Page images
PDF
EPUB

An deus inmensi venias maris, ac tua mautae
Numina sola colant : tibi serviat ultima Thule :
Teque sibi generum Tethys emat omnibus undis :
Anne novom tardis sidus te mensibus addas,
Qua locus Erigonen inter Chelasque sequentis
Panditur. ipse tibi jam brachia contrahit ardens
Scorpios, et coeli justa plus parte relinquit.
Quidquid eris ; ( nam te me sperent Tartara regem,
Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido :
Quamvis Elysios miretur Graecia campos,
Nec repetita sequi curet Proserpima matrem )
Da facilem cursum, atque audacibus adnue coeptis,
Ignarosque viae mecum miseratus agrestis,
Ingredere , et votis jam nunc adsuesce vocari.
Vere novo , gelidus canis quom montibus humor
Liquitur, et Zephyro putris se gleba resolvit, -
Depresso incipiat jam tum mihi taurus aratro
Ingemere, et sulco adtritus splendescere vomer.
Illa seges demum votis respondet avari
Agricolae , bis quae solem , bis frigora sensit:
Illius immensae ruperunt horrea messes.
At prius ignotum ferro quam scindimus aequor,
Ventos , et varium coeli praediscere morem
Cura sit, ac patrios cultusque habitusque locorum:

Et quid quaeque ferat regio, et quid quaeque recuset.

Hic segetes , illic veniunt felicius uvae :
Arborei fetus alibi, atque injussa virescunt
Gramina. nonne vides, croceos ut Tmolus odores,
India mittat ebur , molles sua tura Sabaei ?
At Chalybes mudi ferrum , virosaque Pontus
Castorea, Eliadum palmas Epiros equarum ?
Continuo has leges, aeternaque foedera certis
Inposuit Natura locis, quo tempore primum

Deucalion vacuom lapides jactavit in orbem :
Unde homines nati , durum genus. ergo age, terrae
Pingue solum primis extemplo a mensibus anni
Fortes invortant tauri, glebasque jacentis
Pulverulenta coquat maturis solibus aestas,
At si non fuerit tellus fecunda, sub ipsum
Arcturum tenui sat erit suspendere sulco :
Illic, officiant laetis me frugibus herbae :
Hic , sterilem exiguus ne deserat humor arenam.
Alternis idem tonsas cessare novalis,
Et segnem patiere situ durescere campum.
Aut ibi flava seres, mutato sidere , farra,
Unde prius laetum siliqua quassante legumen,
Aut tenuis fetus viciae, tristisque lupini
Sustuleris fragilis calamos , silvamque sonantem.
Urit enim lini campum seges, urit avenae :
Urunt Lethaeo perfusa papavera somno.
Sed tamen altermis facilis labor : arida tantum
Ne saturare fimo pingui pudeat sola ; neve
Effetos cinerem inmundum jactare per agros.
Sic quoque mutatis requiescunt fetibus arva.
Nec nulla interea est inaratae gratia terrae.
Saepe etiam sterilis incendere profuit agros,
Atque levem stipulam crepitantibus urere flammis;
Sive inde occultas vires, et pabula terrae
Pinguia concipiunt : sive illis omne per ignem
Excoquitur vitium, atque exsudat inutilis humor :
Seu pluris calor ille vias et caeca relaxat
Spiramenta, novas veniat qua sucus in herbas :
Seu durat magis, et venas adstringit hiantis:
Ne tenues pluviae , rapidive potentia solis
Acrior , aut Boreae penetrabile frigus adurat.
Multum adeo , rastris glebas qui frangit inertis,
F Q

Vimineasque trahit crates , juvat arva : meque illum
Flava Ceres alto nequidquam spectat Olympo :
Et qui , proscisso quae suscitat aequore terga ,
Rursus in obliquom verso perrumpit aratro,
Exercetque frequens tellurem , atque imperat arvis.
Humida solstitia atque hiemes orate serenas,
Agricolae : hibemo laetissima pulvere farra,
Laetus ager ; nullo tantum se Mysia cultu
Jactat, et ipsa 3uas mirantur Gargara messis.
Quid dicam , jacto qui semine comminus arva
Insequitur , cumulosque ruit male pinguis arenae ?
Deinde satis fluvium inducit, rivosque sequentis ?
Et , quom exustus ager morientibus aestuat herbis ,
Ecce supercilio clivosi tramitis umdam
Elicit : illa cadens raucum per levia murmur
Saxa ciet , scatebrisque arentia temperat arva.
Quid, qui , me gravidis procumbat culmus aristis,
Luxuriem segetum tenera depascit in herba,
Quom primum sulcos aequant sata ? quique paludis
Conlectum humorem bibula deducit arema ?
Praesertim incertis si mensibus amnis abundans
Exit, et obducto late temet omnia limo :
Unde cavae tepido sudant humore lacunae.
Nec tamen, haec quom sint hominumque boumque labores
Versando terram experti , mihil improbus anser ,
Strymoniaeque grues , et amaris intuba fibris,
Officiunt, aut umbra mocet. Pater ipse colendi
Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem
Movit agros , curis acuens mortalia corda :
Nec torpere gravi passus sua regna veterno.
Ante Jovem nulli subigebant arva coloni:
Ne signare quidem aut partiri limite campum
Fas erat : in mcdium quaerebant : ipsaque tellus

Omnia liberius , mullo poscente , ferebat.
Ille malum virus serpentibus addidit atris,
Praedarique lupos jussit, pontumque moveri:
Mellaque decussit foliis, ignemque removit,
Et passim rivis currentia vina repressit:
Ut varias usus meditando extunderet artes
Paullatim , et sulcis frumenti quaereret herbam,
Et silicis venis abstrusum excuderet ignem.
Tunc alnos primum fluvii sensere cavatas:
Navita tum stellis numeros et nomina fecit,
Pleiadas, Hyadas, claramque Lycaonis Arcton.
Tum laqueis captare feras, et fallere visco,
Inventum , et magnos canibus circumdare saltus.
Atque alius latum funda jam verberat amnem ,
Alta petens : pelagoque alius trahit humida lina,
Tum ferri rigor, atque argutae lamina serrae :
(Nam primi cumeis scindebant fissile lignum.)
Tum variae venere artes. labor omnia vicit
Improbus, et duris urgens in rebus egestas.
Prima Ceres ferro mortalis vertere terram
Instituit : quom jam glandes atque arbuta sacrae
Deficerent silvae, et victum Dodona negaret,
Mox et frumentis labor additus : ùt mala culmos
Esset robigo , segnisque horreret in arvis
Carduus. intereunt segetes : subit aspera silva,
Lappaeque tribulique : interque nitentia culta
Infelix lolium et steriles dominantur avemae.
Quod misi et adsiduis terram insectabere rastris,
Et sonitu terrebis aves, et ruris opaci
Falce premes umbras, votisque vocaveris imbrem :
Heu, magnum alterius frustra spectabis acervom,
Concussaque famem in silvis solabere quercu.

Dicendum , et quae sint duris agrestibus arma, Quis sine nec potuere seri, nec surgere messes : Vomis, et inflexi primum grave robur aratri, Tardaque Eleusinae matris volventia plaustra, Tribulaque , traheaeque , et iniquo pondere rastri : Virgea praeterea Celei vilisque supellex, Arbuteae crates , et mystica vannus Iacchi. Omnia quae multo ante memor provisa repones; Si te digna manet divini gloria ruris. Continuo in silvis magna vi flexa domatur In burim, et curvi formam adcipit ulmus aratri. Huic a stirpe pedes temo protentus in octo, Binae aures, duplici aptantur dentalia dorso. Caeditur et tilia ante jugo levis , altaque fagus Stivae, quae currus a tergo torqueat imos ; Et suspensa focis explorat robora fumus.

Possum multa tibi veterum praecepta referre ; Ni refugis, tenuisque piget cognoscere curas. Area cum primis ingenti aequanda cylindro, Et vertenda manu, et creta solidanda tenaci: Ne subeant herbae, neu pulvere victa fatiscat ; Tum variae inludant pestes. saepe exiguus mus Sub terris posuitque domos atque horrea fecit: Aut oculis capti fodere cubilia talpae : Inventusque cavis bufo , et quae plurima terrae Monstra ferunt : populatque ingentem farris acervom Curculio, atque inopi metuens formica senectae. Contemplator item, quom se mux plurima silvis Induit in florem , et ramos curvavit olentis : Si superant fetus, pariter frumenta sequentur, Magnaque cum magno veniet tritura calore. At si luxuria foliorum exuberat umbra , Nequidquam pinguis palea teret area culmos,

« PreviousContinue »