Frigidus agricolam si quando continet imber,
Multa, forent quae mox coelo properanda sereno, Maturare datur. durum procudit arator
Vomeris obtunsi dentem: cavat arbore lintres: Aut pecori signum, aut numeros inpressit acervis. Exacuunt alii vallos, furcasque bicornis, Atque Amerina parant lentae retinacula viti. Nunc facilis rubea texatur fiscina virga : Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo. Quippe etiam festis quaedam exercere diebus Fas et jura sinunt. rivos deducere nulla Religio vetuit, segeti praetendere sepem, Insidias avibus moliri, incendere vepres, Balantumque gregem fluvio mersare salubri. Saepe oleo tardi costas agitator aselli,
Vilibus aut onerat pomis: lapidemque revertens Incusum, aut atrae massam picis urbe reportat. Ipsa dies alios alio dedit ordine luna
Felices operum. quintam fuge : pallidus Orcus, Eumenidesque satae. tum partu Terra nefando Coeumque Iapetumque creat, saevomque Typhoëa, Et conjuratos coelum rescindere fratres.
Ter sunt conati inponere Pelio Ossam
Scilicet, atque Ossae frondosum involvere Olympum : Ter Pater exstructos disjecit fulmine montis.
Septuma post decumam felix, et ponere vitem,
Et prensos domitare boves
domitare boves, et licia telae
Addere. nona fugae melior, contraria furtis. Multa adeo gelida melius se nocte dedere,
Aut quom sole novo terras inrorat Eous. Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata Tondentur: noctes lentus non deficit humor. Et quidam seros hiberni ad luminis ignes
Pervigilat, ferroque faces inspicat acuto. Interea, longum cantu solata laborem Arguto conjunx percurrit pectine telas: Aut dulcis musti Volcano decoquit humorem, Et foliis undam trepidi despumat aheni. At rubicunda Ceres medio succiditur aestu: Et medio tostas aestu terit area fruges.
Nudus ara, sere nudus. hiems ignava colono. Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur, Mutuaque inter se laeti convivia curant. Invitat genialis hiems, curasque resolvit : Ceu pressae quom jam portum tetigere carinae, Puppibus et laeti nautae inposuere coronas. Sed tamen et quernas glandes tum stringere tempus, Et lauri bacas, oleamque, cruentaque myrta : Tum gruibus pedicas et retia ponere cervis, Auritosque sequi lepores; tum figere damas, Stuppea torquentem Balearis verbera fundae, Quom nix alta jacet, glaciem quom flumina trudunt. Quid tempestates autumni et sidera dicam? Atque ubi jam breviorque dies, et mollior aestas, Quae vigilanda viris ? vel quom ruit imbriferum ver: Spicea jam campis quom messis inhorruit, et quom Frumenta in viridi stipula lactentia turgent ? Saepe ego, quom flavis messorem induceret arvis Agricola, et fragili jam stringeret hordea culmo, Omnia ventorum concurrere proelia vidi : Quae gravidam late segetem ab radicibus imis Sublime expulsam eruerent: ita turbine nigro Ferret hiems culmumque levem stipulasque volantis. Saepe etiam inmensum coelo venit agmen aquarum, Et foedam glomerant tempestatem imbribus atris Conlectae ex alto nubes: ruit arduus aether,
Et pluvia ingenti sata laeta boumque labores Diluit: inplentur fossae, et cava flumina crescunt Cum sonitu, fervetque fretis spirantibus aequor. Ipse Pater, media nimborum in nocte, corusca Fulmina molitur dextra: quo maxuma motu Terra tremit fugere ferae et mortalia corda Per gentes humilis stravit pavor: ille flagranti Aut Atho, aut Rhodopen, aut alta Ceraunia telo Dejicit ingeminant Austri, et densissimus imber : Nunc nemora ingenti vento, nunc litora plangunt. Hoc metuens, coeli menses et sidera serva; Frigida Saturni sese quo stella receptet, Quos ignis coelo Cyllenius erret in orbis. In primis venerare deos, atque annua magnae Sacra refer Cereri, laetis operatus in herbis, Extremae sub casum hiemis, jam vere sereno. Tum pingues agni, et tum mollissima vina : Tum somni dulces, densaeque in montibus umbrae. Cuncta tibi Cererem pubes agrestis adoret. Quoi tu lacte favos et miti dilue Baccho : Terque novas circum felix eat hostia fruges; Omnis quam chorus et socii comitentur ovantes; Et Cererem clamore vocent in tecta: neque ante Falcem maturis quisquam supponat aristis, Quam Cereri torta redimitus tempora quercu Det motus inconpositos, et carmina dicat. Atque haec ut certis possemus discere signis, Aestusque, pluviasque, et agentis frigora ventos; Ipse Pater statuit, quid menstrua luna moneret: Quo signo caderent Austri : quid saepe videntes Agricolae, propius stabulis armenta tenerent.
Continuo ventis surgentibus, aut freta ponti Incipiunt agitata tumescere, et aridus altis
Montibus audiri fragor: aut resonantia longe Litora misceri, et nemorum increbrescere murmur. Jam sibi tum curvis male temperat unda carinis, Quom medio celeres revolant ex aequore mergi, Clamoremque ferunt ad litora : quomque marinae In sicco ludunt fulicae notasque paludes
Deserit, atque altam supra volat ardea nubem. Saepe etiam stellas, vento inpendente, videbis Praecipites coelo labi, noctisque per umbram Flammarum longos a tergo albescere tractus : Saepe levem paleam et frondes volitare caducas, Aut summa nantis in aqua conludere plumas. At Boreae de parte trucis quom fulminat, et quom Eurique Zephyrique tonat domus ; omnia plenis Rura natant fossis, atque omnis navita ponto Humida vela legit. numquam inprudentibus imber Obfuit aut illum surgentem vallibus imis Aëriae fugere grues: aut bucula coelum Suspiciens patulis captavit naribus auras : Aut arguta lacus circumvolitavit hirundo : Et veterem in limo ranae cecinere querelam. Saepius et tectis penetralibus extulit ova Angustum formica terens iter : et bibit ingens Arcus et e pastu decedens agmine magno Corvorum increpuit densis exercitus alis. Jam variae pelagi volucres, et quae Asia circum Dulcibus in stagnis rimantur prata Caystri, Certatim largos humeris infundere rores :
Nunc caput objectare fretis, nunc currere in undas, Et studio incassum videas gestire lavandi.
Tum cornix plena pluviam vocat inproba voce, Et sola in sicca secum spatiatur arena. Ne nocturna quidem carpentes pensa puellae
Nescivere hiemem testa quom ardente viderent Scintillare oleum, et putris concrescere fungos.
Nec minus ex imbri soles et aperta serena Prospicere, et certis poteris cognoscere signis: Nam neque tum stellis acies obtunsa videtur; Nec fratris radiis obnoxia surgere Luna; Tenuia nec lanae per coelum vellera ferri. Non tepidum ad solem pennas in litore pandunt Dilectae Thetidi alcyones: non ore solutos Inmundi meminere sues jactare maniplos.
At nebulae magis ima petunt, campoque recumbunt: Solis et occasum servans de culmine summo
Nequidquam seros exercet noctua cantus. Adparet liquido sublimis in aëre Nisus, Et pro purpureo poenas dat Scylla capillo. Quacumque illa levem fugiens secat aethera pennis, Ecce inimicus, atrox, magno stridore per auras Insequitur Nisus: qua se fert Nisus ad auras, Illa levem fugiens raptim secat aethera pennis. Tum liquidas corvi presso ter gutture voces, Aut quater, ingeminant et saepe cubilibus altis, Nescio qua praeter solitum dulcedine laeti
Inter se in foliis strepitant: juvat imbribus actis Progeniem parvam dulcisque revisere nidos. Haud, equidem credo, quia sit divinius illis. Ingenium, aut rerum fato prudentia major. Verum, ubi tempestas et coeli mobilis humor Mutavere vices, et Juppiter uvidus Austris
Denset, erant quae rara modo, et, quae densa, relaxat; Vertuntur species animorum, et pectora motus Nunc alios, alios, dum nubila ventus agebat, Concipiunt. hinc ille avium concentus in agris, Et laetae pecudes, et ovantes gutture corvi,
« PreviousContinue » |