Page images
PDF
EPUB

Stant longis adnixi hastis, et scuta tenentes,

Castrorum et campi medio. tùm Nisus et una
Euryalus confestim alacres admittier orant :
Rem magnam, pretiumque morae fore. primus Iülus
Adcepit trepidos, ac Nisum dicere jussit.

Tum sic Hyrtacides: Audite o mentibus aequis,
Aeneadae neve haec nostris spectentur ab annis,
Quae ferimus. Rutuli somno vinoque gravati
Conticuere. locum insidiis conspeximus ipsi,
Qui patet in bivio portae, quae proxuma ponto.
Interrupti ignes, aterque ad sidera fumus
Erigitur. si fortuna permittitis uti,
Quaesitum Aenean et moenia Pallantea,
Mox hic cum spoliis, ingenti caede peracta,
Adfore cernetis. nec nos via fallet euntis:
Vidimus obscuris primam sub vallibus urbem,
Venatu adsiduo et totum cognovimus amnem.
Hic annis gravis atque animi maturus Aletes:
Dii patrii, quorum semper sub numine Troia est,
Non tamen omnino Teucros delere paratis,
Quom talis animos juvenum, et tam certa tulistis
Pectora. sic memorans, humeros dextrasque tenebat
Amborum, et voltum lacrimis atque ora rigabat :
Quae vobis, quae digna, viri, pro laudibus istis,
Praemia posse rear solvi? pulcherrima primum
Dii, moresque dabunt vestri tum cetera reddet
Actutum pius Aeneas, atque integer aevi
Ascanius, meriti tanti non inmemor umquam.
Immo ego vos, cui sola salus genitore reducto,
Excipit Ascanius, per magnos, Nise, Penatis,
Assaracique Larem, et canae penetralia Vestae,
Obtestor quaecumque mihi fortuna fidesque est,
In vestris pono gremiis: revocate parentem,

Reddite conspectum. nihil illo triste recepto.
Bina dabo argento perfecta atque aspera signis
Pocula, devicta genitor quae cepit Arisba:
Et tripodas geminos, auri duo magna talenta,
Cratera antiquom, quem dat Sidonia Dido.
Si vero capere Italiam, sceptrisque potiri
Contigerit victori, et praedae ducere sortem:
Vidisti, quo Turnus equo, quibus ibat in armis
Aureus ipsum illum, clipeum cristasque rubentis
Excipiam sorti, jam nunc tua praemia, Nise.
Praeterea bis sex genitor lectissima matrum
Corpora captivosque dabit, suaque omnibus arma :
Insuper his, campi quod rex habet ipse Latinus.
Te vero, mea quem spatiis propioribus aetas
Insequitur, venerande puer, jam pectore toto
Adcipio, et comitem casus conplector in omnis.
Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus:
pacem, seu bella
geram ; tibi maxuma rerum
Verborumque fides. contra quem talia fatur
Euryalus Me nulla dies tam fortibus ausis
Dissimilem arguerit: tantum : fortuna secunda
Aut adversa cadat. sed te super omnia dona
Unum oro genetrix Priami de gente vetusta
Est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus
Mecum excedentem, non moenia regis Acestae.
Hanc ego nunc ignaram hujus quodcumque pericli est,
Inque salutatam linquo; nox, et tua testis

Seu

Dextera, quod nequeam lacrimas perferre parentis.

At tu, oro solare inopem, et succurre relictae.

[ocr errors]

Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo
In casus omnis. percussa mente dederunt
Dardanidae lacrimas: ante omnis pulcher Iülus:
Atque animum patriae strinxit pietatis imago.

[ocr errors]

Tum sic effatur :

Spondeo digna tuis ingentibus omnia coeptis.
Namque erit ista mihi genetrix, nomenque Creüsae
Solum defuerit, nec partum gratia talem

Parva manet; casus factum quicumque sequentur.
Per caput hoc juro, per quod pater ante solebat:
Quae tibi polliceor reduci, rebusque secundis,
Haec eadem matrique tuae generique manebunt.
Sic ait inlacrimans: humero simul exuit ensem
Auratum, mira quem fecerat arte Lycaon
Gnosius, atque habilem vagina aptarat eburna.
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis
Exuvias galeam fidus permutat Aletes.
Protinus armati incedunt: quos omnis euntis
Primorum manus ad portas juvenumque senumque
Prosequitur votis. nec non et pulcher Iülus,
Ante annos animumque gerens curamque virilem,
Multa patri portanda dabat mandata; sed aurae
Omnia discerpunt, et nubibus inrita donant.

Egressi superant fossas, noctisque per umbram
Castra inimica petunt, multis tamen ante futuri
Exitio. passim somno vinoque per herbam
Corpora fusa vident, adrectos litore currus,
Inter lora rotasque viros; simul arma jacere,
Vina simul. prior Hyrtacides sic ore locutus:
Euryale, audendum dextra. nunc ipsa vocat res.
Hac iter est. tu, ne qua manus se adtollere nobis
A tergo possit, custodi, et consule longe.

Haec ego vasta dabo, et lato te limite ducam.

Sic memorat, vocemque premit ; simul ense superbum
Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis
Exstructus toto proflabat pectore somnum ;
Rex idem, et regi Turno gratissimus augur:

Sed non augurio potuit depellere pestem.
Tris juxta famulos temere inter tela jacentis,
Armigerumque Remum premit, aurigamque sub ipsis
Nactus equis; ferroque secat pendentia colla:

Tum caput ipsi aufert domino, truncumque relinquit
Sanguine singultantem : atro tepefacta cruore
Terra torique madent. nec non Lamyrumque Lamumque,
Et juvenem Sarranum, illa qui plurima nocte
Luserat, insignis facie, multoque jacebat
Membra deo victus: felix, si protenus illum
Aequasset nocti ludum, in lucemque tulisset.
Inpastus ceu plena leo per ovilia turbans;
Suadet enim vesana fames; manditque trahitque
Molle pecus, mutumque metu: fremit ore cruento.
Nec minor Euryali caedes. incensus et ipse
Perfurit; ac multam in medio sine nomine plebem,
Fadumque, Herbesumque subit, Rhoetumque, Arabimque,
Ignaros; Rhoetum vigilantem, et cuncta videntem;
Sed magnum metuens se post cratera tegebat:
Pectore in adverso totum cui comminus ensem

Condidit adsurgenti, et multa morte recepit.

Purpuream vomit ille animam; et cum sanguine mixta
Vina refert moriens. hic furto fervidus instat.
Jamque ad Messapi socios tendebat, ubi ignem
Deficere extremum, et religatos rite videbat
Carpere gramen equos; breviter quom talia Nisus,
(Sensit enim nimia caede atque cupidine ferri)
Absistamus, art: nam lux inimica propinquat.
Poenarum exhaustum satis est: via facta per hostes.
Multa virûm solido argento perfecta relinquunt
Armaque craterasque simul, pulchrosque tapetas.
Euryalus phaleras Rhamnetis, et aurea bullis
Cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim

Quae mittit dona, hospitio quom jungeret absens,
Caedicus ille suo moriens dat habere nepoti.
Post mortem bello Rutuli pugnaque potiti.

Haec rapit, atque humeris nequidquam fortibus aptat.
Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram
Induit. excedunt castris, et tuta capessunt.

Interea praemissi equites ex urbe Latina,
Cetera dum legio campis instructa moratur,
Ibant, et Turno regis responsa ferebant,
Tercentum, scutati omnes, Volscente magistro.
Jamque propinquabant castris, murosque subibant,
Quom procul hos laevo flectentis limite cernunt:
Et galea Euryalum sublustri noctis in umbra
Prodidit inmemorem, radiisque adversa refulsit.
Haud temere est visum. conclamat ab agmine Volscens :
State, viri; quae caussa viae ? quive estis in armis?
Quove tenetis iter? nihil illi tendere contra:

Sed celerare fugam in silvas, et fidere nocti.
Objiciunt equites sese ad divortia nota

Hinc atque hinc, omnemque abitum custode coronant.
Silva fuit, late dumis atque ilice nigra

Horrida, quam densi conplerant undique sentes:
Rara per occultos lucebat semita callis.
Euryalum tenebrae ramorum onerosa que pracda
Inpediunt, fallitque timor regione viarum.
Nisus abit jamque inprudens evaserat hostis,
Ad lucos, qui post Albae de nomine dicti
Albani tum rex stabula alta Latinus habebat.
Ut stetit, et frustra absentem respexit amicum:
Euryale, infelix qua te regione reliqui?

Quave sequar? rursus perplexum iter omne revolvens
Fallacis silvae, simul et vestigia retro

Observata legit, dumisque silentibus errat:

« PreviousContinue »