Page images
PDF
EPUB

Figite me, si quia est pietas ; in me omnia tela
Conjicite, o Rutuli ; me primam absumite ferro :
Aut tu, magne pater divóm, miserere, tuoque
Invisum hoc detrude caput sub Tartara telo:
Quando aliter nequeo crudelem abrumpere vitam.
Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis
It gemitus : torpent infractae ad proelia vires.
Iilam incendentem luctus Idaeus et Actor,
Ilionei momitu, et multum lacrimantis Iüli,
Conripiunt, interque manus sub tecta reponunt.
At tuba terribilem sonitum procul aere camoro
Increpuit : sequitur clamor, coelumque rermugit.
Adcelerant acta pariter testudine Volsci ;
Et, fossas implere parant, ac vellere vallum.
Quaerunt pars aditum, et scalis adscendere muros;
Qua rara est acies, interlucetque corona
Non tam spissa viris. telorum effundere contra
Omne genus Teucri, ac duris detrudere contis,
Adsueti longo muros defendere bello.
Saxa quoque infesto volvebant pondere, si qua
Possent tectam aciem perrumpere : quom tamen ommis
Ferre juvat subter densa testudine casus.
Nec jam sufficiunt. nam, qua globus inminet ingens,
Immanem Teucri molem volvuntque ruuntque :
Quae stravit Rutulos late, armorumque resolvit
Tegmina. nec curant caeco contendere Marte
Amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo
Missilibus certant.
Parte alia horrendus visu quassabat Etruscam,
Pinum, et fumiferos infert Mezentius ignis.
At Messapus equöm domitor, Neptumia proles,
Rescindit vallum , et scalas in moenia poscit.
Vos, o Calliope , precor, adspirate camenti ;

Quas ibi tunc ferro strages, quae funera Turnus
Ediderit ; quem quisque virum demiserit Orco :
Et mecum ingentis oras evolvite belli.
Turris erat vasto suspectu, et pontibus altis,
Opportuna loco : summis quam viribus omnes
Expugnare Itali, summaque evertere opum vi
Certabant : Troës contra defendere saxis ,
Perque cavas densi tela intorquere fenestras.
Princeps ardentem conjecit lampada Tumus,
Et flammam adfixit lateri ; quae plurima vento
Conripuit tabulas, et postibus haesit adesis.
Turbati trepidare intus, frustraque malorum
Velle fugam. dum se glomerant, retroque residunt
In partem , quae peste caret, tum pondere turris
Procubuit subito, et coelum tonat omne ftagore.
Semineces ad terram, immani mole secuta,
Confixique suis telis, et pectora duro
Transfossi ligno veniunt. vix unus Helenor,
Et Lycus elabsi : quorum primaevus Helenor,
IMaeonio regi quem serva Licymnia furtim
Sustulerat, vetitisque ad Troiam miserat armis,
Ense levis mudo , parmaque inglorius alba.
Isque ubi se Turmi media inter millia vidit,
Hinc acies, atque hinc acies adstare Latinas ;
Ut fera, quae densa venantum septa corona
Contra tela furit, seseque haud nescia morti
Injicit, et saltu supra venabula fertur;
Haud aliter juvemis medios moriturus in hostis
Inruit ; et, qua tela videt densissima, tendit.
At pedibus longe melior Lycus inter et hostis,
Inter et arma, fuga muros tenet, altaque certat
Premdere tecta manu, sociúmque adtingere dextras.
Quem Turnus, pariter cursu teloque secutus,

i

Increpat his victor : Nostrasne evadere, dehens;
Sperasti te posse manus ? simul adripit ipsum
Pendentem, et magna muri cum parte revellit:
Qualis , ubi aut leporem, aut camdenti corpore cycnumi,
Sustulit alta petens pedibus Jovis armiger uncis:
Quaesitum aut matri multis balatibus agnum
Martius a stabulis rapuit lupus. undique clamor
Tollitur. invadunt, et fossas aggere conplent.
Ardentis taedas alii ad fastigia jactant.
Ilioneus saxo, atque ingenti fragmine montis
Lucetium , portae subeuntem, ignisque ferentem ;
Emathiona Liger, Corynaeum sternit Asylas :
Hic jaculo bonus, hic longe fallente sagitta.
Ortygium Caeneus, victorem Caemea Turnus : -
Turnus Itym, Cloniumque, Dioxippum, Promolumque,
Et Sagarim, et summis stantem pro turribus Idam :
Privernum Capys. humc primo levis hasta Temillae
Strinxerat : ille manum projecto tegmine demens
Ad volnus tulit, ergo alis adlabsa sagitta,
Et laevo adfixa est lateri manus, abditaque intus
Spiramenta animae letali volnere rumpit.
Stabat in egregiis Arcentis filius armis ;
Pictus acu chlamydem, et ferrugine clarus Iberi ;
Insignis facie , gemitor quem miserat Arcens,
Eductum Matris luco, Symaethia circum
Flumina, pinguis ubi et placabilis ara Palici.
Stridentem fundam, positis Mezentius hastis,
Ipse ter adducta circum caput egit habena ;
Et media adversi liquefacto tempora plumbo
Diffidit, ac multa porrectum extendit arena.
Tum primum bello celerem intendisse sagittam
Dicitur, ante feras solitus terrere fugaces,
Ascanius, fortemque maiju fudisse Numanum ;

Cui Remulo cognomen erat ; Turnique minorem
Germanam nuper thalamo sociatus habebat.
Is primam ante aciem digna atque indigna relatu
Vociferans, tumidusque novo praecordia regno
Ibat, et ingentem sese clamore ferebat:
Non pudet obsidiome iterum valloque teneri,
Bis capti Phryges, et Marti praetendere muros?
En, qui nostra sibi bello connubia poscunt !
Quis deus Italiam, quae vos dementia adegit ?
Non hic Atridae, nec fandi fictor Ulixes.
Durum ab stirpe genus, matos ad flumina primum
Deferimus, saevoque gelu duramus et undis :
Venatu invigilant pueri, silvasque fatigant:
Flectere ludus equos, et spicula tendere cornu,
At patiens operum parvoque adsueta juventus
Aut rastris terram domat, aut quatit oppida bello.
Omne aevom ferro teritur, versaque juvencùm
Terga fatigamus hasta : nec tarda senectus
Debilitat vires animi, mutatque vigorem.
Canitiem galea premimus; semperque recentis
Conportare juvat praedas, et vivere rapto.
Vobis picta croco et fulgenti murice vestis,
Desidiae cordi ; juvat indulgere choreis :
Et tunicae manicas, et habent redimicula mitrae.
O vere Phrygiae, neque enim Phryges, ite per alta
Dindyma; ubi adsuetis biforem dat tibia cantum.
Tympana vos buxusque vocant Berecyntia matris
Idaeae. sinite arma viris, et cedite ferro.
Talia jactantem dictis, ac dira canentem
Non tulit Ascanius ; nervoque obversus equino
Intendit telum , diversaque brachia ducens
Constitit, ante Jovem supplex per vota precatus :
Juppiter omnipotens, audacibus adnüe coeptis.

[graphic]

5.

Ipse tibi ad tua templa feram sollemnia dona,
Et statuam ante aras aurata fronte juvencum
Candentem , pariterque caput cum matre ferentemi.
[jam cornu pctat , et pedibus qui spargat arenam]
Audiit, et coeli Genitor de parte serema
Intonuit laevom. sonat una fatifer arcus ;
Et fugit horrendum stridens adducta sagitta,
Perque caput Remuli venit, et cava tempora ferro
Trajicit. I, verbis virtutem inlude superbis.
Bis capti Phryges haec Rutulis responsa remittunt.
Hoc tantum Ascanius. Teucri clamore sequuntur ;
Laetitiaque fremunt, animosque ad sidera tollunt.
Aetheria tum forte plaga crinitus Apollo
Desuper Ausonias acies urbemque videbat,
Nube sedens, atque his victorem adfatur Iülum :
Macte nova virtute, puer ; sic itur ad astra,
Diis genite, et geniture deos. jure omnia bella
Gente sub Assaraci fato ventura resident:
Nec te Troia capit. simul haec effatus, ab alto
Aethere se mittit, spirantis dimovet auras,
Ascaniumque petit. formam tum vertitur oris
Antiquom in Butem. hic Dardanio Anchisae
Armiger ante fuit, fidusque ad limina custos.
Tum comitem Ascanio pater addidit. ibat Apollo
Omnia longaevo similis, vocemque, coloremque,
Et crinis albos, et saeva sonoribus arma :
Atque his ardentem dictis adfatur Iiilum :
Sit satis, Aemeada, telis inpune Numanum
Oppetiisse tuis : primam hanc tibi magnus Apollo
Concedit laudem, et paribus non invidet armis,
Cetera parce , puer, bello. sic orsus Apollo
Mortalis niedio adspectus scrmone reliquit,
Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.

« PreviousContinue »