Quae nunc deinde mora est ? aut quid jam, Turne, retractas? Sed neque currentem se, nec cognoscit euntem, Sortitus fortunam oculis; et corpore toto Eminus intorquet. murali concita numquam Ggg L Tormento sic saxa fremunt, nec fulmine tanti Pallantis pueri victum quem volnere Turnus : Terribilis Tune hinc spoliis indute meorum 419 ΝΟΤΑ Ε IN BUCOLICA. Ecl. I. 17. Huic versui subtexuit mala nescio cujus manus versum, qui a libris omnibus antiquis abest, et a peritiore quovis Poëtae editore pro spurio habitus fuit: Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix. Adumbratus est ex Ecl. IX. 15. Non comparet in vetustis probaeque notae membranis Bibliothecae olim Jesuitarum, nunc Seminarii Episcopalis hujus civitatis, quas mihi antea incognitas benigne ultroque obtulit Vir summe Reverendus, cui credita Bibliothecae custodia, quum jam Aeneidos aliquot folia praelo emissa fuissent. Ecl. II. 2. Nec quod speraret habebat. Vulgo legitur quid, praeter Latini sermonis accuratam normam. Eumdem librariorum errorem saepius correxit in Cicerone Ernestius. Ecl. III. 5. Hicc'. Si cui forte mirum videbitur, hanc illatam fuisse scripturam, adire illum jubebo Vossii opus de Arte Grammatica L. II. cap. 29. Ecl. V. 30. Baccho. id est, in honorem Bacchi: ut VII. 'Aeneidos; etenim mollis tibi sumere thyrsos. more Graecorum, qui sic dativo utuntur, ut apud Comicum in Lysistrata: ogxnoά μɛvos Oεolow. Sane doctior est haec lectio altera, quam praetulit Burmannus, Bacchi. Ecl. X. 12. Aonie Aganippe. Terminatio Graeca, Aovín Ayavína. Sic in Aen. V. Nesaee, Nnoain in XI. accusativus Diomede, e Graeco Around. Similes formae in Ovidio frequentissimae. E Silio laudant interpretes versum 515 libri XIV. Et Cyane, et Anapus, et Ortygie Arethusa Qui totidem verbis poëtae Graeci versum refert: καὶ Κυάνη, καὶ Αναπος, ἰδ' Ορτυγίη Αρέθουσα. IN GEORGICA. I. 17. Vulgo legitur tua si tibi Maenala curae, librarii antiquissimo errore, qui tantilla menda spissam interpretibus offudit nebulam. Certissima est Jo. Schraderi emendatio. Voculae si et seu saepissime in libris confunduntur; quod in nostris etiam membr. deprehendimus. Exemplo sit versus Aen. XI. 327. ubi perperam illae habent si plures conplere valent. 57. India mittat ebur. Sic Med. cod. Ceteri mittit. Prioris structurae exempla passim apud Virgilium obvia. 65. Invortant. In Mediceo emendatum invertant, ut est in membr. nostris. Antiquam illam formam nusquam alibi apud Virgilium occurrere miror; quod librariorum fraudi tribuendum opinor. 196. At. Adversativam particulam hic requiri bene vidit Heynius. Vulgo et, librarii errore in his voculis commutandis frequenti. 213. Incumbere rastris. Sic etiam membr. nostrae ; quod praeferendum alteri lectioni incumbere aratris. 264. Membr. nostrae, numeris suavioribus, Exacuunt vallos alii. 356. Continuo, alina. De Vocis potestate vide Gisb. Koen elegantissima doctrina refertum commentarium in Gregorii libellum de Dialectis p. 194. II. 39. Juvat. Mallet Heynius juvet: quo si legeretur modo, 'dubium non esset, quin hoc etiam ad agricolarum adhortationem pertineret. 47. In luminis oras. Sic, ni fallor, ediderat Heinsius. Vide Gifanii Ind. Lucr. in Ora luminis. 93. Psythia. Libri omnes in prima syllaba i habent; quam scripturam firmat Hesychius : ψιθία, εἶδος ἀμπέλου, καὶ μήλων τινῶν. 97. Sunt et Aminaeae. Vide Hesychium in Apatov, unde constabit de sincera hujus nominis scriptura. 128. Hujus versus e regione adleverat olim in margine Grammaticus versum libri III. 283. Miscueruntque herbas et non innoxia verba. qui postmodo huc intrusus fuit, sane quam importune. Ibi enim facta mentione rei, quam ad amorum veneficia, non sine magicis incantationibus fieri solita, veteribus adhibitam fuisse constat, ut e Theocriti Pharmaceutria et IV. Aeneidos notum, novercas innuit Poëta privignorum cupidine inflammatas, qualis fuit Phaedra Thesei uxor. At hic de novercis agitur, quae praevignorum fortunis inhiantes, eos veneno perimunt, amplioris patrimonii liberis suis conciliandi caussa: cui utique rei noxiorum verborum, seu magici carminis nullus est usus. Praeterea verisimile non est in absoluto poëmate, eoque non admodum prolixo, Virgilium bis eumdem versum sine ulla variatione adhibuisse. 152. Neque tanto. Non hic negat Poëta ullos esse in Italia angues; sed qui ibi reperiantur, non tam magnos, proinde non tam horrendos, quam in Asia esse ait. Modicos orbes rapit per humum, nec tam magno tractu se colligit in spiram anguis. Non satis caussae esse adparet, cur solicitetur haec lectio. Confer III. 420. 311. Caesaeque. Melius legerctur caesaeve, quod ab Heynio monitus reposuisse vellem. Particulae que, ve, ne passim in libris confusae. 504. Miserosque Penatis. Post octo interjectos versus occurrit rursus clausula parvosque Penatis in versu, cujus procul dubio sinceram lectionem dedimus. In illo Penatis, etiamsi impense placeret, e Mediceo adsumere non sustinuit Heinsius, quia vox eadem paullo ante praecesserat. Quae ratio futilis est. Nam in Virgilio multa corrigenda essent, si numquam ei licuisset tali intervallo bis eamdem adhibere vocem. At mihi diversam ob caussam minus hîc placent miseri Penates; vellemque codex obtulisset aliquis miserosque parentis, |