Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Obnixus latis humeris, multosque suorum
Moenibus cxclusos duro in certamine linquit:
Ast alios secum includit recipitque ruentis. -
Demens ! qui Rutuluin in medio non agmine regem
Viderit inrumpentem, ultroque incluserit ubi :
Inmanem veluti pecora inter inertia tigrim.
Continuo nova lux oculis cffulsit, et arma
Horrenduri sonucne : uernunt in vertice cristae
Sanguineae ; clipeoque micantia fulmina mittit.
Adgnoscunt faciem invisam atque immania membra
Turbati subito Aeneadae, tum Paridarus ingens
Einicat, et niortis frate riae fervilus ira
Eflatur : Non haec dotalis regia Amatae,
Nec muiis cohibet patiis inedia Ardea Turnum.
Castra inimica vides : mulla hipc exire potestas.
Olli subiidens sedato pectore Turnus :
Incipe, si qua animo virtus, et comisere dextram :
Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem.
Dixerat. ille rudem modis et cortice crudo
Intorquct summis adnixus viribus hastam.
Excepere aurae volnus; Saturnia Juno
Detorsit veniens ; portaeque infigitur hasta.
At non hoc telum, mea quod vi dextera versat;
Effugies : neque enim is teli nec volneris auctor.
Sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem,
Et mediam ferro gemina inter tempora frontemi
Dividit, inpubesque inimami volnere malas.
Fit sonus : ingenti concussa est pondere tellus.
Conlabsos artus atquc arma cruenta cerebro
Sterniit humii morieris : atque illi partibus aequis
Huc caput atque illuc humero ex utroque peperidit.
Diffugiunt versi trepida formidine Troës.
Et si comtinuo victorem ea cura subisset ; ,

[ocr errors]

Rumpere claustra manu sociosque immittere portis,
Ultimus ille dies bello gentique fuisset.
Sed furor ardentem caedisque insana cupido
Egit in adversos.
Principio Phalerim, et succiso poplite Gygen
Excipit : hinc raptas fugientibus ingerit hastas
In tergum. Juno vires animumque ministrat.
Addit Halym comitem, et confixa Phegea parma ;
Ignaros deinde in muris Martemque cientis
Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytanimque.
Lyncea tendentem contra, sociosque vocantem,
Vibranti gladio commixus ab aggere dexter
Occupat : huic uno dejectum comminus ictu
Cum galea longe jacuit caput. inde ferarum
Vastatorem Amycum, quo non felicior alter
Unguere tela manu , ferrumque armare veneno :
Et Clytium Aeoliden, et amicum Crethea Musis ;
Crethea Musarum comitem, cui carmina semper
Et citharae cordi, numerosque intendere nervis :
Semper equos, atque arma virùm, pugnasque canebat.
Tandem ductores, audita caede suorum,
Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus ;
Palantisque vident socios , hostemque receptum.
Et Mnestheüs : Quo deinde fugam, quo tenditis ? inquit.
Quos alios muros, quae jam ultra moenia habetis?
Unus homo, et vestris, o cives, undique septus
Aggeribus, tantas strages inpune per urbem
Ediderit ? juvenum primos tot miserit Orco ?
Non infelicis patriae veterumque deorum,
Et magni Aeneae segnes miseretque pudetque ?
Talibus adcensi firmantur, et agmine denso
Consistunt. Turnus paullatim excedere pugna,
Et fluvium petere, ac partem , quae cingitur unda.

poris,

Acrius hoc Teucri clamore incumbere magno, )
Et glomerare manum : ceu saevom turba leonem
Quom telis premit infensis : ac territus ille,
Asper, acerba tuens, retro redit : et neque terga
Ira dare aut virtus patitur : nec tendere contra,
Ille quidem hoc cupiens, potis est per tela virosque.
Haud aliter retro dubius vestigia Turnus
Improperata refert, et mens exaestuat ira.
Quin etiam bis tum medios invaserat hostis :
Bis confusa fuga per muros agmina vertit.
Sed manus e castris propere coit omnis in unum ;
Nec contra virgs audet Saturnia Juno
Sufficere : aëriam coelo mam Juppiter Irim
Demisit, germanae haud mollia jussa ferentem ;
Ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.
Ergo nec clipeo juvenis subsistere tantum,
Nec dextra valet : injectis sic undique telis
Obruitur. strepit adsiduo cava tempora circum
Timmitu galea, et saxis solida aera fatiscunt;
Discussaeque jubae capiti : nec sufficit umbo
Ictibus : ingeminant hastis et Troës et ipse
Fulmineus Mnestheus. tum toto corpore sudor
Liquitur, et piceum (nec respirare potestas )
Flumen agit : fessos quatit acer anhelitus artus.
Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis
In fluvium dedit. ille suo cum gurgite flavo
Adcepit venientem, ac mollibus extulit undis ;
Et laetum sociis abluta caede remisit.

[ocr errors]

P A N D ITU R interea domus omnipotentis Olympi,
Conciliumque vocat divòm pater atque hominum rex
Sideream in sedem : terras unde arduus omnis,
Castraque Dardanidùm adspectat, populosque Latinos.
Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse: .
Coelicolae magni, quia nain sententia vobis
Versa retro, tantumque animis certatis iniquis?
Abnueram bello Italiam comcumrere Teucris.

Quae contra vetitum discordia ? quis metus aut hos
Aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit ?
Adveniet justum pugnae ; me arcessite, tempus;
Quom fera Carthago Romanis arcibus olim
Exitium magnum atque Alpis immittet apertas :
Tum certare odiis, tuin res rapuisse licebit.
Numc sinite ; et placitum laeti componite foedus.
Juppiter haec paucis : at non Venus aurea contra
Pauca refert,
O Pater, o hominum rerumque aeterna potestas !
Namque aliud quid sit, quod jam implorare queamus ?
Cernis ut insultent Rutuli ; Tumusque feratur ,
Per medios insignis equis, tumidusque secundo
Marte ruat ? non clausa tegunt jam moenia Teucros:
Quin intra portas, atque ipsis proelia miscent
Aggeribus moerorum : et imumdant sanguine fossae.
Aeneas ignarus abest. numquamne levari
Obsidione sines ? muris iterum imminet hostis
Nascentis Troiae : nec non cxerciti;s alter ;

Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis -*

Tydides. equidem , credo , mea volnera restant:
Et tua progenies mortalia demoror arma.
Si sine pace tria , atque invito numine Troës

Italiam petiere ; liant peccata : neque illos
Juveris auxifio. sim tot responsa secuti ,
Quae Superi Manesque dabant; cur nunc tua quisquam
Vertere jussa potest ? aut cur nova condere fata ?
Quid repetam existas Erycino in litore classes ?
Quid tempestatum regem, ventosque furentis
Aeolia excitos ? a' it actam nubibus Irimn ?
- Nunc etiam Manis (haec intentata manebat
Sors rerum) movet, et superis inmissa repente
Allecto , medias Italùm bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor : speravimus ista ,
Dum fortuma fuit : vincant, quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua conjunx
Dura ; per eversae, genitor, fumantia Troiae
Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium , liceat stipcresse nepotem.
Aeneas procul ignotis jactetur in oris;
Et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur:
Hunc tegere, et dirae valeam subducere pugnae.
Est Amathus, est celsa mihi Paphos, atque Cythera,
Idaliaeque domus : positis inglorius armis
Exigat hic aevom. magna ditione jubeto
Carthago premat Ausoniam : nihil urbibus inde
Obstabit Tyriis. quid pestem evadere belli
Juvit, et Argolicos medium fugisse per ignis ?
Totque maris , vastaeque exhausta pericula terrae,
I)um Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
Non satius cineres patriae insedisse supremos,
Atquc solum , quo Troia fuit ? Xanthum et Simoënta

« PreviousContinue »