Page images
PDF
EPUB

Iasides : acri quondam cui captus amore
Ipse suas artes, sua munera, laetus Apollo
Augurium, citharamque dabat, celerisque sagittas.
Ille, ut depositi proferret fata parentis,
Scire potestates herbarum, usumque medendi
Maluit, et mutas agitare inglorius artes.
Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam,
Aeneas, magno juvenum et maerentis Iüli
Concursu, lacrimis immobilis. ille retorto
Paeonium in morem senior succinctus amictu,
Multa manu medica Phoebique potentibus herbis
Nequidquam trepidat, nequidquam spicula dextra
Sollicitat , premsatque tenaci forcipe ferrum: -
Nulla viam fortuna regit : nihil auctor Apollo
Subvenit. at saevus campis magis ac magis horror
Crebrescit, propiusque malum est. jam pulvere coelum
Stare vident : subeunt equites, et spicula castris
Densa cadunt mediis. it tristis ad aethera clamor
Bellantum juvenum, et duro sub Marte cadentum.
Hic Venus, indigno nati concussa dolore,
Ipsa manu genetrix Dictaea carpsit ab Ida
Puberibus caulem foliis et flore comantem
Purpureo : non illa feris incognita capris
Gramima, quom tergo volucres haesere sagittae.
Hoc Venus, obscuro faciem circumdata nimbo ,
Detulit : hoc fusum labris splendentibus amnem
Inficit, occulte medicans : spargitque salubris -
Ambrosiae sucos, et odoriferam panaceam.
Fovit ea volnus lympha longaevus Iapis
Ignorans ; subitoque omnis de corpore fugit
Quippe dolor : omnis stetit imo volnere sanguis.
Jamque secuta manum, nullo cogente, sagitta
Excidit, atque novae rediere in pristina vires.

Arma, citi properate viro ; quid statis ? Iapis Comclamat, primusque animos adcendit in hostem. ' Non haec humanis opibus, non arte magistra Proveniunt; neque te, Aenea, mea dextera servat: Major agit deus, atque opera ad majora remittit. Ille avidus pugnae suras incluserat auro Hinc atque hinc, oditque moras, hastamque coruscat. Postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est, Ascanium fusis circum conplectitur armis, Summaque per galeam delibans oscula fatur : Disce, puer, virtutem ex me, verumque laborem ; Fortunam ex aliis. mumc te mea dextera bello Defensum dabit, et magna inter praemia ducet. Tu facito, mox quom matura adoleverit aetas, Sis memor, et te animo repetentem exempla tuorum Et pater Aeneas, et avunculus excitet Hector. Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens, Telum immame manu quatiens : simul agmine denso Antheusque Mnestheusque ruunt ; omnisque relictis Turba fluit castris. tum caeco pulvere campus IMiscetur, pulsuque pedum tremit excita tellus. Vidit ab adverso venientes aggere Turnus, Videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit Ossa tremor. prima ante omnis Juturna Latinos Audiit, adgnovitque sonum, et tremefacta refugit. Ille volat, campoque atrum rapit agmen aperto. Qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus It mare per medium : miseris, heu, praescia longc Horrescunt corda agricolis : dabit ille ruinas Arboribus, stragemque satis ; ruit omnia late Antevolans, sonitumque ferumt ad litora venti. Talis in adversos ductor Rhoeteius hostis Agmen agit : densi cuneis se quisque coactis E e e 2

Adglomerant. ferit ense gravem Thymbraeus Osirim,
Archetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates,
Ufentemque Gyas. cadit ipse Tolummius augur,
Primus im adversos telum qui torserat hostis.
Tollitur in coelum clamor, versique vicissim
Pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros.
Ipse meque aversos dignatur sternere morti ;
Nec pede congressos aequo, nec tela ferentis
Insequitur : solum densa in caligine Turnum
Vestigat lustrans, solum in certamina poscit.
Hoc concussa metu mentem Juturna virago
Aurigam Turni media inter lora Metiscum
Excutit, et longe labsum temone relinquit :
Ipsa subit, manibusque undantis flectit habenas,
Cuncta gerens, vocemque, et corpus, et arma Metisci.
Nigra velut magnas domini quom divitis aedes
Pervolat, et pennis alta atria lustrat hirundo, .
Pabula parva legens, nidisque loquacibus escas;
Et nunc porticibus vacuis, nunc humida circum
Stagna sonat : similis medios Juturna per hostis
Fertur equis, rapidoque volans obit omnia curru :
Jamque hic germanum, jamque hic ostentat ovantem:
Nec conferre manum patitur : volat avia longe.
Haud minus Aeneas tortos legit obvius orbis,
Vestigatque virum, et disjecta per agmina magna
Voce vocat. quotiens oculos conjecit in hostem,
Alipedumque fugam cursu tentavit equorum ;
Aversos totiens currus Juturna retorsit. -
Heu, quid agat, vario nequidquam fluctuat aestu :
Diversaeque vocant animum in contraria curae.
Huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat
Lenta, levis cursu, ~praefixa hastilia ferro,
Horum unum certo contorquens dirigit ictu.

Substitit Aeneas, et se conlegit in arma,
Poplite subsidens : apicem tamen incita summum
Hasta tulit, summasque excussit vertice cristas.
Tum vero adsurgunt irae, insidiisque subactus.
Diversos ubi sensit equos currumque referri,
Multa Jovem et laesi testatus foederis aras,
Jam tandem invadit medios ; et Marte secundo,
Terribilis, saevam nullo discrimine caedem
Suscitat ; irarumque omnis effundit habenas.
Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes
IDiversas, obitumque ducum , quos aequore toto
Inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros,
Expediat ? tanton' placuit concurrere motu,
Juppiter , aeterna gentes in pace futuras?
Aeneas Rutulum Sucronem , (ea prima ruentis
Pugna loco statuit Teucros) haud multa moratus, -
Excipit in latus, et , qua fata celerrima, crudum v,
Transadigit costas et crates pectoris ensem.
Turnus equo dejectum Amycum, fratremque Diorem
Congressus pedes : hunc venientem cuspide longa,
Hunc mucrone ferit ; curruque abscisa duorum
Suspendit capita , et rorantia sanguine portat.
Ille Talon , Tanaimque neci, fortemque Cethegum,
Tris uno congressu , et maestum mittit Onytem,
Nomen Echionium, matrisque genus Peridiae.
Hic fratres Lycia missos et Apollinis agris, - -
Et juvenem exosum nequidquam bella Menoetem
Arcada : piscosae cui circum flumina Lernae
Ars fuerat, pauperque domus ; nec mota potentum.
Limina : conductaque pater tellure serebat.
Ac velut inmissi diversis partibus ignes
Arentem in silvam, et virgulta sonantia lauro ;
Aut ubi decursu rapido de montibus altis

Dant somitum spumosi amnes, et in aequora cumunt,
Quisque suum populatus iter : non segnius ambo
Aemeas Turnusque ruunt per proelia : nunc, nunc
Fluctuat ira intus : rumpuntur nescia vinci
Pectora : nunc totis in volnera viribus itur.
IMurrhamum hicc', atavos et avorum antiqua sonantem
Nomina, per regesque actum genus omne Latinos,
Praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi
Excutit, effunditque solo : hunc lora et juga subter
Provolvere rotae : crebro super ungula pulsu
Incita nec domini memorum proculcat equorum.
Ille ruenti Hyllo, animisque immane frementi,
Occurrit, telumque aurata ad tempora torquet:
Olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.
Dextera nec tua te, Graiùm fortissime Cretheu,
Eripuit Tumo : mec dii texere Cupencum,
Aenea veniente, sui ; dedit obvia ferro
Pectora : nec misero clipei mora profuit aerei.
Te quoque Laurentes viderunt, Aeole , campi
Oppetere, et late terram consternere tergo ;
Occidis, Argivae quem nom potuere phalanges
Sternere, nec Priami regnorum eversor Achilles;
Hic tibi mortis erant metae : domus alta sub Ida;
Lyrnessi domus alta , solo Laurente sepulcrum.
Totae adeo conversae acies, omnesque Latini,
Omnes Dardamidae : Mnestheus, acerque Serestus,
Et Messapus equöm domitor, et fortis Asylas,
Tuscorumque phalanx, Euandrique Arcades alae,
Pro se quisque viri summa nituntur opum vi.
Nec mora, nec requies : vasto certamine tendunt.
Hic mentem Aeneae gemetrix pulcherrima misit,
Iret ut ad muros, urbique adverteret agmen
Ocius, et subita turbaret clade Latinos.

« PreviousContinue »