Page images
PDF
EPUB

Concurrunt clipeis: ingens fragor aethera conplet.
Juppiter ipse duas aequato examine lances.
Sustinet, et fata inponit diversa duorum ;

Quem damnet labor, et quo vergat pondere letum.
Emicat hîc, inpune putans, et corpore toto
Alte sublatum consurgit Turnus in ensem,
Et ferit. exclamant Troës trepidique Latini,
Adrectaeque amborum acies. at perfidus ensis
Frangitur, in medioque ardentem deserit ictu :
Ni fuga subsidio subeat. fugit ocior Euro,

Ut capulum ignotum dextramque adspexit inermem.
Fama est, praecipitem, quom prima in proelia junctos
Conscendebat equos, patrio mucrone relicto,
Dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci :
Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
Suffecit postquam arma dei ad Volcania ventum,
Mortalis mucro, glacies ceu futilis, ictu
Dissiluit fulva resplendent fragmina arena.
Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus:
Et nunc huc, inde huc incertos inplicat orbis.
Undique enim densa Teucri inclusere corona:
Atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.
Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
Interdum genua inpediunt, cursumque recusant,
Insequitur, trepidique pedem pede fervidus urget.
Inclusum veluti si quando flumine nactus
Cervom, aut puniceae septum formidine pennae,
Venator cursu canis et latratibus instat :
Ille autem, insidiis et ripa territus alta,
Mille fugit refugitque vias: at vividus Umber
Haeret hians, jam jamque tenet, similisque tenenti
Increpuit malis, morsuque elusus inani est.
Tum vero exoritur clamor: ripaeque lacusque

Responsant circa, et coelum tonat omne tumultu.
Ille simul fugiens, Rutulos simul increpat omnis,
Nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem.
Aeneas mortem contra praesensque minatur

Exitium, si quisquam adeat: terretque trementis,
Excisurum urbem minitans, et saucius instat.
Quinque orbis explent cursu, totidemque retexunt
Huc illuc. neque enim levia aut ludicra petuntur
Praemia sed Turni de vita et sanguine certant.

:

Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris

Hîc steterat, nautis olim venerabile signum :
Servati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti divo, et votas suspendere vestis.
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
Sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Hic hasta Aeneae stabat: huc inpetus illam
Detulerat, fixam et lenta radice tenebat.
Incubuit, voluitque manu convellere ferrum
Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu
Non poterat. tum vero amens formidine Turnus,
Faune, precor, miserere, inquit: tuque optuma ferrum
Terra tene; colui vestros si semper honores;
Quos contra Aeneadae bello fecere profanos,
Dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit.
Namque diu luctans, lentoque in stirpe moratus,
Viribus haud ullis valuit discludere morsus
Roboris Aeneas. dum nititur acer, et instat,
Rursus in aurigae faciem mutata Metisci
Procurrit, fratrique ensem dea Daunia reddit.
Quod Venus audaci Nymphae indignata licere,
Adcessit, telumque alta ab radice revellit.
Olli sublimes, armis animisque refecti,
Hic gladio fidens, hicc' acer et arduus hasta,

Adsistunt contra certamine Martis anheli.

Junonem interea rex omnipotentis Olympi
Adloquitur, fulva pugnas de nube tuentem:
Quae jam finis erit, conjunx ? quid denique restat?
Indigetem Aenean scis ipsa, et scire fateris,
Deberi coelo, fatisque ad sidera tolli.

Quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
Mortalin' decuit violari volnere divom ?

Aut ensem (quid enim sine te Juturna valeret?)
Ereptum reddi Turno, et vim crescere victis?
Desine jam tandem, precibusque inflectere nostris:
Nec te tantus edat tacitam dolor et mihi curae
Saepe tuo dulci tristes ex ore recursent.
Ventum ad supremum est. terris agitare vel undis
Troianos potuisti infandum adcendere bellum,
Deformare domum, et luctu miscere hymenaeos.
Ulterius tentare veto. sic Juppiter orsus;
Sic dea submisso contra Saturnia voltu :

Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
Juppiter, et Turnum et terras invita reliqui.
Nec tu me aëria solam nunc sede videres

Digna indigna pati; sed flammis cincta sub ipsam

Starem aciem, traheremque inimica in proelia Teucros.
Juturnam misero, fateor, succurrere fratri

Suasi, et pro vita majora audere probavi ;

Non ut tela tamen, non ut contenderet arcum:
Adjuro Stygii caput inplacabile fontis :

Una superstitio superis quae reddita divis.

Et nunc cedo equidem, pugnasque exosa relinquo.
İllud te, nulla fati quod lege tenetur,

Pro Latio obtestor, pro majestate tuorum :
Quom jam connubiis pacem felicibus (esto )
Conponent, quom jam leges et foedera jungent;

[ocr errors][ocr errors]

Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos,
Neu Troas fieri jubeas, Teucrosque vocari;
Aut vocem mutare viros, aut vertere vestem,
Sit Latium sint Albani per saecula reges:
Sit Romana potens Itala virtute propago:
Occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.
Olli subridens hominum rerumque repertor:
Et germana Jovis, Saturnique altera proles,
Irarum tantos volvis sub pectore fluctus ?
Verum age, et inceptum frustra submitte furorem.
Do, quod vis; et me victusque volensque remitto.
Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt ;
Utque est, nomen erit: conmixti corpore tantum
Subsident Teucri. morem ritusque sacrorum
Adjiciam, faciamque omnis uno ore Latinos.
Hinc genus, Ausonio mixtum quod sanguine surget,
Supra homines, supra ire deos pietate videbis :
Nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.
Adnuit his Juno, et mentem laetata retorsit.
Interea excedit coelo, nubemque reliquit.

His actis, aliud Genitor secum ipse volutat :
Juturnamque parat fratris dimittere ab armis.
Dicuntur geminae pestes, cognomine Dirae,
Quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
Uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit
Serpentum spiris, ventosasque addidit alas.
Hae Jovis ad solium, saevique in limine regis
Adparent, acuuntque metum mortalibus aegris,
Si quando letum horrificum morbosque deûm rex
Molitur; meritas aut bello territat urbes.
Harum unam celerem demisit ab aethere summo
Juppiter, inque omen Juturnae occurrere jussit.
Illa volat, celerique ad terram turbine fertur:

Non secus, ac nervo per nubem inpulsa sagitta.;
Armatam saevi Parthus quam felle veneni,
Parthus, sive Cydon, telum inmedicabile, torsit;
Stridens, et celeris incognita transilit umbras.
Talis se sata Nocte tulit, terrasque petivit.
Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turi;
Alitis in parvae subitam conlecta figuram,
Quae quondam in bustis, aut culminibus desertis,
Nocte sedens, serum canit inportuna per umbras:
Hanc versa in faciem, Turni se pestis ob ora
Fertque refertque sonans, clipeumque everberat alis.
Olli membra novus solvit formidine torpor :
Adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
At, procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas,
Infelix crinis scindit Juturna solutos,

Taguibus ora soror foedans, et pectora pugnis;
Quid nunc te tua, Turne, potest germana juvare?
Aut quid jam durae superat mihi? qua tibi lucem
Arte morer ? talin' possum me opponere monstro?
Jam jam linquo acies. ne me terrete timentem,
Obscenae volucres alarum verbera nosco,
Letalemque sonum. nec fallunt jussa superba
Magnanimi Jovis. haec pro virginitate reponit?
Quo vitam dedit aeternam ? cur mortis ademta est
Conditio? possem tantos finire dolores

Nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras.
Inmortalis ego ? aut quidquam mihi dulce meorum
Te sine, frater, erit ? o quae satis alta dehiscat
Terra mihi, Manisque deam demittat ad imos?
Tantum effata, caput glauco contexit amictu
Multa gemens, et se fluvio dea condidit alto.
Aeneas instat contra, telumque coruscat
Ingens arboreum, et saevo sic pectore fatur :

« PreviousContinue »