Page images
PDF
EPUB
[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

Sed mom augurio potuit depellere pestem.
Tris juxta famulos temere inter tela jacentis,
Armigerumque Remum premit, aurigamque sub ipsis
Nactus equis ; ferroque secat pendentia colla:
Tum caput ipsi aufert domino, trumcumque relinquit
Sanguine singultantem : atro tepefacta cruore
Terra torique madent. mec mom Lamyrumque Lamumque,
Et juvenem Sarranum, illa qui plurima nocte
Luserat, insignis facie, multoque jacebat
Membra deo victus : felix , si protenus illum
Aequasset nocti ludum, in lucemque tulisset.
Impastus ceu plena leo per ovilia turbans;
Suadet enim vesana fames; manditque trahitque
Molle pecus , mutumque metu : fremit ore cruento.
Nec minor Euryali caedes. incensus et ipse
Perfurit; ac multam in medio sine nomine plebem,
Fadumque, Herbesumque subit, Rhoetumque, Arabimque,
Ignaros; Rhoetum vigilantem, et cuncta videntem ; v.
Sed magnum metuens se post cratera tegebat :
Pectore in adverso totum cui commimus ensem
Condidit adsurgenti, et multa morte recepit.
Purpuream vomit ille animam ; et cum sanguine mixta
Vima refert moriens. hic furto fervidus instat.
Jamque ad Messapi socios tendebat, ubi ignem
Deficere extremum, et religatos rite videbat
Carpere gramen equos ; breviter quom talia Nisus,
(Sensit enim nimia caede atque cupidine ferri)
Absistamus, art : nam lux inimica pröpinquat.
Poenarum exhaustum satis est : via facta per hostes.
Multa virüm solido argento perfecta relinquunt
Armaque craterasque simul, pulchrosque tapetas.
Euryalus phaleras Rhamnetis, et aurea bullis
Cingula , Tiburti Remulo ditissimus olim

[ocr errors][merged small]

* Quae mittit dona, hospitio quom jungeret absens,

Caedicus : ille suo moriens dat habere nepoti.
Post mortem bello Rutuli pugnaque potiti.
Haec rapit, atque humeris nequidquam fortibus aptat.
Tum galeam Messapi habilcm cristisque decoram
Induit. excedunt castris, et tuta capessunt.
Interea praemissi equites ex urbe Latina ,
Cetera dum legio campis instructa moratur,
Ibant, et Turno regis responsa ferebant ,

... Tercentum , scutati omnes, Volscente magistro.

Jamque propinquabant castris, murosque subibant,
Quom procul hos laevo flectentis limite cernunt:
Et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
Prodidit immemorem , radiisque adversa refulsit.

Haud temere est visum. conclamat ab agmine Volscens: State, viri ; quae caussa viae ? quive estis in armis?

Quove tenetis iter ? nihil illi tendere contra :
Sed celerare fugam in silvas, et fidere nocti.
Objiciunt equites sese ad divortia nota
Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant.
Silva fuit, late dumis atque ilice migra
Horrida, quam densi complerant undique sentes:
Rara per occultos lucebat semita callis.
Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda
Impediunt, fallitque timor regione viarum.
Nisus abit : jamque imprudens evaserat hostis,
Ad lucos , qui post Albae de nomine dicti
Albani : tum rex stabula alta Latinus habebat.
Ut stetit, et frustra absentem respexit amicum :
Euryale, infelix qua te regione reliqui ?
Quave sequar ? rursus perplexum iter omne revolvens
Fallacis silvae, simul et vestigia retYO
Observata legit, dumisque silentibus errat :

Audit equos, audit strepitus, et signa sequentum. Nec longum in medio tempus ; quom clamor ad auris Pervenit , ac videt Euryalum : quem jam manus omnis Fraude loci et noctis, subito turbante tumultu, Oppressum rapit, et conantem plurima frustra. Quid faciat ? qua vi juvenem, quibus audeat armis Eripere ? an sese medios moriturus in ensis Inferat, et pulchram properet per volnera mortem ? Ocius adducto torquens hastile lacerto, Suspiciens altam Lumam , sic voce precatur : - Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori , Astrorum decus, et nemorum Latonia custos; Si qua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris Domia tulit, si qua ipse meis venatibus auxi , Suspendive tholo , aut sacra ad fastigia fixi ; Hunc sine me turbare globum, et rege tela per auras. s Dixerat : et toto connixus corpore ferrum Conjicit. hasta volans noctis diverberat umbras, Et venit aversi in tergum Sulmonis, ibique Frangitur , ac fisso transit praecordia ligno. Volvitur ille vomens calidum de pectore flumem Frigidus, et longis singultibus ilia pulsat. Diversi circumspiciunt. hoc acrior idem Ecce aliud summa telum librabat ab aure ; Dum trepidant, iit hasta Tago per tempus utrumque Stridens, trajectoque haesit tepefacta cerebro. Saevit atrox Volscens , nec teli conspicit usquam Auctorem , nec quo se ardens immittere possit. Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas Persolves amborum, inquit : simul ense recluso Ibat in Euryalum. tum vero exterritus, amens :; Conclamat Nisus : mec se celare tenebris Amplius, aut tantum potuit perferre dolorem :

S s

[ocr errors]
[ocr errors]
[graphic]

Me, me, adsum qui feci, in me convertite ferrum,
O Rutuli. mea fraus omnis ; nihil iste nec ausus,
Nec potuit : coelum hocc', et conscia sidera testor.

Tantum infelicem nimium dilexit amicum.

Ta!ia dicta dabat : sed viribus ensis adactus
Transabiit costas, et candida pectora rumpit.
Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus
It cruor, inque humeros cervix conlabsa recumbit.
Purpureus veluti quom flos succisus aratro
Languescit moriens; lassove papavera collo
Demisere caput, pluvia quom forte gravantur.
At Nisus ruit in medios, solumque per omnis
Volscentem petit : in solo Volscente moratur.
Quem circum glomerati hostes, hinc comminus atque hinc
Proturbant. instat non secius, ac rotat ensem
Fulmineum ; donec Rutuli clamantis in ore
Condidit adverso, et moriens animam abstulit hosti.
Tum super exanimem sese projecit amicum,
Confossus, placidaque ibi demum morte quievit.
Fortiinati ambo ! si quid mea carmina possunt,
Nulla dies umquam memori vos eximet aevo :
Dum domus Aeneae Capitoli inmobile saxum
Adcolct, imperiumque pater Romanus habebit.
Victores praeda Rutuli spoliisque potiti,
Volscentem exanimum flentes in castra ferebant.
Nec minor in castris luctus, Rhamnete reperto
Exsangui , et primis una tot caede peremtis,
Sarranoque, Numaque. ingens concursus ad ipsa
Corpora, seminecesque viros, tepidaque recentem
Cacde locum, et pleno spumantis sanguine rivos.
Adgnoscunt spolia inter se, galeamque nitentem
Mcssapi, ct multo phaleras sudore receptas.
Et jam prima novo spargebat lumine temas

[ocr errors]

Tithoni croceum linquens Aurora cubile :
Jam sole infuso, jam rebus luce retectis,
Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse,
Suscitat, aeratasque acies in proélia cogit :
quisque suos : variisque acuunt rumoribus ira$.
Quin ipsa adrectis (visu miserabile) in hastis
Praefigunt capita, et multo clamore sequuntur,
Euryali, et Nisi.
Aeneadae duri murorum in parte sinistra
COpposuere aciem, (namn dexterâ cingitur amni)
Ingentisque tenent fossas, et turribus altis ,
Stant maesti : simul ora virùm praefixa movebant,
Nota nimis miseris, atróque fluentia tabo.
Interea pavidam volitans pennata per urbem
Nuntia Fama ruit, matrisque adlabitur auiis
Euryali. at subitus miserae calor ossa reliquit.
Excussi mamibus radii, revolutaque pensa.
Evolat infelix, et femineo ululatu,
Scissâ comam, muros amens atque agmina cursu
Prima petit : non illa virùm, non illa pericli, -
Telorumque memor : coelum dehinc questibus inplet:
Hunccime te, Euryale, adspicio ? tume ille, senectae
Sera meae requies ? potuisti linquere solam,
Crudelis ? nec te, sub tanta pericula missum,
Adfari extremum miserae data copia matri?
Heu, terra ignota canibus date praeda Latinis,
Alitibusque jaces ! nec te tua funere mater
Produxi, pressive oculos, aut vulnera lavi ;
Veste tegens ; tibi quarn moctes festima diesque
Urgebam, et tela curas solabar anilis.
Quo sequar ? aut quae nunc artus avolsaque membra,
Et funus lacerum tellus habet ? hoc mihi de te,
Nate, refers ? hoc sum terraque marique secuta ?
S s q.

[ocr errors][graphic]
« PreviousContinue »