Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Audit equos, audit strepitus , et signa sequentum.
Nec longum in medio tempus; quom clamor ad auris
Pervenit , ac videt Euryalum : quem jam manus omnis

'Fraude loci et noctis, subito turbante tumultu,

Oppressum rapit, et conantem plurima frustra.
Quid faciat ? qua vi juvenem, quibus audeat armis
Eripere ? an sese medios moriturus in ensis
Inferat, et pulchram properet per volnera mortem ?
Ocius adducto torquens hastile lacerto,
Suspiciens altam Lunam , sic voce precatur : - -
Tu, dea, tu praesens nostro succurre labori ,
Astrorum decus, et nemorum Latomia custos ;
Si qua tuis umquam pro me pater Hyrtacus aris
Domia tulit, si qua ipse meis venatibus auxi ,
Suspendive tholo , aut sacra ad fastigia fixi ;
Hunc sine me turbare globum, et rege tela per auras.
Dixerat : et toto commixus corpore ferrum
Conjicit. hasta volans noctis diverberat umbras,
Et venit aversi in tergum Sulmonis, ibique
Frangitur , ac fisso transit praecordia ligno.
Volvitur ille vomens calidum de pectore flumem
Frigidus, et longis singultibus ilia pulsat.
Diversi circumspiciunt. hoc acrior idem
Ecce aliud summa telum librabat ab aure ;
Dum trepidant, iit hasta Tago per tempus utrumque
Stridens, trajectoque haesit tepefacta cerebro.
Saevit atrox Volscens , nec teli conspicit usquam
Auctorem, nec quo se ardens immittere possit.
Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas
Persolves amborum, inquit : simul ense recluso
Ibat in Euryalum. tum vero exterritus, amens
Conclamat Nisus : nec se celare tenebris
Amplius, aut tantum potuit perferre dolorem :

S s

——

Me, me, adsum qui feci, in me convertite ferrum, O Rutuli. mea fraus omnis ; nihil iste nec ausus, Nec potuit : coelum hocc', et conscia sidera testor. Tantum infelicem nimium dilexit amicum. Ta!ia dicta dabat : sed viribus emsis adactus I. Transabiit costas, et candida pectora rumpit. Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus It cruor , inque humeros cervix conlabsa recumbit. Purpureus veluti quom flos succisus aratro Languescit moriens; lassove papavera collo Demisere caput, pluvia quom forte gravantur. At Nisus ruit in medios, solumque per omnis Volscentem petit : in solo Volscente moratur. Quem circum glomerati hostes, hinc comminus atque hinc Proturbant. instat non secius, ac rotat ensem •, Fulmineum ; donec Rutuli clamantis in ore Condidit adverso, et moriens animam abstulit hosti. Tum super exanimem sese projecit amicum , Confossus, placidaque ibi demum morte quievit. Fortünati ambo ! si quid mea carmina possunt, Nulla dies umquam memori vos eximet aevo : Dum domus Aeneae Capitoli inmobile saxum Adcolct, imperiumque pater Romanus habebit. Victores praeda Rutuli spoliisque potiti, Volscentem exanimum flentes in castra ferebant. Nec minor in castris luctus, Rhamnete reperto Exsangui , et primis una tot caede peremtis, Sarranoque, Numaque. ingens concursus ad ipsa Corpora, seminecesque viros , tepidaque recentem Caede locum, et pleno spumantis sanguine rivos. i Adgnoscunt spolia inter se, galeamque nitentem | Mcssapi, et multo phaleras sudore receptas. Et jam prima novo spargebat lumine terras

Tithoni croceum linquens Aurora cubile : -
Jam sole infuso, jam rebus luce retectis,
Turnus in arma viros, armis circumdatus ipse,
Suscitat, aeratasque acies in proélia cogit :
Quisque suos : variisque acuunt rumoribus ira$.
Quin ipsa adrectis (visu miserabile) in hastis
Praefigunt capita, et multo clamore sequuntur,
Euryali, et Nisi.
Aeneadae duri murorum in parte sinistra
Opposuere aciem, (namn dexterâ cingitur amni)
Ingentisque tenent fossas, et turribus altis ,
Stant maesti : simul ora virùm praefixa movebant,
Nota nimis miseris, atróque fluentia tabo.
Interea pavidam volitans pennata per urbem
Nuntia Fama ruit, matrisque adlabitur auiis
Euryali. at subitus miserae calor ossa reliquit.
Excussi mamibus radii, revolutaque pensa.
Evolat infelix, et femineo ululatu, -
Scissâ comam, miuros amens atque agmina cursu
Prima petit : non illa virùm, non illa pericli, -
Telorumque memor : coelum dehinc questibus inplet:
Hunccime te, Euryale, adspicio ? tune ille, senectae
Sera meae requies ? potuisti linquere solam,
Crudelis ? nec te, sub tanta pericula missum,
Adfari extremum miserae data copia matri?
Heu, terra ignota canibus date praeda Latinis,
Alitibusque jaces ! nec te tua fumere mater
Produxi, pressive oculos, aut vulnera lavi ;
Veste tegens ; tibi quarn moctes festima diesque
Urgebam , et tela curas solabar anilis.
Quo sequar ? aut quae nunc artus avolsaque membra,
Et funus lacerum tellus habet ? hoc mihi de te,
Nate, refers ? hoc sum terraque marique secuta ?
S s q

i

Figite me, si quia est pietas ; in me omnia tela
Conjicite, o Rutuli; me primam absumite ferro:
Aut tu, magne pater divóm, miserere, tuoque
Invisum hoc detrude caput sub Tartara telo :
Quando aliter nequeo crudelcm abrumpere vitam.
Hoc fletu concussi animi, maestusque per omnis
It gemitus : torpent infractae ad proelia vires.
Iilam incendentem luctus Idaeus et Actor,
Ilionei monitu, et multum lacrimantis Iüli,
Conripiunt, interque manus sub tecta reponumt.
At tuba terribilem sonitum procul aere camoro
Increpuit : sequitur clamor, coelumque rermugit.
Adcelerant acta pariter testudine Volsci ;
Et, fossas implere parant, ac vellere vallum.
Quaerunt pars aditum, et scalis adscendere muros;
Qua rara est acies, interlucetque corona
Non tam spissa viris. telorum effundere contra
Omne genus Teucri, ac duris detrudere contis,
Adsueti longo muros defendere bello.'
Saxa quoque infesto volvebant pondere, si qua
Possent tectam aciem perrumpere : quom tamen omnis
Ferre juvat subter densa testudine casus.
Nec jam sufficiunt. nam, qua globus inminet ingens ,
Immanem Teucri molem volvuntque ruuntque :
Quae stravit Rutulos late, armorumque resolvit
Tegmina. nec curant caeco contendere Marte
Amplius audaces Rutuli, sed pellere vallo
Missilibus certant.
Parte alia horrendus visu quassabat Etruscam,
Pinum, et fumiferos infert Mezentius ignis.
At Messapus equöm domitor, Neptunia proles,
Rescindit vallum , et scalas in moenia poscit.
Vos, o Calliope, precor, adspirate canenti;

Quas ibi tunc ferro strages, quae funera Turnus
Ediderit; quem quisque virum demiserit Orco :
Et mecum ingentis oras evolvite belli.
Turris erat vasto suspectu, et pontibus altis,
Opportuna loco : summis quam viribus omnes
Expugnare Itali, summaque evertere opum vi
Certabant : Troës contra defendere saxis,
Perque cavas densi tela intorquere fenestras.
Princeps ardentem conjecit lampada Turnus,
Et flammam adfixit lateri ; quae plurima vento
Conripuit tabulas, et postibus haesit adesis.
Turbati trepidare intus, frustraque malorum
Velle fugam. dum se glomerant, retroque residunt
In partem , quae peste caret, tum pondere turris
Procubuit subito, et coelum tonat omne ftagore.
Semineces ad terram, inmani mole secuta,
Confixique suis telis, et pectora duro
Transfossi ligno veniunt. vix unus Helenor,
Et Lycus elabsi : quorum primaevus Helemor,
Maeonio regi quem serva Licymnia furtim
Sustulerat, vetitisque ad Troiam miserat armis,
Ense levis nudo, parmaque inglorius alba.
Isque ubi se Turmi media inter millia vidit,
Hinc acies, atque hinc acies adstare Latinas ;
Ut fera, quae densa venantum septa corona
Contra tela furit, seseque haud nescia morti
Injicit, et saltu supra venabula fertur;
Haud aliter juvemis medios moriturus in hostis
Inruit ; et, qua tela videt densissima, tendit.
At pedibus longe melior Lycus inter et hostis,
Inter et arma, fuga muros tenet , altaque certat
Premdere tecta manu, sociúmque adtingere dextras.
Quem Turnus, pariter cursu teloque sccutus,

« PreviousContinue »