Page images
PDF
EPUB

Duceret apricis in collibus uva colorem.

Insere, Daphni, piros: carpent tua poma nepotes. Omnia fert aetas, animum quoque. saepe ego longos Cantando puerum memini me condere soles.

Nunc oblita mihi tot carmina. vox quoque Moerin

Jam fugit ipsa lupi Moerin videre priores.

Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.

LYCIDAS.

Caussando nostros in longum ducis amores.

Et nunc omne tibi stratum silet aequor et omnes,
Adspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.

Hinc adeo media est nobis via: namque sepulcrum
Incipit adparere Bianoris. hîc, ubi densas
Agricolae stringunt frondes, hîc, Moeri, canamus:
Hîc haedos depone. tamen veniemus in urbem.
Aut, si, nox pluviam ne colligat ante, veremur,
Cantantes licet usque (minus via laedat) eamus.
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.

[merged small][ocr errors]

Desine plura, puer: et, quod nunc instat, agamus.
Carmina tum melius, quom venerit ipse, canemus.

ECLOGA DECIMA.

GALLU S.

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem.
Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo?
Sic tibi, quom fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam.
Incipe: sollicitos Galli dicamus amores,
-Dum tenera adtondent simae virgulta capellae.
Non canimus surdis respondent omnia silvae.

[ocr errors]

Quae nemora aut qui vos saltus habuere, puellae
Naïdes, indigno quom Gallus amore periret?

Nam neque Parnasi vobis juga, nam neque Pindi
Ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricae :
Pinifer illum etiam sola sub rupe jacentem
Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
Stant et oves circum nostri nec poenitet illas:
Nec te poeniteat pecoris, divine poëta:
Et formosus ovis ad flumina pavit Adonis.
Venit et upilio tardi venere bubulci:

Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.

Omnes, Unde amor iste, rogant, tibi? venit Apollo:
Galle, quid insanis? inquit, tua cura Lycoris
Perque nives alium, perque horrida castra secuta est.
Venit et agresti capitis Silvanus honore
Florentis ferulas et grandia lilia quassans.
Pan deus Arcadiae venit: quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
Ecquis erit modus ? inquit. Amor non talia curat.

Nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,
Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.
Tristis at ille Tamen cantabitis, Arcades, inquit,
Montibus haec vestris; soli cantare periti

Arcades. o mihi tum quam molliter ossa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores!
Atque utinam ex vobis unus, vestrique fuissem
Aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!
Certe sive mihi Phyllis, sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor, (quid tum, si fuscus Amyntas?
Et nigrae violae sunt, et vaccinia nigra)
Mecum inter salices lenta sub vite jaceret.
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes : hîc mollia prata, Lycori:
Hîc nemus hîc ipso tecum consumerer aevo.
Nunc insanus amor duri te Martis in armis,
Tela inter media, atque adversos detinet hostes.
Tu procul a patria (nec sit mihi credere tantum !)
Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni
Me sine sola vides. ah te ne frigora laedant!
Ah tibi ne teneras glacies secet aspera plantas!
Ibo, et Chalcidico quae sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avena.
Certum est in silvis, inter spelaea ferarum
Malle pati, tenerisque meos incidere amores
Arboribus crescent illae crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Maenala Nymphis :
Aut acres venabor apros. non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Jam mihi per rupes videor lucosque sonantis

:

Ire libet Partho torquere Cydonia cornu

:

Spicula; tamquam haec sint nostri medicina furoris, Aut deus ille malis hominum mitescere discat.

Jam neque Hamadryades rursum, nec carmina nobis
Ipsa placent: ipsae rursum concedite silvae.
Non illum nostri possunt mutare labores :
Nec si frigoribus mediis Hebrumque bibamus,
Sithoniasque nives hiemis subeamus aquosae,
Nec si, quom moriens alta liber aret in ulmo,
Aethiopum versemus ovis sub sidere Cancri.
Omnia vincit Amor : et nos cedamus Amori.

Haec sat erit, Divae, vestrum cecinisse poëtam,
Dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides. vos haec facietis maxuma Gallo :
Gallo, cujus amor tantum mihi crescit in horas,
Quantum vere novo viridis se subjicit alnus.
Surgamus solet esse gravis cantantibus umbra.
Juniperi gravis umbra: nocent et frugibus umbrae.
Ite domum saturae, venit Hesperus, ite, capellae.

1

« PreviousContinue »