Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

P A N D ITU R interea domus omnipotentis Olympi,
Conciliumque vocat divòm pater atque hominum rex
Sideream in sedem : terras unde arduus omnis,
Castraque Dardanidùm adspectat, populosque Latinos.
Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse: .
Coelicolae magni, quia nain sententia vobis
Versa retro, tantumque animis certatis iniquis?
Abnueram bello Italiam comciu rere Teucris.

Quae contra vetitum discondia ? quis metus aut hos
Aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit ?
Adveniet justum pugnae ; me arcessite, tempus;
Quom fera Carthago Romanis arcibus olim
Exitium magnum atque Alpis immittet apertas :
Tum certare odiis, tuin res rapuisse licebit.
Numc sinite ; et placitum laeti conponite foedus.
Juppiter haec paucis : at non Venus aurea contra
Pauca refert, -
O Pater, o hominum rerumque aeterna potestas !
Namque aliud quid sit, quod jam implorare queamus ?
Cermis ut insultent Rutuli ; Tumusque feratur ,
Per medios insignis equis, tumidusque secundo
Marte ruat ? non clausa tegunt jam moenia Teucros:
Quin intra portas, atque ipsis proelia miscent
Aggeribus moerorum : et imumdant sanguine fossae.
Aeneas ignarus abest. numquamne levari
Obsidione sines ? muris iterum imminet hostis
Nascentis Troiae : nec non cxerciti;s alter ;

Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. equidem , credo , mea volnera restant:
Et tua progenies mortalia demoror arma.
Si sine pace tria , atque invito myimine Troës
Italiam petiere ; liant peccata : neque illos
Juveris auxifio. sim tot responsa secuti ,
Quae Superi Manesque dal)aiit; cur nunc tua quisquam
Vertere jussa potest ? aut cur nova condere fata ?
Quid repetam existas Erycino in litore classes ?
Quid tempestatum regem, ventosque furentis
Aeolia excitos ? a' it actam nubibus Hrirn ?
- Nunc etiam Manis (haec intentata manebat
Sors rerum) movet, et superis inmissa repente
Allecto , medias Italùm bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor : speravimus ista ,
Dum fortuna fuit : vincant, quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua conjunx
Dura ; per eversae, genitor, fumantia Troiae
Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium , liceat sttpcresse nepotem.
Aeneas procul ignotis jactetur in oris;
Et, quamcumque viam dederit Fortuna, seq* tatur :
Hunc tegere, et dirae valeam subducere pugnae.
Est Amathus, est celsa mihi Paphos, atque Cythera,
Idaliaeque domus : positis inglorius armis
Exigat hic aevom. magna ditione jubeto
Carthago premat Ausoniam : nihil urbibus inde
Obstabit Tyriis. quid pestem evadere belli
Juvit , et Argolicos medinm fugisse per ignis ?
Totqiie maris , vastaeque exhausta pericula terrae,
Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
Non satius cineres patriae insedisse supremos,
Atque soium , quo Troia fuit ? Xanthum et Simoënta

[ocr errors][ocr errors]

Redde, oro , miseris : iterumque revolvere casus
Da, pater, Iliacos Teucris. tum regia Juno
Acta furore gravi : Quid me alta silentia cogis
Rumpere, et obductum verbis volgare dolorem ?
Aenean hominum quisquam divômve subegit
Bella sequi, aut hostem regi se inferre Latino ?
Italiam fatis petiit auctoribus ; esto :
Cassandrae inpulsus furiis : num linquere castra
Hortati sumus, aut vitam conmittere ventis ?
Num puero summam belli, num credere muros ?
Tyrrhenamve fidem, aut gentis agitare quietas ?
Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostri
Egit ? ubi hic Juno, demissave nubibus Iris ?
indignum est, Italos Troiam circumdare flammis
Nascentem, et patria Turnum consistere terra :
Cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater. .
Quid face Troianos atra vim ferre Latinis?
Arva aliena jugo premere, atque avertere praedas
Quid soceros legere, et gremiis abducere pactas ?
Pacem orare manu, praefigere puppibus arma ?
Tu potes Aenean manibus subducere Graiùm,
Proque viro nebulam et ventos obtendere inanis :
Et potes in totidem classem convertere Nymphas :
Nos aliquid Rutulos contra juvisse, nefandum est ?
Aeneas ignarus abest : ignarus et absit.
Est Paphus, Idaliumque tibi, sunt alta Cythera.
Quid gravidam bellis urbem, et corda aspera tentas ?
Nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
Conamur ? nos ? an miseros qui Troas Achivis
Objecit ? quae caussa fuit consurgere in arma
Europamque Asiamque, et foedera solvere furto ?
Me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter ? i
Aut ego tela dedi, fovive cupidine bella ? '

[ocr errors]
[graphic]

Tum decuit metuisse tuis : munc serâ querelis
Haud justis adsurgis, et inrita jurgia jactas.
Talibus orabat Juno : cumctique fiemebant
Coelicolae adsensu vario. ceu flamima prima ,
Quom depressa fremunt silvis, et caeca volutant
~Murmura, venturos nautis prodentia ventos.
Tum pater omnipotens, rerum cui summa potestas,
Infit. eo dicente deùm domus alta silescit,
Et tremefaeta solo tellus; silet arduus aether :
Tum Zephyri posuere : premit placida aequora pontus.
Adcipite ergo animis, atque haec mea figite dicta.
Quandoquidem Ausonios conjungi foedere Teucris
Haud licitum ; nec vestra capit discordia finem :
Quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusve fuat, nullo discrimine habebo.
Seu fatis Italùm castra obsidione tementur,
Sive errore malo Troiae monitisque sinistris :
Nec Rutulos solvo : sua cuique exorsa laborem
Fortunamque ferent. rex Juppiter omnibus idem:
Fata viam invenient. Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentis atraque voragine ripas
Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Hic finis fandi. solio tum Juppiter aureo
Surgit, coelicolae medium quem ad limina ducunt.
Interea Rutuli portis circum ornmibus instant
Sternere caede viros, et moenia cingere flammis,
At legio Aeneadùm vallis obsessa temetur:
Nec spes ulla fugae. miseri stant turribus altis
Nequidquam, et rara mnuros cinxere corona.
Asius Imbrasides, Hicetaoniusque Thymoetes ,
Assaracique duo, et senior cum Castore Thymbris,
Prima acies, Hos germani Sarpedonis ambo,
Et Clarus, et Themon, Lycia comitantur ab alta.
U u

[ocr errors]
[graphic]
[merged small][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Fert ingens toto connixus corpore saxum,
Haud partem exiguam montis, Lyrnessius Acmon,
Nec Clytio genitore minor, nec fratre Menestheo.
Hi jaculis, illi certant defendere saxis,
Molirique ignem , nervoque aptare sagittas.
Ipse inter medios, Veneris justissima cura,
Dardamius caput ecce puer detectus honestum ,
Qualis gemma, micat, fulvom quae dividit aurum,
Aut collo decus, aut capiti : vel quale per artem
Inclusum buxo, aut Oricia terebintho,
Lucet ebur : fusos cervix cui lactea crinis
Adcipit, et molli subnectens circulus auro.
Te quoque magnanime viderunt Ismare gentes
Volnera dirigere, et calamos armare venemo,
Maeonia generose domo ; ubi pinguia culta
Excrcentque viri , Pactolosque inrigat auro.
Adfuit et Mnestheus , quem pulsi pristina Turni
Aggere moerorum sublimem gloria tollit ;
Et Capys : hinc nomen Campanae ducitur urbi.
Illi inter sese duri certamina belli
Contulerant : media Aeneas freta nocte secabat.
Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis,
Regem adit, et regi memorat momenque genusque ;
Quidque petat, quidque ipse ferat; Mezentius arma
Quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni,
Edocet : humanis quae sit fiducia rebus
Admonet , inrmiscetque preces. haud fit mora : Tarco
Jungit opes , foedusque ferit : tum libera fati
Classem conscendit jussis gens Lydia divóm,
Externo conmissa duci. Aeneia puppis
Prima tenet, rostro Phrygios subjuncta leones :
Imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
Hic magnus sedet Aeneas, secumque volutat

[graphic]
« PreviousContinue »