Pone sequens dextra puppim tenet, ipsaque dorso Eminet, ac laeva tacitis subremigat undis.
Tum sic ignarum adloquitur: Vigilasne, deûm gens, Aenea? vigila, et velis inmitte rudentes. Nos sumus Idaeae sacro de vertice pinus,
Nunc pelagi Nymphae, classis tua, perfidus ut nos Praecipites ferro Rutulus flammaque premebat, Rupimus invitae tua vincula, teque per aequor Quaerimus. hanc Genetrix faciem miserata refecit, Et dedit esse deas, aevomque agitare sub undis. At puer Ascanius muro fossisque tenetur Tela inter media atque horrentis Marte Latinos, Jam loca jussa tenent forti permixtus Etrusca Arcas eques. medias illis opponere turmas, Ne castris jungant, certa est sententia Turno. Surge age, et Aurora socios veniente vocari Primus in arma jube; et clipeum cape, quem dedit ipse Invictum Ignipotens, atque oras ambiit auro. Crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,
Ingentis Rutulae spectabit caedis acervos. Dixerat et dextra discedens inpulit altam, Haud ignara modi, puppim. fugit illa per undas Ocior et jaculo, et ventos aequante sagitta. Inde aliae celerant cursus. stupet inscius ipse Tros Anchisiades: animos tamen omine tollit. Tum breviter, supera adspectans convexa, precatur : Alma parens Idaea deûm, cui Dindyma cordi, Turrigeraeque urbes, bijugique ad frena leones; Tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques Augurium, Phrygibusque adsis pede, diva, secundo, Tantum effatus et interea revoluta ruebat Matura jam luce dies, noctemque fugarat. Principio sociis edicit, signa sequantur,
Atque animos aptent armis, pugnaeque parent se. Jamque in conspectu Teucros habet et sua castra, Stans celsa in puppi: clipeum quom deinde sinistrà Extulit ardentem. clamorem ad sidera tollunt Dardanidae e muris: spes addita suscitat iras: Tela manu jaciunt: quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo. At Rutulo regi ducibusqtie ea mira videri Ausoniis; donec versas ad litora puppis Respiciunt, totumque adlabi classibus aequor. Ardet apex capiti, cristisque a vertice flamma Funditur, et vastos umbo vomit aureus ignis: Non secus, ac liquida si quando nocte cometae Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor: İlle sitim morbosque ferens mortalibus aegris Nascitur, et laevo contristat lumine coelum. Haud tamen audaci Turno fiducia cessit Litora praecipere, et venientis pellere terra. Quod votis optastis, adest, perfringere dextra : In manibus Mars ipse, viri. nunc conjugis esto Quisque suae tectique memor nunc magna referto Facta, patrum laudes. ultro occurramus ad undam Dum trepidi, egressique labant vestigia primą. Audentis Fortuna juvat.
Haec ait, et secum versat, quos ducere contra, Vel quibus obsessos possit concredere muros. Interea Aeneas socios de puppibus altis Pontibus exponit: multi servare recursus Languentis pelagi, et brevibus se credere saltu: Per remos alii. speculatus litora Tarco,
Qua vada non spirant, nec fracta remurmurat unda Sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu;
Advertit subito proram, sociosque precatur: Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis; Tollite, ferte rates; inimicam findite rostris Hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina. Frangere nec tali puppim statione recuso; Adrepta tellure semel. quae talia postquam Effatus Tarco, socii consurgere tonsis, Spumantesque rates arvis inferre Latinis: Donec rostra tenent siccum, et sidere carinae Omines innocuae. sed non puppis tua, Tarca. Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo, Anceps sustentata diu, fluctusque fatigat, Solvitur, atque viras mediis exponit in undis: Fragmina remorum quos et fluitantia transtra Inpediunt, retrahitque pedem simul unda relabens. Nec Turnum segnis retinet mora: sed rapit acer Totam aciem in Teucros, et contra in litore sistit, Signa canunt. primus turmas invasit agrestis Aeneas, omen pugnae; stravitque Latinos, Occiso Therone, virûm qui maxumus ultro Aenean petit. huic gladio perque aerea suta, Per tunicam squalentem auro, latus haurit apertum. Inde Lichan ferit, exsectum jam matre peremta, Et tibi, Phoebe, sacrum; casus evadere ferri Quod licuit parvo. nec longe, Cissea durum, Inmanemque Gyan, sternentis agmina clava, Dejecit leto nihil illos Herculis arma,
Nec validae juvere manus, genitorque. Melampus, Alcidae comes usque, gravis dum terra labores Praebuit. ecce Pharo, voces dum jactat inertis, Intorquens jaculum clamanti sistit in ore. Tu quoque, flaventem prima lanugine malas
Dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon;
Dardania stratus dextra, securus amorum,
Qui juvenum tibi semper erant, miserande, jaceres : Ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci Progenies septem numero, septenaque tela Conjiciunt. partim galea clipeoque resultant Inrita; deflexit partim stringentia corpus
Alma Venus. fidum Aeneas adfatur Achaten: Suggere tela mihi, non ullum dextera frustra Torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graiùm Iliacis campis: tum magriam conripit hastam Et jacit illa volans clipei transverberat aera Maeonis, et thoraca simul cum pectore rumpit. Huic frater subit Alcanor, fratremque ruentem Sustentat dextra trajecto missa lacerto
Protinus hasta fugit, servatque cruenta tenorem : Dexteraque ex humero nervis moribunda pependit. Tum Numitor, jaculo fratris de corpore rapto, Aenean petiit sed non et figere contra
Est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae. Hic Curibus, fidens primaevo corpore, Clausus Advenit, et rigida Dryopen ferit eminus hasta Sub mentum, graviter pressa, pariterque loquentis Vocem animamque rapit, trajecto gutture; at ille Fronte ferit terram, et crassum vomit ore cruorem. Tris Threïcios Boreae de gente suprema, quoque Et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit, Per varios sternit casus. adcurrit Halesus, Auruncaeque manus: subit et Neptunia proles, Insignis Messapus equis expellere tendunt Nunc hi, nunc illi: certatur limine in ipso Ausoniae. magno discordes aethere venti Proelia ceu tollunt, animis et viribus aequis ; Non ipsi inter se, non nubila, non mare cedunt:
Anceps pugna diu: stant obnixa omnia contra. Haud aliter Troianae acies aciesque Latinae Concurrunt haeret pede pes, densusque viro vir. At parte ex alia, qua saxa rotantia late Inpulerat torrens, arbustaque diruta ripis, Arcadas, insuetos acies inferre pedestris, Ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci, Aspera quis natura loci dimittere quando Suasit equos; unum quod rebus restat egenis, Nunc prece, nunc dictis virtutem adcendit amaris : Quo fugitis, socii? per vos, et fortia facta, Per ducis Euandri nomen, devictaque bella, Spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi, Fidite ne pedibus. ferro rumpenda per hostis Est via, qua globus ille virûm densissimus urget: Hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit. Numina nulla premunt mortali urgemur ab hoste Mortales totidem nobis animaeque manusque. Ecce maris magna claudit nos objice pontus: Deest jam terra fugae. pelagus Troiamne petemus? Haec ait, et medius densos prorumpit in hostis. Obvius huic primum, fatis adductus iniquis,
Fit Lagus hunc, magno vellit dum pondere saxum, Intorto figit telo, discrimina costis
Per medium qua spina dedit: hastamque receptat Ossibus haerentem. quem non super occupat Hisbo, Ille quidem hoc sperans: nam Pallas ante ruentem, Dum furit, incautum crudeli morte sodalis, Excipit, atque ensem tumido in pulmone recondit. Hinc Sthenium petit, et Rhoeti de gente vetusta Anchemolum, thalamos ausum incestare novercae. Vos etiam gemini Rutulis cecidistis in arvis, Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,
« PreviousContinue » |