Page images
PDF
EPUB

Balatum exercent : ille asper et improbus ira
Saevit in absentis : conlecta fatigat edendi
Ex longo rabies, et siccae sanguine fauces.
Haud aliter Rutulo, muros et castra tuenti,
Ignescunt irae : duris dolor ossibus ardet ;
Qua tentet ratione aditus, et quae via clausos
Excutiat Teucros vallo, atque eifundat in aequor.
Classem , quae lateri castrorum adjuncta latebat,
Aggeribus septam circum et fluvialibus undis,
Invadit : sociosque incendia poscit ovantes ;
Atque manum pinu flagranti fervidus inplet.
Tum vero incumbunt; urget praesentia Turni ;
Atque omnis facibus pubes adcingitur atris.
Diripuere focos : piceum fert fumida lumen
Taeda, et commixtam Volcanus ad astra favillam.
Quis deus, o Musae, tam saeva incendia Teucris
Avertit ? tantos ratibus quis depulit ignes ?
Dicite. prisca fides facto, sed fama perennis. .
Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida
Aeneas classem ,. et pelagi petere alta parabat ;
Ipsa deûm fertur genetrix Berecyntia magnum
Vocibus his adfata Jovem : Da, hate , petenti,
Quod tua cara parens domito te poscit Olympo.
Pinea silva mihi, multos dilecta per annos,
Lucus im arce fuit summa, quo sacra ferebant,
Nigranti picea trabibusque obscurus acernis :
Has ego Dardanio juveni, quom classis egeret,
Laeta dedi : nunc sollicitam timor anxius urget.

Solve metus, atque hoc precibus sine posse parentem ,

Ne cursu quassatae ullo, neu turbine venti
Vincantur. Prosit nostris in montibus ortas.
Filius huic contra, torquet qui sidera mundi :
O genetrix, quo fata vocas ? aut quid petis istis ?

Mortaline manu factae inmortale carinäe
Fas habeant ? certusque incerta pericula lustret
Aeneas ? cui tanta deo permissa pote$tas ?
Immo, ubi defúnctae fifiem portusque tenebunt
Ausonios, olimn quaecumque evaserit undas,
Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva ,
Mortalem eripiam formarii , magnique jubebo
Aequoris esse deas : quales Nereia Doto
~Et Galatea secant spumiantem pectore pontum,
Dixerat : idque ratum Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentis atraque voragine ripas
Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Ergo aderat promissa dies, et tempora Parcae
Debita complerant, quom Turni injuria Matrem
Admonuit ratibus sacris depellere täedas.
Hic primum nova lux oculis ofiulsit, et ingens
Visus ab Aurora coelum transcurrere nimbus,
Idaeique chori : tum vox horrenda per auras
Excidit ; et Troum Rutulorumque agmina conplet:
Ne trepidate meas , Teucri , defendere navis,
Neve armate manus : maria ante exurere Turno,
Quam sacras dabitur pimus. vos ite solutae,
Ite, deae pelagi ; Genetrix jubet. et sua quaeque
Continuo puppes abrumpunt vincula ripis,
Delphinumque modo demersis aequora rostris
Ima petunt : hinc virgineae (mirabile monstram)
Reddunt se totidem facies, pontoque feruntur.
Obstupuere animis Rutuli : conterritus ipse
Turbatis Messapus equis : cumctatur et amnis
Rauca sonans, revocatque pedem Tiberimus ab alto.
At non audaci cessit fiducia Turno :
Ultro animos tollit dictis, atque increpat ultro :
Troianos haec monstra petunt : his Juppiter ipse
Auxilium solitum eripuit : non tela , neque ignes
Exspectant Rutulos. ergo maria invia Teucris,
Nec spes ulla fugae : rerum pars altera ademta est ;
Terra autem im mostris manibus : tot millia, gentes
Arma ferunt Italae. nil me fatalia terrent,
Si qua Phryges prae sè jactant, responsa deorum.
Sat fatis Venerique datum , tetigere quod arva
Fertilis Ausoniae Troës. sunt et mea contra
Fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,
Conjuge praerepta : nec solos tangit Atridas
Iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis.
Sed periisse semel satis est. peccasse fuisset
Ante satis, penitus modo non gemus omne perosos
Femineum : quibus haec medii fiducia valli,
Fossarumque morae , leti discrimina parva ,
Dant animos. at non viderunt moenia Troiae
Neptuni fabricata manu considere in ignis ?
Sed vos, o lecti, ferro qui scimdere vallum
Adparat, et mecum invadit trepidantia castra ?
Non armis mihi Volcani , non mille carinis
Est opus in Teucros : addant se protenus omnes
Etrusci socios. tenebras, et inertia furta
Ne timeant; mec equi caeca condemur in alvo.
Luce, palam certum est igni circumdare muros.
Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga
Esse putent, decumum quos distulit Hector in amnum.
Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,
Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus
Procurate , viri ; et pugnam sperate parati.
Interea vigilum excubiis obsidere portas
Cura datur Messapo, et moemia cingere flammis.
Bis septem , Rutulo muros qui milite servent,
Delecti : ast illos centeni quemque sequuntur

[ocr errors]

Purpurei cristis juvenes, auroque corusci :
Discurrunt, variantque vices, fusique per herbam
_Indulgent vino, et vertunt crateras aënos.
Conlucent ignes : noctem custodia ducit
Insomnem ludo.
Haec super e vallo prospectant Troës, et armis
Alta tement : nec mom trepidi formidine portas
Explorant, pontisque et propugnacula jungunt:
Tela gerunt. instant Mnestheus acerque Serestus :
Quos pater Aeneas, si quando adversa vocarent,
Rectores juvemum , et rerum dedit esse magistros.
Omnis per muros1egio, sortita periclum ,
Excubat, exercetque vices, quod cuique tuendum est.
Nisus erat portae custos, acerrimus armis,
Hyrtacides ; comitem Aeneae quem miserat Ida
Venatrix, jaculo celerem levibusque sagittis :
Et juxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
Non fuit Aeneadùm , Troiana neque induit arma ;
Ora puer prima signans intonsa juventa,
His amor unus erat, pariterque in bella ruebant :
Tum quoque communi portam statione tenebant.
Nisus ait : Diine hunc ardorem mentibus addunt,
Euryale ? an sua cuique deus fit dira cupido ?
Aut pugnam, aut aliquid jam dudum invadere magnum
Mens agitat mihi ; nec placida contenta quiete est.
Cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum.
Lumina rara micant : somno vinoque soluti
- Procubuere : silent late loca. percipe porro ,
Quid dubitem , et quae nunc animo sententia surgat.
Aeneam adciri omnes, populusque patresque,
Exposcunt; mittique viros, qui certa reportemt.
Si tibi, quae posco , promittunt, (nam mihi facti
Fama sat est) tumulo videor reperire sub illo

12

Posse viam ád muros et moenia Pallantea.
Obstupuit magno laudum percussus amore
Euryalus ; simul his ardentem adfatur amicum :
Meme igitur socium summis adjungere rebus,
Nise, fugis ? solum te im tanta pericula mittam?
Non ita me gemitor bellis adsuetus Opheltes
Argolicum terrorem inter Troiaeque labores
Sublatum erudiit : nec tecum talia gessi,
Magnanimum Aenean et fata extrema secutus.
Est hic, est animus lucis contemtor, et istum
Qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.
Nisus ad haec : Equidem de te mil tale verebar :
Nec fas : mom. ita me referat tibi magnus ovantem
Juppiter, aut quicumque oculis haec adspicit aequis,
Sed si quis (quae multa vides discrimine tali)
Si quis in adversum rapiat, casusve, deusve,
Te superesse velim : tua vita dignior aetas.
Sit, qui me raptum pugna, pretiove redemtum
Mamdet humo solita : aut, si qua id fortuna vetabit,
Absenti ferat inferias, decoretque sepulcro :
Neu matri miserae tanti sim caussa doloris:
Quae te sola, puer, multis e matribus ausa,
Persequitur, magni nec moenia curat Acestae,
Ille autem : Caussas nequidquam nectis inanis,
Nec mea jam mutata loco sententia cedit.
Adceleremus, ait, vigiles simul excitat. illi
Succedunt, servantque vices : statione relicta
Ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.
Cetera per terras omnis animalia somno
Laxabant curas, et corda oblita laborum ;
Ductores Teucrùm primi, delecta juventus,
Consilium summis regni de rebus habebant,
Quid facerent, quisve Aeneae jam nuntius esset :

« PreviousContinue »