Page images
PDF
EPUB

Assaracique Larem, et camae penetralia Vestae,

Stant longis adnixi hastis, et scuta tenentes,
Castrorum et campi medio. tùm Nisus et una
Euiyalus confestim alacres admittier orant :
Rem magnam , pretiumque morae fore. primus Iülus
Adcepit trepidos, ac Nisum dicere jussit.
Tum sic Hystacides : Audite o mentibus aequis,
Aeneadae : neve haec mostris spectentur ab amnis,
Quae ferimus. Rutuli somno vinoque gravati
Conticuere. locum insidiis conspeximus ipsi, -
Qui patet in bivio portae, quae proxuma ponto.
Interrupti igncs, aterque ad sidera fumus
Erigitur. si fortuna permittitis uti ,
Quaesitum Aenean et moenia Pallamtea,
Mox hîc cum spoliis , ingenti caede peracta,
Adfore cernetis. nec nos via fallet euntis :
Vidimus obscuris primam sub vallibus urbem,
Venatu adsiduo et totum cognovimus amnem.
Hic amnis gravis atque animi maturus Aletes:
Dii patrii , quorum semper sub numine Troia est,
Non tamen omnino Teucros delere paratis,
Quom talis animos juvenum, et tam certa tulistis
Pectora. sic memorans, humeros dextrasque temebat
Amborum, et voltum lacrimis atque ora rigabat :
Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis,
Praemia posse rear solvi ? pulcherrima primum
IDii, moresque dabunt vestri : tum cetera reddet
Actutum pius Aeneas, atque integer aevi
Ascanius , meriti tanti non immemor umquam.
Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,
Excipit Ascamius, per magnos, Nise, Pematis,

Obtestor : quaecumque mihi fortuna fidesque est,
In vestris pono gremiis : revocate parentem,

Reddite conspectum. nihil illo triste recepto.
Bina dabo argento perfecta atque aspera signis
Pocula, devicta genitor quae cepit Arisba :
Et tripodas geminos, auri duo magna talenta ,
Cratera amtiquom , quem dat Sidonia Dido.
Si vero capere Italiam, sceptrisque potiri
Contigerit victori, et praedae ducere sortem :
Vidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis
Aureus : ipsum illum , clipeum cristasque rubentis
Excipiam sorti , jam nunc tua praemia, Nise.
Praeterea bis sex, gemitor lectissima matrum ,
Corpora captivosque dabit, suaque omnibus arma :
Insuper his, campi quod rex habet ipse Latinus. ,
Te vero , mea quem spatiis propioribus aetas
Insequitur, venerande puer, jam pectore toto
Adcipio, et comitem casus complector in omnis.
Nulla meis sime te quaeretur gloria rebus:
Seu pacem, seu bella geram ; tibi maxuma rerum
Verborumque fides. contra quem talia fatur
Euryalus : Me mulla dies tam fortibus ausis
Dissimilem arguerit : tantum : fortuna secunda
Aut adversa cadat. sed te super omnia dona
Unum oro : gemetrix Priami de gente vetusta
Est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus
Mecum excedentem, non rnoenia regis Acestae.
Hanc ego nunc ignaram hujus quodcumque pericli est,
Inque salutatam linquo ; mox, et tua testis
Dextera , quod nequeam lacrimas perferre parentis.
At tu , oro , solare inopem , et succurre relictae.
Hanc sine me spem ferre tui : audentior ibo
In casus omnis. percussa mente dederunt
Dardanidae lacrimas : ante omnis pulcher Iiilus : .
Atque animum patriae strinxit pietatis imago.

Tum sic effatur :
Spondeo digna tuis ingentibus omnia coeptis.
Namque erit ista mihi gemetrix, nomenque Creüsae
Solum defuerit, nec partum gratia talem
Parva manet ; casus factum quicumque sequentur.
Per caput hoc juro, per quod pater ante solebat:
Quae tibi polliceor reduci, rebusque secundis,
Haec eadem matrique tuae generique manebunt.
Sic ait inlacrimans : humero simul exuit ensem
Auratum , mira quem fecerat arte Lycaon
Gnosius, atque habilem vagina aptarat eburna.
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
Exuvias : galeam fidus permutat Aletes.
Protinus armati incedunt : quos omnis euntis
Primorum manus ad portas juvenumque senumque
Prosequitur votis. nec non et pulcher Iülus,
Ante amnos amimumque gerens curamque virilem ,
Multa patri portanda dabat mandata; sed aurae
Omnia discerpunt, et nubibus inrita donant.
Egressi superant fossas, noctisque per umbram
Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri
Exitio. passim somno vinoque per herbam
Corpora fusa vident, adrectos litore currus,
Inter lora rotasque viros ; simul arma jacere,
Vina simul. prior Hyrtacides sic ore locutus :
Euryale, audendum dextra. nunc ipsa vocat res.
Hac iter est. tu, me qua manus se adtollere nobis
A tergo possit, custodi, et consule longe.
Haec ego vasta dabo, et lato te limite ducam.
Sic memorat, vocemque premit ; sinnul ense superbum
Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis
Exstructus toto proflabat pectore somnum ;
Rex idem, et regi Turno gratissimus augur :

Sed non augurio potuit depellere pestem.
Tris juxta famulos temere inter tela jacentis,
Armigerumque Remum premit, aurigamque sub ipsis
Nactus equis ; ferroque secat pendentia colla:
Tum caput ipsi aufert domino, truncumque relinquit
Sanguine singultantem : atro tepefacta cruore
Terra torique madent. mec nom Lamyrumque Lamumque,
Et juvenem Sarranum, illa qui plurima nocte
Luserat, insignis facie, multoque jacebat
Membra deo victus : felix , si protemus illum
Aequasset nocti ludum , in lucemque tulisset.
Impastus ceu plena leo per ovilia turbans ;
Suadet enim vesana fames; manditque trahitque
Molle pecus , mutumque metu : fremit ore cruento.
Nec minor Euryali caedes. incensus et ipse
Perfurit; ac multam in medio sine nomine plebem,
Fadumque, Herbesumque subit, Rhoetumque, Arabimque,
Ignaros; Rhoetum vigilantem , et cuncta videntem ; v.
Sed magnum metuens se post cratera tegebat:
Pectore in adverso totum cui commimus ensem
Condidit adsurgenti, et multa morte recepit.
Purpuream vomit ille animam ; et cum sanguine mixta
Vina refert moriens. hic furto fervidus instat.
Jamque ad Messapi socios tendebat, ubi ignem
Deficere extremum, et religatos rite videbat
Carpere gramen equos ; breviter quom talia Nisus,
(Sensit enim nimia caede atque cupidine ferri)
Absistamus, ait : nam lux inimica pröpinquat.
Poenarum exhaustum satis est : via facta per hostes.
Multa virüm solido argento perfecta relinquunt
Armaque craterasque simul, pulchrosque tapetas.
Euryalus phaleras Rhamnetis, et aurea bullis
Cingula , Tiburti Remulo ditissimus olim

- Quae mittit dona, hospitio quom jungeret absens,
Caedicus : ille suo moriens dat habere nepoti.
Post mortem bello Rutuli pugnaque potiti.
Haec rapit, atque humeris nequidquam fortibus aptat.
Tum galeam Messapi habilcm cristisque decoram
Induit. excedunt castris, et tuta capessunt.

Interea praemissi equites ex urbe Latina,

Cetera dum legio campis instructa moratur,
Ibant, et Turno regis responsa ferebant,

Tercentum , scutati omnes, Volscente magistro.
Jamque propinquabant castris, murosque subibant,
Quom procul hos laevo flectentis limite cernunt:
Et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
Prodidit immemorem , radiisque adversa refulsit.
Haud temere est visum. conclamat ab agmine Volscens:
State, viri ; quae caussa viae ? quive estis in ammis?

- Quove tenetis iter ? nihil illi tendere contra :
Sed celerare fugam in silvas, et fidere nocti.
Objiciunt equites sese ad divortia nota
Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant.
Silva fuit, late dumis atque ilice nigra
Horrida, quam densi complerant undique sentes:
Rara per occultos lucebat semita callis.
Euryalum tenebrae ramorum onerosaque pracda
Inpediunt, fallitque timor regione viarum.
Nisus abit : jamque imprudens evaserat hostis,
Ad lucos , qui post Albae de nomine dicti
Albani : tum rex stabula alta Latinus habebat.
Ut stetit, et frustra absentem respexit amicum :
Euryale, infelix qua te regione reliqui ?
Quave sequar ? rursus perplexum iter omne revolvens
Fallacis silvae, simul et vestigia retro
Observata legit, dumisque silentibus errat:

« PreviousContinue »