Page images
PDF
EPUB

l)uceret apricis im collibus uva colorem. lasere, Daphni , pirQs : campemt tua poma nepotes. Ornnia fert aetas, animum quoque. saepe ego long« Cantando puerum memini me condere soles. N.s eb':a mihi tot carmina. vox quoque Moerim }*** f § : ipsa s lvspi Moesin videre priores.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][graphic]
[ocr errors][ocr errors][merged small]

EXTREMUM hunc , Arethusa , mihi concede laborem.
Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo ?
Sic tibi , quom fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam.
Incipe : sollicitos Galli dicamus amores,

~Dum temera adtondent simae virgulta capellae.

Non camimus surdis : respondent omnia silvae.
Quae memora, aut qui vos saltus habuere, puellae
Naides, indigno quom Gallus amore periret?
Nam neque Parnasi vobis juga , nam neque Pindi
Ulla moram fecere , neque Aonie Aganippe.
Illum etiam lauri, etiam flevere myricae :
Pinifer illum etiam sola sub rupe jacentem
Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
Stant et oves circum : nostri nec poenitet illas :
Nec te poeniteat pecoris, divine poëta :
Et formosus ovis ad flumina pavit Adonis.
Venit et upilio : tardi venere bubulci:
Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.
Omnes, Unde amor iste, rogant, tibi ? venit Apollo :
Galle , quid insanis ? inquit, tua cura Lycoris
Perque nives alium , perque horrida castra secuta est.
Venit et agresti capitis Silvamus honore,
Florentis ferulas et grandia lilia quassans.
Pan deus Arcadiae venit : quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli bacis minioque rubentem,
Ecquis erit modus ? inquit. Amor non talia curat.

Duceret apricis im collibus uva colorem.
Insere, Daphni, pirQs : carpent tua poma nepotes.
Omnia fert aetas, animum quoque. saepe ego longos
Cantando puerum memini me condere soles.
Nunc oblita mihi tot carmina. vox quoque Moerin
Jam fugit ipsa : lupi Moerin videre priores.
Sed tamen ista satis referet tibi saepe Menalcas.
I. Y c I D A s.
Caussando nostros in longum ducis amores.
JEt nunc omne tibi stratum silet aequor : et omnes,
Adspice, ventosi ceciderunt murmuris aurae.
Hinc adeo media est nobis via : namque sepulcrum
Incipit adparere Biamoris. hic, ubi densas
Agricolae strimgunt frondes, hic, Moeri, camamus:
Hic haedos depone. tamen veniemus im urbem.
Aut, si , nox pluviam ne colligat amte , veremur,
Cantantes licet usque (minus via laedat) eamus.
Cantantes ut eamus, ego hoc te fasce levabo.
M o E R 1 s.
IDesine plura, puer : et, quod nunc instat, agamus.
Carmina tum melius, quom venerit ipse, canemus.

E C L O G A D E C I M A. G A L L U S.

EXTREMUM hunc, Arethusa, mihi concede laborem.
Pauca meo Gallo, sed quae legat ipsa Lycoris,
Carmina sunt dicenda. neget quis carmina Gallo ?
Sic tibi , quom fluctus subterlabere Sicanos,
Doris amara suam non intermisceat undam.
Incipe : sollicitos Galli dicamus amores,
~Dum tenera adtondent simae virgulta capellae.
Non camimus surdis : respondent omnia silvae.
Quae memora , aut qui vos saltus habuere, puellae
Naides, indigno quom Gallus amore periret?
Nam neque Parnasi vobis juga , nam meque Pindi
Ulla moram fecere, neque Aonie Aganippe.
Illum etiam lauri , etiam flevere myricae :
Pinifer illum etiam sola sub rupe jacentem
Maenalus, et gelidi fleverunt saxa Lycaei.
Stant et oves circum : mostri nec poenitet illas :
Nec te poeniteat pecoris, divine poëta :
Et formosus ovis ad flumina pavit Adonis.
Venit et upilio : tardi venere bubulci:
Uvidus hiberna venit de glande Menalcas.
Omnes, Unde amor iste, rogant, tibi ? venit Apollo :
Galle , quid insanis ? inquit, tua cura Lycoris
Perque nives alium , perque horrida castra secuta est.
Venit et agresti capitis Silvamus honore ,
Florentis ferulas et grandia lilia quassans.
Pan deus Arcadiae venit : quem vidimus ipsi
Sanguineis ebuli bacis minioque rubentem.
Ecquis erit modus ? inquit. Amor non talia curat.

Nec lacrimis crudelis Amor, nec gramina rivis,
Nec cytiso saturantur apes, nec fronde capellae.
Tristis at ille : Tamen cantabitis, Arcades, inquit,
Montibus haec vestris ; soli cantare periti
Arcades. o mihi tum quam molliter ossa quiescant,
Vestra meos olim si fistula dicat amores!
Atque utinam ex vobis unus , vestrique fuissem
Aut custos gregis, aut maturae vinitor uvae!
Certe sive mihi Phyllis , sive esset Amyntas,
Seu quicumque furor, (quid tum , si fuscus Amyntas?
Et migrae violae sunt, et vaccinia migra )
Mecum inter salices lenta sub vite jaceret.
Serta mihi Phyllis legeret, cantaret Amyntas.
Hic gelidi fontes : hic mollia prata, Lycori :
Hic memus : hic ipso tecum consumerer aevo.
Nunc insanus amor duri te Martis im armis ,
Tela inter media , atque adversos detinet hostes.
Tu procul a patria ( nec sit mihi credere tantum !)
Alpinas, ah dura, nives et frigora Rheni
Me sine sola vides. ah te ne frigora laedant !
Ah tibi me teneras glacies secet aspera plantas !
Ibo , et Chalcidico quae sunt mihi condita versu
Carmina, pastoris Siculi modulabor avema.
Certum est in silvis, inter spelaea ferarum
Malle pati , tenerisque meos incidere amores
Arboribus : crescent illae : crescetis, amores.
Interea mixtis lustrabo Maemala Nymphis :
Aut acres venabor apros. non me ulla vetabunt
Frigora Parthenios canibus circumdare saltus.
Jam mihi per rupes videor lucosque sonantis
Ire : libet Partho torquere Cydonia cornu
Spicula ; tamquam haec sint nostri medicima furoris,
Aut deus ille malis hominum mitescere discat.

« PreviousContinue »