Page images
PDF
EPUB

Adgnovere deum proceres divinaque tela
Dardanidae , pharetramque fuga sensere sonantem.
Ergo avidum pugnae, dictis ac mumine Phoebi,
Ascanium prohibent : ipsi in certamina rursus
Succedunt, animasque in aperta pericula mittunt,
It clamor totis per propugnacula muris:
Intendunt acris arcus , amentaque torquent.
Sternitur omne solum telis : tum scuta, cavaeque
Dant sonitum flictu galeae : pugnia aspera surgit ;
Quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis
Verberat imber humum : quam multa grandine mimbi
In vada praecipitant ; quom Juppiter horridus Austris
Torquet aquosam hiemem , et coelo cava nubila rumpit.

Pandarus et Bitias, Idaeo Alcamore creti,
Quos Jovis eduxit luco silvestris laera
Abietibus juvenes patriis et montibus aequos,
Portam, quae dúcis imperio commissa, recludunt
Freti armis, ultroque invitant moenibus hostem.
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant
Armati ferro, et cristis capita alta corusci :
Quales aëriae liquentia flumina circum,
Sive Padi ripis, Athesim seu propter amoenum,
Consurgunt geminae quercus, intonsaque coelo
Adtollunt capita, et sublimi vertice mutant.
Inrumpunt, aditus Rutuli ut videre patentis.
Continuo Quercens, et pulcher Aquicolus armis,
Et praeceps animi Tmarus, et Mavortius Haemon,
Agminibus totis aut versi terga dedere,
Aut ipso portae posuere in limine vitam.
Tum magis increscunt animis discordibus irae,
Et jam conlecti Troës glomerantur eodem,
Et conferre manum, et procurrere longius audent,
Ductori Turno, diversa in parte furenti,

T t

[graphic]

Taibantique viros, perfertur mintimis, hostcm , -
Fervere caede mova, gt portas praebere patentis.
Deserit inceptum, atque immani concitus ira
})ardaniam vuit ad portam , fratresque superbos:
£t primum Antiphaten, is cnim se primis agebat,
Thebana de matre nothum Sarpedonis alti,
Conjecto svermit jaculo. volat Itala cornus
Aera per temerum , stomacboque infixa sub altum
l'ectus abit : reddit spectis atri volneris undam
Syumamtero, et fixo ferrum in pulmone tepescit.
Tum Meropem atque Erymanta nam, tum sternit Aphidnum:
Tum Bitiam ardentem oculis , animisque frementem ,
Non jaculo : neque enim jaculo vitam ille dedisset:
Sed magnum stridens contorta falarica venit,
Fulminis acta modo : quam nec duo taurea terga ,
Nec duplici squama lorida fidelis et auro
Si istinuit : conlabsa ruunt inmania membra.
JDat tellus gemitum , et clipeum super intonat ingens.
Qualis in Euboico Baiarum litore quondam
Saxea pila cadit ; magnis quam molibus ante
Constructam ponto jaciunt : sic ilia ruinam
J'roma trahit, pcritusque vadis inlisa rccumbit.
Niscent se malia , et riigrae odiolìuntur arenae.
' um sonitu Prochyta alta trcmit, dirim;que cubile
Inarime Jovis imperiis inposla Typhoi-o.
Hic Mars armipotens animum viresque Latinis
Addidit, et stimulos acris sub pcctore vertit :
Immisitque Fugam Tcucris, atrumque Timorem.
Undique conveniunt; quoniam data copia }Ptignae,
Bellatorque animos deus incidit, -
Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit,
Ft quo sit fortuna loco, qui casus agat res,
Portam vi multa converso cavêne torquct,

[ocr errors]

Obnixus latis humeris, multosque suorum
Moenibus cxclusos duro in certamine linquit:
Ast alios secum includit recipitque ruentis. -
Demens ! qui Rutuluin in medio non agmine regem
Viderit inrumpentem, ultroque incluserit ubi :
Inmanem veluti pecora inter inertia tigrim.
Continuo nova lux oculis cffulsit, et arma
Horrenduri sonueie : uernunt in vertice cristae
Sanguineae ; clipeoque micantia fulmina mittit. .
Adgnoscunt faciem invisam atque immania membra
Turbati subito Aeneadae, tum Paridarus ingens
Einicat, et niortis frateriae fervilus ira
Eflatur : Non haec dotalis regia Amatae,
Nec munis cohibet patriis incdia Ardea Turnum.
Castra inimica vides : mulla hinc exire potestas.
Olli subiidens sedato pectore Turrius :
Incipe, si qua animo virtus, et comisere dextram :
Hic etiam inventum Priamo mairabis Achillem.
Dixerat. ille rudcm modis et cortice crudo
Intorquct summis adnixus viribus hastam.
Excepere aurae volnus; Saturnia Juno
Detorsit veniens; portaeque ihfigitur hasta.
At non hoc telum, mea quod vi dextera versat;
Effugies : neque enim is teli nec volneris auctor.
Sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem, -
Et mediam ferro gemina inter tempora frontemi
Dividit, inpubesque inimani volnere malas.
Fit sonus : ingenti concussa est pondere tellus.
Conlabsos artus atque ärma cruenta cerebro
Sterniit humii morieris : atque illi partibus aequis
Huc caput atque illuc humero ex utroque pependit.
Diffugiunt versi trepida formidine Troës.
Et si comitinuo victorem ea cura subisset ;

[ocr errors]

JRumpere claustra manu sociosque immittere portis,
Ultimus ille dies bello gentique fuisset.
Sed furor ardentem caedisque insana cupido
Egit in adversos.
Principio Phalerim, et succiso poplite Gygen
Excipit : hinc raptas fugientibus ingerit hastas
In tergum. Juno vires animumque ministrat.
Addit Halym comitem, et confixa Phegea parma ;
Ignaros deinde in muris Martemque cientis
Alcandrumque Haliumque Noëmonaque Prytanimque.
Lyncea tendentem contra, sociosque vocantem,
Vibranti gladio commixus ab aggere dexter
Occupat : huic uno dejectum comminus ictu
Cum galea longe jacuit caput. inde ferarum
Vastatorem Amycum, quo non felicior alter
Unguere tela manu , ferrumque armare veneno :
Et Clytium Aeoliden, et amicum Crethea Musis ;
Crethea Musarum comitem, cui carmina semper
Et citharae cordi, numerosque intendere nervis :
Semper equos, atque arma virûm, pugnasque canebat.
Tandem ductores, audita caede suorum,
Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus ;
Palantisque vident socios, hostemque receptum.
Et Mnestheus : Quo deinde fugam, quo tenditis ? inquit.
Quos alios muros, quae jam ultra moenia habetis?
Unus homo, et vestris, o cives, undique septus
Aggeribus, tantas strages inpune per urbem
Ediderit ? juvenum primos tot miserit Orco ?
Non infelicis patriae veterumque deorum,
Et magni Aeneae segnes miseretque pudetque ?
Talibus adcensi firmantur, et agmine denso
Consistunt. Turnus paullatim excedere pugma,
Et fluvium petere, ac partem , quae cingitur unda. *
Acrius hoc Teucri clamore incumbere magno, )
Et glomerare manum : ceu saevom turba leonem 2
Quom telis premit infensis : ac territus ille,
Asper, acerba tuens, retro redit : et neque terga
Ira dare aut virtus patitur : nec tendere contra,
Ille quidem hoc cupiens, potis est per tela virosque.
Haud aliter retro dubius vestigia Turnus
Inproperata refert, et mens exaestuat ira.
Quin etiam bis tum medios invaserat hostis :
Bis confusa fuga per muros agmina vertit.
Sed manus e castris propere coit omnis in unum ;
Nec contra virgs audet Saturnia Juno
Sufficere : aäriam coelo mam Juppiter Irim
Demisit, germanae haud mollia jussa ferentem ;
Ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.
Ergo nec clipeo juvenis subsistere tantum,
Nec dextra valet : injectis sic undique telis
Obruitur. strepit adsiduo cava tempora circum
Tinmitu galea, et saxis solida aera fatiscunt;
Discussaeque jubae capiti : nec sufficit umbo
Ictibus : ingeminant hastis et Troës et ipse
Fulmineus Mnestheus. tum toto corpore sudor
Liquitur, et piceum (nec respirare potestas)
Flumen agit : fessos quatit acer anhelitus artus.
Tum demum praeceps saltu sese omnibus armis
In fluvium dedit. ille suo cum gurgite flavo
Adcepit venientem, ac mollibus extulit undis ;
Et laetum sociis abluta caede remisit.

« PreviousContinue »