Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Semina vidi equidem multos medicare serentes,
Et nitro prius, et nigra perfundere amurca,
Gramdior ut fetus siliquis fallacibus esset.
At, quamvis igni exiguo properata maderent,
Vidi lecta diu, et malto spectata labore,
Degenerare tamen : ni vis humana quot annis
Maxuma quaeque manu legeret : sic omnia fatis
In pejus ruere, ac retro sublabsa referri.
Non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum
Remigiis subigit , si brachia forte remisit,
Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis,
Haedorumque dies servandi, et lucidus Anguis,
Quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
Pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi.
Libra die somnique pares ubi fecerit horas,
Et medium luci atque umbris jam dividit orbem ;
Exercete , viri , tauros, serite hordea campis,
Usque sub extremum brumae intractabilis imbrem.
Nec non et lini segetem, et Cereale papaver,
Tempus humo tegere, et jamdudum incumbere rastris;
Dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio : tum te quoque , Medica , putres
Adcipiunt sulci , et milio venit annua cura ;
Candidus auratis aperit quom cornibus amnum
Taurus, et averso cedens Canis occidit astro.
At si triticeam in messem robustaque farra
Exercebis humum, solisque instabis aristis:
Ante tibi eoae Atlantides abscondamtur,
Gnosiaque ardentis decedàt stella Coronae,
Debita quam sulcis committas semina, quamque
Invitae properes anni spem credere terrae.
Multi ante occasum Maiae coepere : sed illos

Exspectata seges vanis elusit aristis,
Si vero viciamque seres, vilemque phaselum ,
Nec Pelusiacae curam adspernabere lentis ;
Haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes.
Incipe, et ad medias sementem extende pruinas.
Idcirco certis dimensum partibus orbem
Per duodena regit mundi sol aureus astra.
Quinque tenent coelum zonae ; quarum una corusco
Sempér sole rubens , et torrida semper ab igni:
Quam circum extremae dextra laevaque trahuntur,
Caerulea glacie comcretae atque imbribus atris.
Has inter mediamque duae mortalibus aegris
Mumere concessae divòm. via secta per ambas,
Obliquus qua se signorum verteret ordo.
Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces
Consurgit, premitur Libyae devexus in Austros.
Hic vertex nobis semper sublimis : at illum
Sub pedibus Styx atra videt, Manesque profundi :
Maxumus hic flexu sinuoso elabitur Anguis
Circum , perque duas in morem fluminis Arctos ,
Arctos Oceani metuentes aequore timgui.
Illic , ut perhibent, aut intempesta silet nox
Semper, et obtenta densentur nocte tenebrae :
Aut redit a mobis Aurora, diemque reducit:
Nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis,
Illic sera rubens adcendit lumina Vesper.
Hinc tempestates dubio praediscere coelo
Possumus : hinc messisque diem, tempusque serendi;
Et quando infidum remis impellere marmor
Conveniat : quando armatas deducere classis,
Aut tempestivam silvis evertere pinum.
Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,
Temporibusque parem diversis quatuor anuum,

Frigidus agricolam si quando continet imber,
Multa , forent quae mox coelo properanda seremo,
Maturare datur. durum procudit arator
Vomeris obtunsi demtem : cavat arbore lintres:
Aut pecori signum , aut numeros inpressit acervis.
Exacuunt alii vallos, furcasque bicormis,
Atque Amerina parant lentae retinacula viti.
Nunc facilis rubea texatur fiscina virga :
Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.
Quippe etiam festis quaedam exercere diebus
Fas et jura simunt. rivos deducere nulla
Religio vetuit, segeti praetendere sepem,
Insidias avibus moliri , incendere vepres,
Balantumque gregem fluvio mersare salubri.
Saepe oleo tardi costas agitator aselli,
Vilibus aut onerat pomis : lapidemque revertens
Incusum, aut atrae massam picis urbe reportat.
Ipsa dies alios alio dedit ordine luna
Felices operum. quintam fuge : pallidus Orcus,
Eumenidesque satae. tum partu Terra nefando
Coeumque Iapetumque creat, saevomque Typhoëa ,
Et conjuratos coelum rescindere fratres.
Ter sunt comati imponere Pelio Ossam
Scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum :
Ter Pater exstructos disjecit fulmine montis.
Septuma post decumam felix, et ponere vitem,
Et prensos domitare boves, et licia telae
Addere. mona fugae melior, contraria furtis.
Multa adeo gelida melius se nocte dedere,
Aut quom sole novo terras imrorat Eous.
Nocte leves melius stipulae , nocte arida prata
Tondentur : noctes lentus non deficit humor.

Et quidam seros hiberni ad luminis ignes
G

Pervigilat , ferroque faces inspicat acuto.
Interea , longum cantu solata laborem ,
Arguto conjunx percurrit pectine telas:
Aut dulcis musti Volcano decoquit humorem,
Et foliis undam trepidi despumat aheni.
At rubicumda Ceres medio succiditur aestu :
Et medio tostas aestu terit area fruges.
Nudus ara, sere nudus. hiems ignava colono.
Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur,
Mutuaque inter se laeti convivia curant.
Invitat genialis hiems , curasque resolvit:
Ceu pressae quom jam portum tetigere carinae,
Puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus,
Et lauri bacas, oleamque, cruentaque myrta:
Tum gruibus pedicas et retia ponere cervis,
Auritosque sequi lepores ; tum figere damas,
Stuppea torquentem Balearis verbera fundae,
Quom nix alta jacet, glaciem quom flumina trudunt.
Quid tempestates autumni et sidera dicam ?
Atque ubi jam breviorque dies, et mollior aestas,
Quae vigilanda viris ? vel quom ruit imbriferum ver :
Spicea jam campis quom messis inhorruit, et quom
Frumenta in viridi stipula lactentia turgent ? .
Saepe ego, quom flavis messorem induceret arvis
Agricola, et fragili jam stringeret hordea culmo,
Omnia ventorum concurrere proelia vidi :
Quae gravidam late segetem ab radicibus imis
Sublime expulsam eruerent : ita turbine nigro
Ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis.
Saepe etiam inmensum coelo venit agmem aquarum,
Et foedam glomerant tempestatem imbribus atris
Conlectae ex alto nubes : ruit arduus aether,

, Et pluvia ingenti sata laeta boumque labores
Diluit : implentur fossae, et cava flumina crescunt
Cum sonitu, fervetque fretis spirantibus aequor.
Ipse Pater, media nimborum in nocte, corusca
Fulmina molitur dextra : quo maxuma motu
Terra tremit : fugere ferae : et mortalia corda
Per gentes humilis stravit pavor : ille flagranti
Aut Atho, aut Rhodopen , aut alta Ceraunia telo
Dejicit : ingeminant Austri , et densissimus imber :
Nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt.
Hoc metuens, coeli menses et sidera serva;
Frigida Saturni sese quo stella receptet,
Quos ignis coelo Cyllenius erret in orbis.
In primis venerare deos, atque annua magnae
Sacra refer Cereri, laetis operatus in herbis ,
Extremae sub casum hiemis, jam vere sereno.
Tum pingues agni, et tum mollissima vima :
Tum somni dulces, densaeque in montibus umbrae.
Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret.
Quoi tu lacte favos et miti dilue Baccho:
Terque novas circum felix eat hostia fruges ;
Omnis quam chorus et socii comitentur ovantes ;
Et Cererem clamore vocent in tecta : neque ante
Falcem maturis quisquam supponat aristis,
Quam Cereri torta redimitus tempora quercu
Det motus incompositos, et carmina dicat.
Atque haec ut certis possemus discere signis,
Aestusque, pluviasque, et agentis frigora ventos:
Ipse Pater statuit, quid menstrua luna moneret:
Quo signo caderent Austri : quid saepe videntes
Agricolae, propius stabulis armenta tenerent.
Continuo ventis surgentibus, aut freta ponti *.
Incipiunt agitata tumescere , et aridus altis

[ocr errors]
« PreviousContinue »