Page images
PDF
EPUB

Obnixus latis humeris, multosque suorum
Mocnibus exclusos duro in certamine linquit:
Ast alios secum includit recipitque ruentis.
Demens qui Rutuluin in medio non agmine regem
Viderit inrumpentem, ultroque incluserit urbi
Inmanem veluti pecora inter inertia tigrim.
Continuo nova lux oculis cffulsit, et arma
Horrendum sonucre: tremunt in vertice cristae
Sanguineae; clipeoque micantia fulmina mittit.
Adgnoscunt faciem invisam atque inmania membra
Turbati subito Aencadae. tum Paridarus ingens
Emicat, et mortis fraterniae fervidus ira
Effatur Non haec dotalis regia Amatae,

Nec muris colibet patriis media Ardea Turnum.
Castra inimica vides: nulla hinc exire potestas.
Olli subiidens sedato pectore Turnus :
Incipe, si qua animo virtus, et consere dextram :
Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem.
Dixerat. ille rudem nodis et cortice crudo
Intorquet summis adnixus viribus hastam.
Excepere aurae volnus; Saturnia Juno,
Detorsit veniens; portaeque infigitur hasta.
At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
Effugies neque enim is teli nec volneris auctor.
Sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem,
Et mediam ferro gemina inter tempora frontem
Dividit, inpubesque inmani volnerė malas.
Fit somuis ingenti concussa est pondere tellus.
Conlabsos artus atque arma cruenta cerebro
Sternit hunii moriens : atque illi partibus aequis
Huc caput atque illuc humero ex utroque pependit.
Diffugiunt versi trepida formidine Troës.

Et si continuo victorem ea cura subisset

Rumpere claustra manu sociosque inmittere portis,
Ultimus ille dies bello gentique fuisset.

Sed furor ardentem caedisque insana cupido
Egit in adversos.

Principio Phalerim, et succiso poplite Gygen
Excipit: hinc raptas fugientibus ingerit hastas
In tergum. Juno vires animumque ministrat.
Addit Halym comitem, et confixa Phegea parma ;
Ignaros deinde in muris Martemque cientis
Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytanimque.
Lyncea tendentem contra, sociosque vocantem,
Vibranti gladio connixus ab aggere dexter
Occupat huic uno dejectum comminus ictu
Cum galea longe jacuit caput. inde ferarum
Vastatorem Amycum, quo non felicior alter
Unguere tela manu, ferrumque armare veneno :
Et Clytium Aeoliden, et amicum Crethea Musis;
Crethea Musarum comitem, cui carmina semper
Et citharae cordi, numerosque intendere nervis :
Semper equos, atque arma virum, pugnasque canebat.
Tandem ductores, audita caede suorum,
Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus;
Palantisque vident socios, hostemque receptum.
Et Mnestheús: Quo deinde fugam, quo tenditis? inquit.
Quos alios muros, quae jam ultra moenia habetis?
Unus homo, et vestris, o cives, undique septus
Aggeribus, tantas strages inpune per urbem
Ediderit? juvenum primos tot miserit Orco?
Non infelicis patriae veterumque deorum,
Et magni Aeneae segnes miseretque pudetque?
Talibus adcensi firmantur, et agmine denso
Consistunt. Turnus paullatim excedere pugna,
Et fluvium petere, ac partem, quae cingitur unda.

Acrius hoc Teucri clamore incumbere magno,
Et glomerare manum: ceu saevom turba leonem
Quom telis premit infensis: ac territus ille,

Asper, acerba tuens, retro redit: et neque terga
Ira dare aut virtus patitur: nec tendere contra,
Ille quidem hoc cupiens, potis est per tela virosque.
Haud aliter retro dubius vestigia Turnus
Inproperata refert, et mens exaestuat ira.
Quin etiam bis tum medios invaserat hostis:
Bis confusa fuga per muros agmina vertit.
Sed manus e castris propere coit omnis in unum:
Nec contra vires audet Saturnia Juno

Sufficere aëriam coelo nam Juppiter Irim
Demisit, germanae haud mollia jussa ferentem;
Ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.
Ergo nec clipeo juvenis subsistere tantum,
Nec dextra valet injectis sic undique telis
Obruitur. strepit adsiduo cava tempora circum
Tinnitu galea, et saxis solida aera fatiscunt t;
Discussaeque jubae capiti: nec sufficit umbo
Ictibus ingeminant hastis et Troës et ipse
Fulmineus Mnestheus. tum toto corpore sudor
Liquitur, et piceum (nec respirare potestas)
Flumen agit fessos quatit acer anhelitus artus.
Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis
In fluvium dedit. ille suo cum gurgite flavo
Adcepit venientem, ac mollibus extulit undis;
Et laetum sociis abluta caede remisit.

LIBER DECIMU S.

PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi, Conciliumque vocat divêm pater atque hominum rex Sideream in sedem terras unde arduus omnis, Castraque Dardanidúm adspectat, populosque Latinos. Considunt tectis bipatentibus. incipit ipse:

Coelicolae magni, quia nain sententia vobis
Versa retro, tantumque animis certatis iniquis?

Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
Quae contra vetitum discordia? quis metus aut hos
Aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
Adveniet justum pugnae, ne arcessite, tempus;
Quom fera Carthago Romanis arcibus olim
Exitium magnum atque Alpis inmittet apertas:
Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
Nunc sinite; et placitum laeti componite foedus.
Juppiter haec paucis at non Venus aurea contrá
Pauca refert.

O Pater, o hominum rerumque aeterna potestas!
Namque aliud quid sit, quod jam inplorare queamus ?
Cernis ut insultent Rutuli; Turnusque feratur
Per medios insignis equis, tumidusque secundo
Marte ruat? non clausa tegunt jam moenia Teucros:
Quin intra portas, atque ipsis proelia miscent
Aggeribus moerorum et inundant sanguine fossae.
Acnicas ignarus abest. numquamne levari
Obsidione sines ? muris iterum inminet hostis
Nascentis Troiae: nec non exercitis alter;

Atque iterum in Teucros Actolis surgit ab Arpis
Tydides. equidem, credo, mea volnera restant:
Et tua progenies mortalia demoror arma.

Si sine pace tua, atque invito numine Troës
Italiam petiere; luant peccata: neque illos
Juveris auxilio. sin tot responsa secuti,

Quae Superi Manesque dabant; cur nunc tua quisquam
Vertere jussa potest? aut cur nova condere fata ?
Quid repetam exustas Erycino in litore classes?
Quid tempestatum regem, ventosque furentis
Aeolia excitos ? aut actam nubibus Irim?
Nunc etiam Manis (hacc intentata manebat
Sors rerum) movet, et superis inmissa repente
Allecto, medias Italûm bacchata per urbes.
Nil super imperio moveor: speravimus ista,
Dum fortuna fuit: vincant, quos vincere mavis.
Si nulla est regio, Teucris quam det tua conjunx
Dura; per eversae, genitor, fumantia Troiae
Excidia obtestor, liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas procul ignotis jactetur in oris;

Et, quamcumque viam dederit Fortuna, sequatur :
Hunc tegere, et dirae valeam subducere pugnae.
Est Amathus, est celsa mihi Paphos, atque Cythera,
Idaliaeque domus positis inglorius armis

Exigat hîc aevom. magna ditione jubeto
Carthago premat Ausoniam nihil urbibus inde
Obstabit Tyriis. quid pestem evadere belli
Juvit, et Argolicos medium fugisse per ignis?
Totque maris, vastacque exhausta pericula terrae,
Dum Latium Teucri recidivaque Pergama quaerunt?
Non satius cineres patriae insedisse supremos,

Atque solum, quo Troia fuit? Xanthum et Simoënta

« PreviousContinue »