Page images
PDF
EPUB

Vimineasque trahit crates, juvat arva: neque illum
Flava Ceres alto nequidquam spectat Olympo:
Et qui, proscisso quae suscitat aequore terga,
Rursus in obliquom verso perrumpit aratro,
Exercetque frequens tellurem, atque imperat arvis.
Humida solstitia atque hiemes orate serenas,
Agricolae hiberno laetissima pulvere farra,

:

Laetus ager; nullo tantum se Mysia cultu
Jactat, et ipsa suas mirantur Gargara messis.
Quid dicam, jacto qui semine comminus arva
Insequitur, cumulosque ruit male pinguis arenae ?
Deinde satis fluvium inducit, rivosque sequentis?
Et, quom exustus ager morientibus aestuat herbis,
Ecce supercilio clivosi tramitis undam

Elicit illa cadens raucum per levia murmur
Saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
Quid, qui, ne gravidis procumbat culmus aristis,
Luxuriem segetum tenera depascit in herba,
Quom primum sulcos aequant sata ? quique paludis
Conlectum humorem bibula deducit arena?

Praesertim incertis si mensibus amnis abundans

Exit, et obducto late tenet omnia limo:

Unde cavae tepido sudant humore lacunae.

Nec tamen, haec quom sint hominumque boumque labores Versando terram experti, nihil inprobus anser,

Strymoniaeque grues, et amaris intuba fibris,
Officiunt, aut umbra nocet. Pater ipse colendi
Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
Movit agros, curis acuens mortalia corda:
Nec torpere gravi passus sua regna veterno,
Ante Jovem nulli subigebant arva coloni:
Ne signare quidem aut partiri limite campum

Fas erat in medium quaerebant: ipsaque tellus

Omnia liberius, nullo poscente, ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris,
Praedarique lupos jussit, pontumque moveri ;
Mellaque decussit foliis, ignemque removit,
Et passim rivis currentia vina repressit:
Ut varias usus meditando extunderet artes
Paullatim, et sulcis frumenti quaereret herbam
Et silicis venis abstrusum excuderet ignem.
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas:
Navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleïadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton,
Tum laqueis captare feras, et fallere visco,
Inventum , et magnos canibus circumdare saltus,
Atque alius latum funda jam verberat amnem,
Alta petens pelagoque alius trahit humida lina.
Tum ferri rigor, atque argutae lamina serrae :
(Nam primi cuneis scindebant fissile lignum.)
Tum variae venere artes. labor omnia vicit
Inprobus, et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortalis vertere terram
Instituit quom jam glandes atque arbuta sacrae
Deficerent silvae, et victum Dodona negaret,
Mox et frumentis labor additus: ut mala culmos
Esset robigo, segnisque horreret in arvis
Carduus. intereunt segetes: subit aspera silva,
Lappaeque tribulique: interque nitentia culta
Infelix lolium et steriles dominantur avenae.
Quod nisi et adsiduis terram insectabere rastris,
Et sonitu terrebis aves, et ruris opaci

Falce premes umbras, votisque vocaveris imbrem :
Heu, magnum alterius frustra spectabis acervom,
Concussaque famem in silvis solabere quercu

Dicendum, et quae sint duris agrestibus arma,
Quis sine nec potuere seri, nec surgere messes:
Vomis, et inflexi primum grave robur aratri,
Tardaque Eleusinae matris volventia plaustra,
Tribulaque, traheaeque, et iniquo pondere rastri:
Virgea praeterea Celei vilisque supellex,
Arbuteae crates, et mystica vannus Iacchi.
Omnia quae multo ante memor provisa repones;
Si te digna manet divini gloria ruris.
Continuo in silvis magna vi flexa domatur

In burim, et curvi formam adcipit ulmus aratri.
Huic a stirpe pedes temo protentus in octo,
Binae aures, duplici aptantur dentalia dorso.
Caeditur et tilia ante jugo levis, altaque fagus
Stivae, quae currus a tergo torqueat imos;
Et suspensa focis explorat robora fumus.

Possum multa tibi veterum praecepta referre ;
Ni refugis, tenuisque piget cognoscere curas.
Area cum primis ingenti aequanda cylindro,
Et vertenda manu, et creta solidanda tenaci:
Ne subeant herbae, neu pulvere victa fatiscat ;
Tum variae inludant pestes. saepe exiguus mus
Sub terris posuitque domos atque horrea fecit:
Aut oculis capti fodere cubilia talpae:
Inventusque cavis bufo, et quae plurima terrae
Monstra ferunt populatque ingentem farris acervom
Curculio, atque inopi metuens formica senectae.
Contemplator item, quom se nux plurima silvis
Induit in florem, et ramos curvavit olentis:
Si superant fetus, pariter frumenta sequentur,
Magnaque cum magno veniet tritura calore.
At si luxuria foliorum exuberat umbra,
Nequidquam pinguis palea teret area culmos.

Semina vidi equidem multos medicare serentes,
Et nitro prius, et nigra perfundere amurca,
Grandior ut fetus siliquis fallacibus esset.
At, quamvis igni exiguo properata maderent,
Vidi lecta diu, et malto spectata labore,
Degenerare tamén : ni vis humana quot annis
Maxuma quaeque manu legeret: sic omnia fatis
In pejus ruere, ac retro sublabsa referri.

Non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum
Remigiis subigit, si brachia forte remisit,
Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis,
Haedorumque dies servandi, et lucidus Anguis,
Quam quibus in patriam ventosa per aequora vectis
Pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi.
Libra die somnique pares ubi fecerit horas,
Et medium luci atque umbris jam dividit orbem;
Exercete, viri, tauros, serite hordea campis,
Usque sub extremum brumae intractabilis imbrem.
Nec non et lini segetem, et Cereale papaver,
Tempus humo tegere, et jamdudum incumbere rastris:
Dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
Vere fabis satio: tum te quoque, Medica, putres
Adcipiunt sulci, et milio venit annua cura;
Candidus auratis aperit quom cornibus annum
Taurus, et averso cedens Canis occidit astro.
At si triticeam in messem robustaque farra
Exercebis humum, solisque instabis aristis ;
Ante tibi eoae Atlantides abscondantur,
Gnosiaque ardentis decedat stella Coronae,
Debita quam sulcis conmittas semina, quamque
Invitae
properes anni spem credere terrae.
Multi ante occasum Maiae coepere: sed illos

Exspectata seges vanis elusit aristis.

Si vero viciamque seres, vilemque phaselum,
Nec Pelusiacae curam adspernabere lentis;
Haud obscura cadens mittet tibi signa Bootes.
Incipe, et ad medias sementem extende pruinas.
Idcirco certis dimensum partibus orbem
Per duodena regit mundi sol aureus astra.
Quinque tenent coelum zonae; quarum una corusco
Semper sole rubens, et torrida semper ab igni:
Quam circum extremae dextra laevaque trahuntur,
Caerulea glacie concretae atque imbribus atris.
Has inter mediamque duae mortalibus aegris
Munere concessae divôm. via secta per ambas,
Obliquus qua se signorum verteret ordo.
Mundus, ut ad Scythiam Rhipaeasque arduus arces
Consurgit, premitur Libyae devexus in Austros.
Hic vertex nobis semper sublimis at illum
Sub pedibus Styx atra videt, Manesque profundi:
Maxumus hîc flexu sinuoso elabitur Anguis
Circum, perque duas in morem fluminis Arctos
Arctos Oceani metuentes aequore tingui.
Illic, ut perhibent, aut intempesta silet nox
Semper, et obtenta densentur nocte tenebrae:
Aut redit a nobis Aurora, diemque reducit:
Nosque ubi primus equis Oriens adflavit anhelis,
Illic sera rubens adcendit lumina Vesper.

Hinc tempestates dubio praediscere coelo

Possumus hinc messisque diem, tempusque serendi;
Et quando infidum remis inpellere marmor
Conveniat quando armatas deducere classis,
Aut tempestivam silvis evertere pinum.

Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus,
Temporibusque parem diversis quatuor annum,

« PreviousContinue »