Page images
PDF
EPUB

ad Hom. p. 13. Hocque observant itidem Latini. Inde apud Ovidium Naupliades legitur. Operarum culpa in Heynii addendis excusum Nauplidae.

103. Et magno mercentur. In membr. nostris postremo verbo superscripta glossa hoc, quod alii codices in textu exhibent copulae loco : hoc magno mercentur.

289. Ruit alto à culmine Troia. Sic membr. nostrae cum Mediceo. Vera tamen lectio videtur alta. Homerum hic expressit Virgilius : ὤλετο πᾶσα κατ ̓ ἄκρης Ιλιος αἰπεινή.

320. Ad litora. In membr. nostris, ut in Mediceo, omnibusque praestantioribus, ad limina. Debebatque hoc ob consensum librorum recipi.

473. Post terga distingui debuit commate. Jungenda enim sunt in lucem convolvit terga.

566. Hos diversis typis excusos versus exhibent membr. nostraé in serie scriptos ab eadem manu, cum hac in margine nota: Ista viginti duo carmina fuerunt extracta a duobus Poëtis, Tucca êt Varo, electis ab Octaviano Imperatore ad corrigendum Virgilium cum hac lege, ut removerent quod videretur removendum, nihil tamen adderent a se. In versu 58 1. excudi debuit totiens, ut recte scriptum est in iisdem membr.

746. Anchisemque. Corrige Anchisenque. Vide Heinsii notam ad I. 113.

III. 4. Et desertas. Membr. nostrae et diversas; cum glossa dissitas. Est haec lectio altera probabilior; et recipi debebat.

127. Concita. Sic etiam membr. nostrae.

151. In somnis. Melius legas una voce, insomnis: scilicet mei jacentis.

301. Sollemnis tum. Membr. etiam nostrae cum ; quod si cum Heinsio praeferas, senties saltem interpunctionem mutari debuisse, minoremque distinctionem in fine praecedentis versus poni. Sed placet magis veterum editionum lectio, quam revocavi.

340. Haec si Virgilii sunt, properanti manu nec meditata

Hhh a

cura in chartam conjecta fuere, tantum ne exciderent, et ut olim retractarentur: immutasset procul dubio Poëta superstes operi : verum, ut nunc est, melius abessent et versus imperfectus et sequens; quibus sublatis, nihil erit in Andromachae verbis quod offendat, aut desiderium moveat. Proinde diversis typis excudi debuerant et uncis includi.

362. Namque omnem. Sic etiam membr. nostrae. In margine adscripta ejusdem librarii manu haec nota: Lege per Hypallagen; omnis religio praedixit mihi prosperum cursum. Quod e Servii commentario petitum, ortum dedit variae sed pravae lectioni namque omnis.

380. Scire, Helenum. Sensus est: Prohibent Parcae te scire, et Juno vetat Helenum fari. Proinde mallet quis forsan legere:

Scire, vetatque Helenum fari Saturnia Juno.

462. Ingentem factis. In membr. nostris fatis, quod Heynia praeferendum videtur.

484. Nec cedit honori. Legendum honore: tresque illae voces diverso charactere excudi, et uncis includi debuerunt : videntur enim ab aliena manu adsutae.

499. Et quae fuerit. Sic etiam membr, nostrae cum praestan-. tioribus libris. Alii fuerint, probante Heynio.

668. Vertimus. Sic etiam in membr. nostris.

IV. 166. Prima et Tellus et pronuba Juno. Sic etiam membr. nostrae.

[ocr errors]

217. Subnixus. Sic membr. nostrae.

257. Litus arenosum ad Libyae. Sic codd. nonnulli; quae proba est lectio, paullulum depravata in Mediceo, ubi exaratum ac. Ad hic valet prope, juxta. Nec aliter ex librorum fide edere licuit. Fateor tamen concinniorem, Virgiliique elegantia digniorem mihi videri excogitatam a Bentleio lectionem:

Haud aliter terras inter coelumque legebat

Litus arenosum Libyae, ventosque secabat.

Sequentis versus dubia sedes est. Membr. nostrae, ut codices alii plurimi, medium eum exhibent inter duos praecedentes. Heynio tres illi versus alieni esse videntur, et a mala manu inserti.

273. Hic versus omissus est in Mediceo librarii errore, vel nimis delicati Grammatici judicio. Si qua inesse videtur rævlodoyía, in mandati exsecutione damnanda non est: nec magis inutilis est hic versus quam praecedens. Adgnoscunt eum vetustissimi Pierii libri, paris cum Mediceo auctoritatis, et membr. itidem nostrae. 284. Post hunc versum inserti fuerunt a male feriato homine. versus libri VIII. 20 et 21.

Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,

In partisque rapit varias, perque omnia versat. Apte illic cum praecedentibus connectuntur : at hic neutiquam. cohaerent; quod quidem animadvertit Heinsius, vir sane quam doctus et ingeniosus: ideoque pro atque legendum conjecit utque; quod nemo non libens admitteret, minus plene distinguendo post versat; nisi manifestum esset versus illos, qui ad sententiam prorsus sunt inutiles, insititios esse, et temere huc retractos.

462. Vatum priorum. Sic etiam nostrae membr. quod cum Heynio alteri lectioni piorum praefero.

496. Jubet monstratque. Sic membr. nostrae. Glossa priori verbo superscripta, dicit.

526. Lenibant curas. Omissus est hic versus in Mediceo, aliisque exemplaribus aliquot ex eo derivatis, Miror Heinsio addititium eum videri potuisse. Est profecto tam a Virgilii manu, quam quivis alius e laudatissimis; adgnoscunt eum vetustissimi Pierii libri, ut etiam membr. nostrae. Absque eo manca, et mutila videretur. pulcherrima haec noctis descriptio, quae sic in participium positae desineret, sine verbo finito, et suspenso sensu. Si quando versum ejicimus, non id facimus, quia alibi totidem verbis, vel iisdem fere, exstat; alioquin multi eximendi essent, quos ne minime quidem suspectos habemus. Sed qui importuni sunt, frigidi, male cohaerentes, eos temeraria librariorum manu adsutos judicamus.

[ocr errors]
[ocr errors]

538. Ratibusne. Alii ratibusque : alii ratibusve: utrumque male. Veram lectionem unicus servavit codex, unde adsumenda erat. Jam observatum fuit tres istas particulas perpetuo in libris confundi. Quid sententia et personae affectus flagitet, unice considerandum est. In XI. 686. legimus ad membran. nostrarum fidem: Silvisne, Tyrrhene, feras agitare putásti ?

vulgo minus bené, silvis te.

550. Cineri promissa Sychaei. Haec est Medicei cod. lectio quam alteri praefero. Non placet Sychaeo pro Sycháeïo, nomen proprium pro possessivo. Mallem fere, qui lectionem hanc tuentur, dicerent Sychaeo nomen esse proprium, et adpositum cineri pro defuncto accipiendum esse. Diversa ratio est in Lenaeum honorem. Nam Lenaeus Anvalos suapte natura nomen est adjecti vum: non item Sychaeus.

627. Pugnent ipsique nepotesque. In membr. nostris ipsique nepotes.

661. Atque illam mediam. Sic liquido membr. nostrae. Docta lectio, et procul dubio genuina.

690. Ingemuitque repertam. Haec quoque, ut multo exquisitior, praeferri debebat plurimorum codicum lectio vulgatae repertà. Turbavit librarios minus obvia constructio, ut etiam in Ovidii Metam. IX. 261.

conjux quoque regia visa est

Cetera non duro, duro tamen ultima vultu

Dicta tulisse Jovis; seque indoluisse notatam.

V. 38. Crimisso. Perperam vulgo Criniso. Vide Lycophronem v. 961. et Phil. Cluverii Siciliam antiquam, p. 266.

101. Onerantque aras. Retineri non debuit copula. Lege, ut est in Mediceo aliisque praestantioribus, onerant aras.

254. Praepes ab aethra. Nihil verius hac restitutione, ·quae Jo. Schradero debetur in Emendationum libro p. 154. Poëta ipse XII. 247.

Namque volans rubra fulvus Jovis ales in aethra
Litoreas agitabat aves.

Inepte vulgo legebatur praepes ab Ida, repetita voce e fine proximi versus, quo aberraverat librarii oculus.

413. Membr. nostrae, ut duo vetustissimi codd. Medicens et Romanus, sparsoque infecta cerebro. Quod reponi debebat.

595. Adsutam huic versui in impressis libris laciniam, luduntque per undas non adgnoscunt praestantissimi veterum codicum. 761. Anchiseo. Proba videtur haec editionum ante Heinsium scriptura. Delubrum Anchisae graece esset Ayxioɛio ad similium formam.

768. Et non tolerabile nomen, Membr. nostrae, ut codd. plerique, numen, quod quonam sensu hîc accipiendum esset, non adsequor. In Romano coelum, librarii errore, seu inepto commento. Hoc a Virgilii esse many, ne suspicari quidem licet, adeq absurdum est et non tolerabile. Deserendus non erat Heinsius, qui veram lectionem e Mediceo dederat, nomen, sensu aperto et optimo,

840. Tibi somnia tristia portans. Sic Heinsius e Mediceo. Alii codd. inter quos membr. nostrae, tibi tristia somnia, quod Pierio lenius sonare videbatur. Non idem est omnibus palatum, nec eadem auris. Mihi utique lenius sonat alterum.

VI. 241. Post hunc versum infersit male sedulus librarius. alienum versum, quem forte a Grammatico margini adscriptum,

repererat :

Unde locum Graii dixerunt nomine Aornon.

253. Pingue super oleum. Sic emendati codd. In aliis superque, addita ab imperito librario copula, ne titubaret versus, qui absque ea recte incedit. Nempe ignorabat, quod ignorant adhuc. multi, syllabam in R exeuntem, vi hujus literae et proprietate, produci. Exempla vide a Gifanio collecta Indicis Lucret. p. 267. quibus in promtu esset alia multa addere, quae tamen caesurae itidem tribui possunt. Utrumvis malis, perinde explodendum est temerarium commentum Parisini editoris, pingue oleum superinfundens,

« PreviousContinue »