Page images
PDF
EPUB

:

Quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto
Consequitur penmis sublimem in nube columbam,
Comprensamque tenet, pedibusque eviscerat uncis;
Tum cruor, et volsae labuntur ab aethere plumae.
At mon haec nullis hominum sator atque deorumi
Observans oculis summo sedet altus Olympo.
Tyrrhenum gemitor Tarconem in proelia saeva
Suscitat, et stimulis haud mollibus injicit iras.
Ergo inter caedes, cedentiaque agmina Tarco
Fertur equo, variisque instigat vocibus alas, . *
Nomine quemque vocans : reficitque in proelia pulsos.
Quis metus, o numquam dolituri, o semper ihertes
Tyrrheni, quae tanta animis ignavia vemit ?
Femina palantis agit, atque haec agmina vertit ?
Quo ferrum, quidve hacc gerimus tela inrita dextris ?
At non in Venerem segnes, nocturhaque bella ;
Aut, ubi curva choros indixit tibia Bacchi,
Exspectare dapes, et plenae pocula mensae ;
Hicc' anior, hoc studium ; dum sacra secundus haruspex
Nuntiet, ac lucos vocet hostia pinguis in altos.
Haec effatus, equom in iiiedios, moriturus et ipse;

Comcitat, et Venulo adversurn se turbidus infert,

Dereptumque ab equo dextra complectitur hostem;
Et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
Tollitur in coelum clamor : cunctique Latini
Convertere oculos. volat igneus aequore Tarco;
Arma virumque ferens : tum summa ipsius ab hasta
Defringit ferrum ; et partis rimatur apertas,
Qua volnus letale ferat : contra ille repugnans
Sustinet a jugulo dextrarh , et vim viribus exit.
Utque volans alte raptum quom fulva draconem
Fert aquila, inplicuitque pedes, atque unguibus haesit :
Saucius at serpens sinuosa volumina versat;

Adrectisque horret squamis, et sibilat ore,
Arduus insurgens : illa haud minus urget obunco
Luctantem rostro ; simul aethera verberat alis.
Haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarco
Portat ovans. ducis exemplum eventumque $ecuti
Maeonidae incurrunt. tum fatis debitus Arruns
Velocem jaculo et multa prior arte Camillam
Circuit, et , quae sit fortuma facillima, tentat.
Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo,
Hac Arruns subit, et tacitus vestigia lustrat :
Qua victrix redit illa, pedemque ex hoste reportat ,
Hac juvenis furtim celeris detorquet habenas.
Hos aditus, jamque hos aditus, omnemque pererrat
Undique circuitum ; et certam quatit improbus hastam.
Foito satus Cybelo Chloreus, olimque sacerdos,
Insignis longe Phrygiis fulgebat in armis,
Spumantemque agitabat equom , quem pellis aënis
In plumam squamis auro conserta tegebat:
Ipse, peregrina ferrugine clarus et ostro ,
Spicula torquebat Lycio Gortynia cornu ;
Aureus ex humeris sonat arcus, et aurea vati
Cassida ; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis
Carbaseos fulvo in modum conlegerat auro, !
Pictus acu tunicas, et barbara tegmina crurum.
Hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma
Troia, captivo sive ut se ferret in auro,
Venatrix, unum ex omni certamine pugnae
Caeca sequebatur ; totumque incauta per agmen
Femineo praedae et spoliorum ardebat amore :
Telum ex insidiis quom tandem tempore capto
Concitat, et superos Amuns sic voce precatur :
Summe deùm, sancti custos Soractis Apollo,
Quem primi colimus, cui pineus ardor acervo

[ocr errors]

Pascitur ; et medium freti pietate per ignem
Cultores multa premimus vestigia pruna ;
I)a , pater , hoc mostris aboleri dedecus armis,
Omnipotens. mom exuvias, pulsaeve tropaeum
Virginis, aut spolia ulla peto. mihi cetera laudem
Facta ferent. haec dira meo dum volnere pestis
Pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbis.
Audiit, et voti Phoebus succedere partem
Mente dedit : partem volucris dispersit in auras,
Sterneret ut subita turbatarn morte Camillam,
Adnuit orauti : reducern ut patria alta videret ,
Non dedit ; inque Notos vocem vertere procellae.
Ergo , ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
Convertere animos acris, ocuiosque tulere
Cuncti ad reginam Volsci. mihil ipsa neque auras,
Nec sonitus mcmor , aut venientis ab aethere teli ;
Hasta sub exsertam donec perlata papillam
Haesit, virgineumque alte bibit acta cruorem.
Concurrunt trepidae comites, dominamque ruentem
Suscipiunt. fugit ante omnis exterritus Arruns,
Laetitia mixtoque metu : nec jam ampliùs hastae
Credere, nec telis occurrere virginis audet. \
Ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur ,
Continuo in montis sese avius abdidit altos,
Occiso pastore, lupus, magnove juvenco,
Cònscius audacis facti, caudamque remulcens
Subjecit pavitantem utero , silvasque petivit ;
Haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns,
, Contentusque fuga mediis se inmiscuit armis.
Illa manu moriens telum trahit : ossa sed inter
Ferrcus ad costas alto stat volnere mucro.
Labitur exsanguis : labuntur frigida leto

Lumina : purpureus quondam color ora re!iquit.

[ocr errors]

Tum sic exspirams Accam, ex aequalibus unam, -
Adloquitur ; fida ante alias quae sola Camillae, .
Quicum partiri curas ; atque haec ita fatur :
Hactenus, Acca soror, potui : nunc volnus acerbum
Conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
Effuge, et haec Turno mandata novissima perfer :
Succedat pugnae ; Troianos arceat urbi. .
Jamque vale. simul his dictis linquebat habemas,
Ad terram non sponte fluens. tum frigida toto
Paullatim exsolvit se corpore, lentaque colla
Et captum leto posuit caput, arma relinquens:
Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
Tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
Sidera : dejecta crudescit pugna Camilla :
Incurrunt densi simul omnis copia Teucrùm,
Tyrrhenique duces, Euandrique Arcades alae. .
At Triviae custos jam dudum in montibus Opis
Alta sedet summis , spectatque interrita pugnas :
Utque procul medio juvenum in clamore furentum
Prospexit tristi multatam morte Camillam ;
Ingemuitque, deditque has imo pectore voces :
Heu mimium, virgo, nimium crudele luisti
Supplicium, Teucros conata lacessere bello !
Nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam
Profuit, aut nostras humero gestasse pharetras :
Non tamen indecorem tua te regina reliquit
Extrema jam in morte : neque hoc sine nomine letum
Per gentis erit ; aut famam patieris inultae.
Nam quicumque tuum violavit volnere corpus,
Morte luet merita. fuit ingens monte sub alto
Regis Dercenni terreno ex aggere bustum
Antiqui Laurentis, opacaque ilice tectum :
Hic dea se primum rapido pulcherrima misu
C c c Q

Sistit, et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
Ut vidit fu!gentem armis, ac vana tumentem ;
Cur, inquit, diversus abis ? huc dirige gressum,
Huc periture veni : capias ut digna Camillae
Praemia , tuque etiam telis moriere Dianae.
Dixit , et aurata volucrem Threissa sagittam
Depromsit pharetra, cornuque infensa tetendit,
Et duxit longe , donec curvata coirent
Inter se capita , et manibus jam tangeret aequis,
Ilaeva aciem ferri, dextra nervoque papillam. ,
Extemplo teli stridorem aurasque sonantes
Audiit una Arruns, haesitque in corpore ferrum.
Illum exspirantem socii atque extrema gementem
Obiiti ignoto camporum in pulvere linquunt:
Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.
Prima fugit, domina amissa, levis ala Camillae :
Turbati fugiunt Rutuli : fugit acer Atinas ;
Disjectique duces desolatique manipli
Tuta petunt, et equis aversi ad moenia tendunt.
Nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis
Sustentare valet telis, aut sistere contra :
Sed laxos referunt humeris languentibus arcus:
Quadrupedumque putrem cursu quatit ungula campum.
Volvitur ad muros caligine turbidus atra
Pulvis, et e speculis percussae pectora matres
Femineum clamorem ad coeli sidera tollunt.
Qui cursu portas primi inrupere patentis, -
Hos inimica super mixto premit agmine turba :
Nec miseram effugiunt mortem , sed limine in ipso,
Moenibus in patriis, atque inter tuta domorum ,
Confixi exspirant animas. pars claudere portas ;
Nec sociis aperire viam , nec moenibus audent
Adcipere orantis : oriturque miserrima caedes

« PreviousContinue »