
PDF
EPUB

Si vero solem ad rapidum lunasque sequentis
Ordine respicies; numquam te crastina fallet
Hora, neque insidiis noctis capiere serenae.·
Luna revertentes quom primum conligit ignis,
Si nigrum obscuro conprenderit aëra cornu,
Maxumus agricolis pelagoque parabitur imber.
At, si virgineum suffuderit ore ruborem,
Ventus erit vento semper rubet aurea Phoebe.
Sin ortu quarto ( namque is certissimus auctor)
Pura, neque obtunsis per coelum cornibus ibit;
Totus et ille dies, et qui nascentur ab illo
Exactum ad mensem, pluvia ventisque carebunt:
Votaque servati solvent in litore nautae
Glauco, et Panopeae, et Inoo Melicertae.

Sol quoque et exoriens, et quom se condet in undas
Signa dabit solem certissima signa sequuntur,
Et quae mane refert, et quae surgentibus astris.
Ille ubi nascentem maculis variaverit ortum
Conditus in nubem, medioque refugerit orbe;
Suspecti tibi sint imbres namque urget ab alto
Arboribusque satisque Notus pecorique sinister.
Aut ubi sub lucem densa inter nubila sese
Diversi rumpent radii aut ubi pallida surget
Tithoni croceum linquens Aurora cubile;
Heu, male tum mitis defendet pampinus uvas:
Tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.
Hocc' etiam, emenso quom jam decedet Olympo,
Profuerit meminisse magis: nam saepe videmus
Ipsius in voltu varios errare colores.
Caeruleus pluviam denuntiat, igneus Euros.
Sin maculae incipient rutilo inmiscerier igni,
Omnia tum pariter vento nimbisque videbis

Fervere. non illa quisquam me nocte per altum

1

Ire, neque a terra moneat convellere funem.
At si, quom referetque diem, condetque relatum,
Lucidus orbis erit, frustra terrebere nimbis,
Et claro silvas cernes Aquilone moveri.

Denique, quid Vesper serus vehat, unde serenas
Ventus agat nubes, quid cogitet humidus Auster,
Sol tibi signa dabit. solem quis dicere falsum
Audeat ? ille etiam caecos instare tumultus
Saepe monet, fraudemque et operta tumescere bella.
Ille etiam exstincto miseratus Caesare Romam,
Quom caput obscura nitidum ferrugine texit,
Inpiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
Tempore quamquam illo tellus quoque, et aequora ponti,
Obscenique canes, inportunaeque volucres

Signa dabant. quotiens Cyclopum effervere in agros
Vidimus undantem ruptis fornacibus Aetnam,
Flammarumque globos, liquefactaque volvere saxa!
Armorum sonitum toto Germania coelo

Audiit insolitis tremuerunt motibus Alpes.
Vox quoque per lucos volgo exaudita silentes
Ingens et simulacra modis pallentia miris
Visa sub obscurum noctis: pecudesque locutae,
Infandum sistunt amnes, terraeque dehiscunt,
Et maestum inlacrimat templis ebur, aeraque sudant.
Proluit insano contorquens vortice silvas

Fluviorum rex Eridanus, camposque per omnis
Cum stabulis armenta tulit. nec tempore eodem
Tristibus aut extis fibrae adparere minaces,

Aut puteis manare cruor cessavit

et altae

Per noctem resonare, lupis ululantibus, urbes :
Non alias coelo ceciderunt plura sereno
Fulgura nec diri totiens arsere cometae.
Ergo inter sese paribus concurrere telis

Romanas acies iterum videre Philippi:

Nec fuit indignum superis, bis sanguine nostro
Emathiam, et latos Haemi pinguescere campos.
Scilicet et tempus veniet, quom finibus illis
Agricola, incurvo terram molitus aratro,
Exesa inveniet scabra robigine pila :

Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanis :
Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.
Dii patrii Indigetes, et Romule, Vestaque mater,
Quae Tuscum Tiberim, et Romana Palatia servas,
Hunc saltem everso juvenem succurrere saeclo
Ne prohibete. satis jam pridem sanguine nostro
Laomedonteae luimus perjuria Troiae.

Jam pridem nobis coeli te regia, Caesar,

Invidet, atque hominum queritur curare triumphos.
Quippe ubi fas versum atque nefas: tot bella per orbem :
Tam multae scelerum facies: non ullus aratro
Dignus honos squalent abductis arva colonis,
Et curvae rigidum falces conflantur in ensem.
Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum:
Vicinae ruptis inter se legibus urbes
Arma ferunt saevit toto Mars inpius orbe.
Ut, quom carceribus sese effudere quadrigae,
Addunt in spatia, et frustra retinacula tendens
Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.

LIBER SECUNDUS.

HACTENUS arvorum cultus, et sidera coeli :
Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
Virgulta, et prolem tarde crescentis olivae.
Huc, pater o Lenaee: tuis hîc omnia plena
Muneribus; tibi pampineo gravidus autumno
Floret ager, spumat plenis vindemia labris :
Huc, pater o Lenaee, veni; nudataque musto
Tingue novo mecum dereptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis:
Namque aliae, nullis hominum cogentibus, ipsae
Sponte sua veniunt, camposque et flumina late
Curva tenent: ut molle siler, lentaeque genestae,
Populus, et glauca canentia fronde salicta.
Pars autem posito surgunt de semine: ut altae
Castaneae, nemorumque Jovi quae maxuma frondet
Aesculus, atque habitae Graiis oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis densissima silva:

Ut cerasis, ulmisque etiam Parnasia laurus

:

Parva sub ingenti matris se subjicit umbra.

Hos Natura modos primum dedit: his genus omne Silvarum, fruticumque viret, nemorumque sacrorum. Sunt alii, quos ipse via sibi reperit usus.

:

Hic plantas tenero abscidens de corpore matrum
Deposuit sulcis hic stirpes obruit arvo,
Quadrifidasque sudes, et acuto robore vallos:
Silvarumque aliae pressos propaginis arcus
Exspectant, et viva sua plantaria terra.

H

Nil radicis egent aliae: summumque putator
Haud dubitat terrae referens mandare cacumen.
Quin et caudicibus sectis (mirabile dictu)
Truditur e sicco radix oleagina ligno.

Et saepe alterius ramos inpune videmus.
Vertere in alterius; mutatamque insita mala
Ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna.

Quare agite o, proprios generatim discite cultus,
Agricolae, fructusque feros mollite colendo :
Neu segnes jaceant terrae. juvat Ismara Baccho
Conserere, atque olea magnum vestire Taburnum.
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
O decus, o famae merito pars maxuma nostrae,
Maecenas, pelagoque volens da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti versibus opto:
Non, mihi si linguae centum sint, oraque centum,
Ferrea vox. ades, et primi lege litoris oram,
In manibus terrae. non hîc te carmine ficto,
Atque per ambages, et longa exorsa tenebo.

Sponte sua quae se tollunt in luminis oras,
Infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt.
Quippe solo natura subest. tamen haec quoque si quis
Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis,
Exuerint silvestrem animum: cultuque frequenti
In quascumque voces artes, haud tarda sequentur,
Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis,
Hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros:
Nunc altae frondes, et rami matris opacant,
Crescentique adimunt fetus, uruntque ferentem,
Jam, quae seminibus jactis se sustulit arbos,
Tarda venit, seris factura nepotibus umbram:
Pomaque degenerant sucos oblita priores:
Et turpis, avibus praedam, fert uva racemos.

« PreviousContinue »