Page images
PDF
EPUB

Increpat his victor : Nostrasme evadere, dehens;
Sperasti te posse manus ? simul adripit ipsum
Pendentem, et magna muri cum parte revellit:
Qualis , ubi aut leporem, aut candenti corpore cycnumi ,
Sustulit alta petens pedibus Jovis armiger uncis:
Quaesitum aut matri multis balatibus agnum
Martius a stabulis rapuit lupus. undique clamor
Tollitur. invadunt, et fossas aggere conplent.
Ardentis taedas alii ad fastigia jactant.
Ilioneus saxo, atque ingenti fragmine montis ,
Lucetium , portae subeuntem, ignisque ferentem ;
Emathiona Liger, Corynaeum stermit Asylas :

Hic jaculo bonus, hic longe fallente sagitta.
Ortygium Caeneus, victorem Caemea Turnus : -
Turnus Itym, Cloniumque, Dioxippum, Promolumquie ,
Et Sagarim, et summis stantem pro turribus Idam :
Privernum Capys. humc primo levis hasta Temillae
Strinxerat : ille manum projecto tegmine demens
Ad volnus tulit. ergo alis adlabsa sagitta,
Et laevo adfixa est lateri manus, abditaque intus
Spiramenta animae letali volnere rumpit.
Stabat in egregiis Arcentis filius armis ;
Pictus acu chlamydem, et ferrugine clarus Iberi ;
Insignis facie, gemitor quem miserat Arcens,
Eductumi Matris luco, Symaethia circum
Flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici.
Stridentem fundam, positis Mezentius hastis;
Ipse ter adducta circum caput egit habena ;
Et media adversi liquefacto tempora plumbo
Diffidit, ac multa porrectum extendit arena.
Tum primum bello celerem intendisse sagittam
Dicitur, ante feras solitus terrere fugaces,
Ascanius, fortemque maiiu fudisse Numanum ; !
Cui Remulo cognomen erat ; Turnique minorem
Germamam nuper thalamo sociatus habebat.
Is primam ante aciem digna atque indigna relatu
Vociferans, tumidusque novo praecordia regno
Ibat, et ingentem sese clamore ferebat:
Non pudet obsidiome iterum valloque teneri,
Bis capti Phryges, et Marti praetendere muros?
En, qui nostra sibi bello connubia poscunt !
Quis deus Italiam, quae vos dementia adegit ?
Non hic Atridae, nec fandi fictor Ulixes.
Durum ab stirpe genus, matos ad flumina primum
Deferimus, saevoque gelu duramus et undis:
Venatu invigilant pueri, silvasque fatigant:
Flectere ludus equos, et spicula tendere cornu.
At patiens operum parvoque adsueta juventus
Aut rastris terram domat, aut quatit oppida bello.
Omne aevom ferro teritur, versaque juvencùm
Terga fatigamus hasta : nec tarda senectus
Debilitat vires animi, mutatque vigorem.
Canitiem galea premimus ; semperque recentis
Conportare juvat praedas, et vivere rapto.
Vobis picta croco et fulgenti murice vestis,
Desidiae cordi ; juvat indulgere choreis :
Et tunicae manicas, et habent redimicula mitrae.
O vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta
Dindyma; ubi adsuetis biforem dat tibia cantum.
Tympana vos buxusque vocant Berecyntia matris
Idaeae. sinite arma viris, et cedite ferro.
Talia jactantem dictis, ac dira canentem
Non tulit Ascanius ; nervoque obversus equino
Intendit telum , diversaque brachia ducens
Constitit, ante Jovem supplex per vota precatus :
Juppiter omnipotens, audacibus adnüe coeptis.

Ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona,
Et statuam ante aras aurata fronte juvencum
Candentem , pariterque caput cum matre ferentemi.
[jam cornu pctat , et pedibus qui spargat arenam]
Audiit, et coeli Genitor de parte serena
Intonuit laevom. sonat una fatifer arcus ;
Et fugit horrendum stridens adducta sagitta,
Perque caput Remuli venit, et cava tempora ferro
Trajicit. I, verbis virtutem inlude superbis.
Bis capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt.
Hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur ;
Laetitiaque fremunt, animosque ad sidera tollunt.
Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo
Desuper Ausonias acies urbemque videbat ,
Nube sedens, atque his victorem adfatur Iülum :
Macte nova virtute, puer ; sic itur ad astra,
Diis genite, et geniture deos. jure omnia bella
Gente sub Assaraci fato ventura resident:
Nec te Troia capit. simul haec effatus, ab alto
Aethere se mittit, spirantis dimovet auras,
Ascaniumque petit. formam tum vertitur oris
Antiquom in Butem. hic Dardanio Anchisae
Armiger ante fuit, fidusque ad limina custos.
Tum comitem Ascanio pater addidit. ibat Apollo
Omnia longaevo similis, vocemque, coloremque,
Et crinis albos, et saeva sonoribus arma :
Atque his ardentem dictis adfatur Iiilum :
Sit satis, Aemeada, telis inpune Numamum
Oppetiisse tuis : primarn hanc tibi magnus Apollo
Concedit laudem, et paribus non imvidet armis,
Cetera parce , puer, bello. sic orsus Apollo
Mortalis riiedio adspectus sermone reliquit,
Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.

Adgnovere deum proceres divinaque tela
Dardanidae , pharetramque fuga sensere sonantem.
Ergo avidum pugnae , dictis ac mumine Phoebi,
Ascanium prohibent : ipsi in certamina rursus
Succedunt, animasque in aperta pericula mittunt,
It clamor totis per propugnacula muris:
Intendunt acris arcus , amentaque torquent.
Sternitur omne solum telis : tum scuta, cavaeque
Dant sonitum flictu galeae : pugnia aspera surgit ;
Quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis
Verberat imber humium : quam multa grandine mimbi
In vada praecipitant ; quom Juppiter horridus Austris
Torquet aquosam hiemem , et coelo cava nubila rumpit.
Pandarus et Bitias, Idaeo Alcamore creti,
Quos Jovis eduxit luco silvestris laera
Abietibus juvenes patriis et montibus aequos,
Portam, quae dúcis imperio commissa, recludunt
Freti armis, ultroque invitant moenibus hostem.
Ipsi intus dextra ac laeva pro turribus adstant
Armati ferro, et cristis capita alta corusci :
Quales aëriae liquentia flumina circum,
Sive Padi ripis, Athesim seu propter amoenum,
Consurgunt geminae quercus, intonsaque coelo
Adtollunt capita, et sublimi vertice mutant.
Inrumpunt, aditus Rutuli ut videre patentis.
Continuo Quercens, et pulcher Aquicolus armis,
Et praeceps animi Tmarus, et Mavortius Haemon,
Agminibus totis aut versi terga dedere,
Aut ipso portae posuere in limine vitam.
Tum magis increscunt animis discordibus irae,
Et jam conlecti Troës glomerantur eodem,
Et conferre manum, et procurrere longius audent,
Ductori Turno, diversa in parte furenti,

[ocr errors]

Turbantique viros, perfertur mmtius, hostem
Fervere caede mova, et portas praebere patentis.
Deserit inceptum, atque immani concitus ira
})ardaniam vuit ad portam , fratresque superbos:
£t primum Antiphaten, is cnim se primtus agebat,
Thebama de matre mothum Sarpedonis alti ,
Conjecto stermit jaculo. volat Itala cornus
Aëra per temerum , stomacboque infixa sub altum
l'ectus abit : reddit spectis atri volneris undam
Spumamtem , et fixo ferrum in pulmone tepescit.
Tum Meropem atque Erymanta manu, tum stermit Aphidnum;
Tum Bitiam ardentcm oculis , animisque frementem,
Non jaculo : neque emim jaculo vitam ille dedisset:
Sed magnum stridens contorta falarica venit,
Fulminis acta modo : quam nec duo taurea terga,
Nec duplici squama lorida fidelis et auro
Sustinuit : conlabsa ruunt inmania membra.
Dat tellus gemitum , et clipeum super intonat ingens.
Qualis in Euboico Baiarum litore quondam
Sìxea pila cadit ; magnis quam molibus ante
Constructam ponto jaciunt : sic illa ruinain

Proma trahit, pervitusque vadis inlisa recumbit.
Niscent se malia , et riigrae adtolluntur arenae.
Έum sonitu Proghyta alta trcmit, dinumque cubile
Inarime Jovis imperiis inposta Typhoiio.
Hic Mars armipotens animum viresque Latinis
Addidit, et stimulos acris sui, pectore vertit :
Immisitque Fugam Teucris , atrumque Tiinorem.
Undique conveniunt ; quoniam data copia pugnae,
Bellatorque animos deus incidit. '
Pandarus, ut fuso germanum corpore cernit,
Ft quo sit fortuna loco, qui casus agat res,
Portam vi multa converso carûine torquet,

« PreviousContinue »