Page images
PDF
EPUB

Defendentum armis aditus, imque arma ruentum.
Exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum
Pars in praecipites fossas, urgente ruina, –
Volvitur : immissis pars, caeca et concita frenis
Arietat in portas, et duros objice postis.
Ipsae de muris summo certamine matres,
Monstrat amor verus patriae, [ut videre Camillam,]
Tela manu trepidae jaciunt ; ac robore duro
Stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
Praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent.
Interea Turnum in silvis saevissimus implet
Nuntius, et juveni ingentem fert Acca tumultum ;
Deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam :
Ingruere infensos hostis, et Marte secundo
Omnia conripuisse : metum jam ad moenia ferri.
Ille furens, et saeva Jovis sic, numina poscunt,
Deserit obsessos collis, memora aspera linquit.
Vix e conspectu exierat, campumque tenebat,
Quom pater Aeneas, saltus ingressus apertos,
Exsuperatque jugum , silvaque evadit opaca.
Sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
Agmine ; nec longis inter se passibus absunt :
At simul Aeneas fumantis pulvere campos
Prospexit longe, Laurentiaque agmina vidit; .
Et saevom Aeneam adgnovit Turnus in armis,
Adventumque pedum flatusque audivit equorum.
Continuoque imeant pugnas, et proelia tentent,
Ni roseus fessos jam gurgite Phoebus Ibero
Tinguat equos, noctemque die labente reducat,
Considunt castris ante urbem, et moenia vallant.

[ocr errors]

TURNUS ut infractos adverso Marte Latinos
Defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
Se signari oculis; ultro inplacabilis ardet,
Adtollitque animos. Poenorum qualis in arvis,
Saucius ille gravi venantum volnere pectus,
Tum demum movet arma leo, gaudetque comantis
Excutiens cervice toros, fixumque latronis
Inpavidus frangit telum, et fremit ore cruento :
Haud secus adcenso gliscit violentia Turno.
Tum sic adfatur regem , atque ita turbidus infit :
Nulla mora in Turno : nihil est quod dicta retractent
Ignavi Aeneadae, nec, quae pepigere, recusent :
Congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus.
Aut hac Dardamium dextra sub Tartara mittam ,
Desertorem Asiae , ( sedeant spectentque Latini )
Et solus ferro crimem commune refellam :
Aut habeat victos ; cedat Lavinia conjunx.
Olli sedato respondit corde Latinus :
O praestans animi juvenis, quantum ipse feroci
Virtute exsuperas, tanto me inpensius aequom est
Consulere, atque omnis metuentem expendere casus.
Sunt tibi regna patris Daumi, sunt oppida capta -
Multa manu ; nec non aurumque, animusque Latino est,
Sunt aliae innuptae Latio, et Laurentibus agris;
Nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu
Sublatis aperire dolis : animo hoc simul hauri.
Me matam nulli veterum sociare procorum
Fas crat, idque omnes divique hominesque canebant.

Victus amore tui , cognato sanguine victus,
Conjugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi:
Promissam eripui gemero : arma inpia sumsi.
Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
Bella , vides ; quantos primus patiare labores.
Bis magna victi pugna vix urbe tuemur
Spes Italas : recalent nostro Tiberina fluenta
Sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent.
Quo referor totiens ? quae mentem insania mutat ?
Si Turno exstincto socios sum adscire paratus ;
Cur non incolummi potius certamina tollo ? -
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
Italia ; ad mortem si te (Fors dicta refutet)
Prodiderim , natam et commubia mostra petentem ?
Respice res bello varias : miserere parentis
Longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe
Dividit. haudquaquam dictis violentia Turni
Flectitur : exsuperat magis, aegrescitque nuedendo.
Ut primum fari potuit, sic institit ore :
Quam pro me curam geris, hanc precor, optume, pro me
Deponas, letumque sinas pro laude pacisci.
Et mos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
Spargimus, et nostro sequitur de volnere sanguis.
Longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
Feminea tegat ; et vanis sese occulat umbris.
At regina, nova pugnae conterrita sorte,
Flebat ; et ardentem generum moritura tenebat:
Turne , per has ego te lacrimas, per si quis Amatae
Tangit honos animum , ( spes tu munc una, semectae
Tu requies miserae : decus imperiumque Latini
Te penes : in te omnis domus inclinata recumbit)
Unum oro : desiste manum committere Teucris.
Qui te cumque manent isto certamine casus,

Et me, Turne, manent. simul haec invisa relinquam
Lumina , nec generum Aenean captiva videbo.
Adcepit vocem lacrimis Lavinia matris
Plagrantis perfusa genas : cui plurimus ignem
Subjecit rubor , et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo veluti violaverit ostro
Si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
Alba rosa : talis virgo dabat ore colores.
Illum tubat amor, figitque in virgine voltus :
Ardet in arma magis, paucisque adfatur Amatam :
Ne, quaeso, ne me lacrimis, neve omine tanto
Prosequere in dui certamina Martis euntem,
O mater : neque enimh Tumo mora libera mortis.
Nuntius haec Idmon Phrygio mea dicta tyranno
Haud placitura refer : Quom primum crastina coelo
Pumiceis invecta rotis Aurora rubebit,
Non Teucros agat in Rutulos : Teucrùm arma quiescant ,
Et Rutuli : nostro dirimamus sanguine bellum.
Illo quaeratur conjunx Lavinia campo.
Haec ubi dicta dedit , rapidus in tecta recessit :
Poscit equos, gaudetque tuens ante ora frementis ;
Pilummo quos ipsa decus dedit Orithyia ;
Qui candore nives anteirent, cursibus auras.
Circumstant properi aurigae, manibusque lacessumt .
Pectora plausa cavis, et colla comantia pectunt.
Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
Circumdat loricam humeris : simul aptat habendo
Ensemque clipeumque, et rubrae cornua cristae :
Ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti
Fecerat , et Stygia candentem tinxerat unda.
Exin , quae mediis ingenti admixa columnae
Aedibus adstabat, validam vi conripit hastam,
Actoris Aurunci spolium ; quassatque trementem,

Vociferans : Nunc, o numquam frustrata vocatus
Hasta meos, nunc tempus adest : te maxumus Actor,
Te Turni nunc dextra gerit, da sternere corpus ,
Loricamque manu válida lacerare revolsam
Semiviri Phrygis, et foedare in pulvere crimis
Vibratos calido ferro, miyrrhaque madentis.
His agitur furiis; totoque ardentis ab ore
Sciritillae absistumt : oculis micat acribus ignis.
Mugitus veluti quom prima in proelia taurus
Terrificos ciet, atque irasci in cornua tentat,
Arboris obnixus trunco ; ventosque lacessit
Ictibus, et sparsa ad pugnam proludit arena.
Nec minus interea maternis saevus in armis
Aeneas acuit Martem, et se suscitat ira, -
Oblato gaudens comiponi foedere bellum.
Tum socios, maestique metum solatur Iüli ,
Fata docens : regique jubet responsa Latino
Certa referre viros, et pacis dicere leges.
Postera vix summos spargebat lumine montes
Orta dies ; quom prlmum alto se gurgite tollunt
Solis equi, lucemque elatis maribus efflant ;
Campum ad certamen magnae sub moenibus urbis
Dimensi Rutulique viri Teucrique parabant ;
In medioque focos, et diis communibus aras - a
Gramineas. alii fontemque ignemque ferebant,
Velati limo, et verbena tempora vincti.
Procedit legio Ausonidùm, pilataque plemis
Agmina se fundunt portis. hinc Troius omnis,
Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis;
Haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis
Pugna vocet. nec non mediis in millibus ipsi
Ductores auro volitant ostroque decori,
Et genus Assaraci Mnestheus, et fortis Asylas,
D d d.

[graphic]
« PreviousContinue »