Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Dardania stratus dextra, securus amorum,
Qui juvenum tibi semper erant, miserande, jaceres :
Ni fratrum stipata cohors foret obvia , Phorci
Progenies t septem numero, septemaque tela.
Conjiciunt. partim galea clipeoque resultant
Inrita ; deflexit partim stringentia corpus
Alma Venus. fidum Aeneas adfatur Achaten :
Suggere tela mihi, non ullum dextera frustra
Torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graiùm
Iliacis campis: tum magnam conripit hastam ,
Et jacit : i!la volans clipei transverberat aera
Maeonis, et thoraca simul cum pectore rumpit.
Huic frater subit Alcanor, fratremque ruentem
Sustentat dextra : trajecto missa lacerto
Protinus hasta fugit, servatque cruenta tenorem :
IDexteraque ex humero mervis moribunda pependit.
Tum Numitor, jaculo fratris de corpore rapto,
Aenean petiit : sed non et figere contra
Est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.
Hic Curibus, fidens primaevo corpore, Clausus
Advenit, et rigida Dryopen ferit eminus hasta
Sub mentum, graviter pressa, pariterque loquentis
Vocem animamque rapit, trajecto gutture ; at ille
Fronte ferit terram, et crassum vomit ore cruorem.
Tris quoque Threicios Boreae de gente suprema,
Et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit,
Per varios sternit casus. adcurrit Halesus,
Auruncaeque manus : subit et Neptunia proles,
Insignis Messapus equis : expellere tendunt
Nunc hi, nunc illi : certatur limine im ipso
Ausoniae. magno discordes aethere venti
Proelia ceu tollunt, animis et viribus aequis ;
Non ipsi inter se, mom mubila , non mare cedunt :

Anceps pugna diu : stant obnixa omnia contra.
Haud aliter Troianae acies aciesque Latinae
Concurrunt : haeret pede pes, densusque viro vir.
At parte ex alia, qua saxa rotantia late
Inpulerat torrens, arbustaque diruta ripis,
Arcadas, insuetos acies inferre pedestris,
Ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci,
Aspera quis natura loci dimittere quando
Suasit equos ; unum quod rebus restat egenis,
Nunc prece, nunc dictis virtutem adcendit amaris :
Quo fugitis, socii ? per vos, et fortia facta ,
Per ducis Euandri momen , devictaque bella,
Spemque meam , patriae quae nunc subit aemula laudi ,
Fidite me pedibus. ferro rumpenda per ho8tis
Est via, qua globus ille virüm densissimus urget:
Hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
Numina nulla premunt : mortali urgemur ab hoste
Mortales : totidem nobis animaeque manusque.
Ecce maris rnagna claudit nos objice pontus:
Deest jam terra fugae. pelagus Troiamne petemus ?
Haec ait, et medius densos prorumpit in hostis.
Obvius huic primum , fatis adductus iniquis,
Fit Lagus : hunc, magno vellit dum pondere saxum ,
Intorto figit telo, discrimina costis
Per medium qua spina dedit : hastamque receptat
Ossibus haeremtem. quem nom super occupat Hisbo,
Ille quidem hoc sperans : nam Pallas ante ruentem ,
Dum furit, incautum crudeli morte sodalis,
Excipit, atque ensem tumido in pulmone recondit.
Hinc Sthenium petit, et Rhoeti de gente vetusta
Anchemolum , thalamos ausum incestare novercae.
Vos etiam gemini Rutulis cecidistis in arvis ,
Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,

i

[graphic]

Indiscreta suis, gratusque parentibus error.
At nunc dura dedit vobis discrimina Pallas :
Nam tibi, Thymbre , caput Euandrius abstulit ensis:
Te decisa suum , Laride, dextera quaerit ;
Semiamimesque micant digiti, ferrumque retractant,
Arcadas adcensos monitu, et praeclara tuentis
Eacta viri, mixtus dolor et pudor armat in hostis.
Tum Pallas, bijugis fugientem Rhoetea praeter
Trajicit. hoc spatium , tantumque morae fuit Ilo :
Ilo namque procul validam direxerat hastam :
uam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,
Te fugiens, fratremque Tyren : curruque volutus
Caedit semiamimis Rutulorum calcibus arva.
Ac velut, optato ventis aestate coortis,
Dispersa immittit silvis incendia pastor;
Conreptis subito mediis, extenditur una
Horrida per latos acies Volcania campos ;
Ille sedens victor flammas despectat ovantis :
Nom aliter sociüm virtus coit omnis in unum ,
Teque juvat, Palla. Sed bellis acer Halesus
Tendit in adversos, seque in sua conligit arma.
Hic mactat Ladona, Pheretaque, Demodocumque :
Strymonio dextram fulgenti deripit ense
Elatam in jugulum : saxo ferit ora Thoantis,
Ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
Fata canens silvis genitor celarat Halesum :
Ut senior leto camentia lumina solvit,
Injecere manum Parcae, telisque sacrarunt
Euandri. quem sic Pallas petit ante precatus :
Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,
Fortunam atque viam duri per pectus Halesi.
Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.
Audiit illa deus : dum texit Imaona Halesus,

w^
Arcadio infelix telo dat pectus inermum.
At mon caede viri tanta perterrita Lausus,
Pars ingens belli, sinit agmina : primus Abantem
Oppositum interimit, pugnae modumque moramque.
Sternitur Arcadiae proles ; sternumtur Etrusci ;
Et vos, o Graiis imperdita corpora, Teucri.
Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis.
Extremi addensent acies : nec turba moveri
Tela manusque sinit. hinc Pallas instat et urget,
Hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas,
Egregii forma ; sed quis Fortuna negarat
In patriam reditus, ipsos concurrere passus
Haud tamen inter se magni regnator Olympi:
Mox illos sua fata manent majore sub hoste.
Interea soror alma monet succurrere Lauso
Turnum ; qui volucri curru medium secat agrnen.
Ut vidit socios : Tempus desistere pugnae.
Solus ego in Pallanta feror; soli mihi Pallas
Debetur : cuperem ipse parens spectator adesset.
Haec ait ; et socii cesserunt aequore jusso.

At Rutulùm abscessu juvenis tum jussa superba
Miratus, stupet im Turno, corpusque per ingens
Lumina volvit , obitque truci procul ornnia visu.
Talibus et dictis it contra dicta tyranni :
Aut spoliis ego jam raptis laudabor opimis,
Aut leto insigni. sorti pater aequus utrique est.
Tolle minas. fatus medium procedit in aequor.
Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.
Desiluit Turnus bijugis : pedes adparat ire
Comminus. utque leo, specula quom vidit ab alta
Stare procul campis meditantem in proelia taurum ,
Advolat; haud alia est Turmi venientis imago.
Hunc ubi contiguom missae fore credidit hastae,

[ocr errors]

.-<^
Indiscreta suis, gratusque parentibus error. · -<-
At nunc dura dedit vobis discrimina Pallas : 2 . ^2
Nam tibi, Thymbre, caput Euandrius absr ^. 2 ?
Te decisa suum , Laride, dextera quaerit: <, % %. — /~-^•
Semianimesque micant digiti, ferrumqu %, % %. ^. -z
Arcadas adcensos monitu, et praeclara * a *- ~e. ~ % ^.
Eacta viri, mixtus dolor et pudor arm 3 •, 3 % % -
Tum Pallas, bijugis fugientem Rhoe .*,« ^. < _-
Trajicit. hoc spatium , tantumque *%% %. *e *. 3.
Ilo namque procul validam direx , %, %, 2* 2
-Quam medius Rhoeteus intercipi , *. % &: -
Te fugiens, fratremque Tyren : , % a
Caedit semianimis Rutulorum * ; ;
Ac velut, optato ventis aestat 3, 3
Dispersa inmittit silvis incer ;
Conreptis subito mediis, e . -*
Horrida per latos acies V c ' #
Ille sedens victor fiamma •
Non aliter sociüm virtus -.. llII13 »
Teque juvat, Palla. S. aS , I.
Tendit in adversos, * pore Turni.
Hic mactat Ladona, . 3C'ltO
Strymonio dextram .tque ita fatur :

-rum penetrabile telum.
serri terga. tot aeris,
Fata canens silvi Leat cùrcumdata tauri,
spis transverberat ictu,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Elatam in jugulum
Ossaque dispersit

[ocr errors][graphic][graphic][graphic]
« PreviousContinue »