Page images
PDF
EPUB

:

Balatum exercent: ille asper et inprobus ira
Saevit in absentis conlecta fatigat edendi
Ex longo rabies, et siccae sanguine fauces.
Haud aliter Rutulo, muros et castra tuenti,
Ignescunt irae duris dolor ossibus ardet;
Qua tentet ratione aditus, et quae via clausos
Excutiat Teucros vallo, atque effundat in aequor.
Classem, quae lateți castrorum adjuncta latebat,
Aggeribus septam circum et fluvialibus undis,
Invadit sociosque incendia poscit ovantes;
Atque manum pinu flagranti fervidus inplet.
Tum vero incumbunt; urget praesentia Turni;
Atque omnis facibus pubes adcingitur atris.
Diripuere focos: piceum fert fumida lumen
Taeda, et conmixtam Volcanus ad astra favillam.
Quis deus, o Musae, tam saeva incendia Teucris
Avertit? tantos ratibus quis depulit ignes?
Dicite. prisca fides facto, sed fama perennis.
Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida
Aeneas classem, et pelagi petere alta parabat ;
Ipsa deûm fertur genetrix Berecyntia magnum
Vocibus his adfata Jovem : Da, hate, petenti,
Quod tua cara parens domito te poscit Olympo.
Pinea silva mihi, multos dilecta per annos,
Lucus in arce fuit summa, quo sacra ferebant,
Nigranti picea trabibusque obscurus acernis :
Has ego Dardanio juveni, quom classis egeret,
Laeta dedi nunc sollicitam timor anxius urget.

:

Solve metus, atque hoc precibus sine posse parentem, Ne cursu quassatae ullo, neu turbine venti

Vincantur. Prosit nostris in montibus ortas.

Filius huic contra, torquet qui sidera mundi :
O genetrix, quo fata vocas? aut quid petis istis ?

Mortaline manu factae inmortale carinae

Fas habeant? certusque incerta pericula lustret
Aeneas? cui tanta deo permissa potestas?
Immo, ubi defunctae fihem portusque tenebunt
Ausonios, olim quaecumque evaserit undas,
Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva,
Mortalem eripiam formari, magnique jubebo
Aequoris esse deas: quales Nereia Doto

Et Galatea secant spumantem pectore pontum.
Dixerat: idque ratum Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentis atraque voragine ripas
Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.

Ergo aderat promissa dies, et tempora Parcae
Debita conplerant, quom Turni injuria Matrem
Admonuit ratibus sacris depellere taedas.
Hîc primum nova lux oculis offulsit, et ingens
Visus ab Aurora coelum transcurrere nimbus,
Idaeique chori: tum vox horrenda per auras
Excidit; et Troum Rutulorumque agmina conplet:
Ne trepidate meas, Teucri, defendere navis,
Neve armate manus : maria ante exurere Turno,
Quam sacras dabitur pinus. vos ite solutae,
Ite, deae pelagi; Genetrix jubet. et sua quaeque
Continuo puppes abrumpunt vincula ripis,
Delphinumque modo demersis aequora rostris
Ima petunt hinc virgineae (mirabile monstrum)
Reddunt se totidem facies, pontoque feruntur.
Obstupuere animis Rutuli: conterritus ipse
Turbatis Messapus equis: cunctatur et amnis
Rauca sonans, revocatque pedem Tiberinus ab alto.
At non audaci cessit fiducia Turno:

Ultro animos tollit dictis, atque increpat ultro:

Troianos haec monstra petunt his Juppiter ipse

Auxilium solitum eripuit: non tela, neque ignes
Exspectant Rutulos. ergo maria invia Teucris,
Nec spes ulla fugae: rerum pars altera ademta est:
Terra autem in nostris manibus tot millia, gentes
Arma ferunt Italae. nil me fatalia terrent,

Si qua Phryges prae se jactant, responsa deorum.
Sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva
Fertilis Ausoniae Troës. sunt et mea contra
Fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,
Conjuge praerepta: nec solos tangit Atridas
Iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis.
Sed periisse semel satis est. peccasse fuisset
Ante satis, penitus modo non genus omne perosos
Femineum quibus haec medii fiducia valli,
Fossarumque morae, leti discrimina parva,
Dant animos. at non viderunt moenia Troiae
Neptuni fabricata manu considere in ignis?
Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallum
Adparat, et mecum invadit trepidantia castra?
Non armis mihi Volcani, non mille carinis
Est opus in Teucros addant se protenus omnes
Etrusci socios. tenebras, et inertia furta
Ne timeant; nec equi caeca condemur in alvo.
Luce, palam certum est igni circumdare muros.
Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga
Esse putent, decumum quos distulit Hector in annum.
Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,
Quod superest, lacti bene gestis corpora rebus
Procurate, viri; et pugnam sperate parati.

Interea vigilum excubiis obsidere portas
Cura datur Messa po, et moenia cingere flammis.
Bis septem, Rutulo muros qui milite servent,
Delecti ast illos centeni quemque sequuntur

Rr

Purpurei cristis juvenes, auroque corusci :
Discurrunt, variantque vices, fusique per herbam
Indulgent vino, et vertunt crateras aënos.
Conlucent ignes: noctem custodia ducit
Insomnem ludo.

Haec super e vallo prospectant Troës, et armis
Alta tenent nec non trepidi formidine portas
Explorant, pontisque et propugnacula jungunt:
Tela gerunt. instant Mnestheus acerque Serestus:
Quos pater Aeneas, si quando adversa vocarent,
Rectores juvenum, et rerum dedit esse magistros.
Omnis per muros legio, sortita periclum,
Excubat, exercetque vices, quod cuique tuendum est.
Nisus erat portae custos, acerrimus armis,
Hyrtacides; comitem Aeneae quem miserat Ida
Venatrix, jaculo celerem levibusque sagittis :
Et juxta comes Euryalus, quo pulchrior alter
Non fuit Aeneadûm, Troiana neque induit arma ;
Ora puer prima signans intonsa juventa,

His amor unus erat, pariterque in bella ruebant:
Tum quoque communi portam statione tenebant.
Nisus ait: Diine hunc ardorem mentibus addunt,
Euryale? an sua cuique deus fit dira cupido?
Aut pugnam, aut aliquid jam dudum invadere magnum
Mens agitat mihi; nec placida contenta quiete est.
Cernis, quae Rutulos habeat fiducia rerum.
Lumina rara micant somno vinoque soluti
- Procubuere silent late loca. percipe porro,
Quid dubitem, et quae nunc animo sententia surgat.
Aenean adciri omnes, populusque patresque,
Exposcunt; mittique viros, qui certa reportent.
Si tibi, quae posco, promittunt, (nam mihi facti
Fama sat est) tumulo videor reperire sub illo

Posse viam àd muros et moenia Pallantea.

Obstupuit magno laudum percussus amore
Euryalus; simul his ardentem adfatur amicum :
Mene igitur socium summis adjungere rebus,
Nise, fugis? solum te in tanta pericula mittam?
Non ita me genitor bellis adsuetus Opheltes
Argolicum terrorem inter Troiaeque labores
Sublatum erudiit: nec tecum talia gessi,
Magnanimum Aenean et fata extrema secutus.
Est hîc, est animus lucis contemtor, et istum
Qui vita bene credat emi, quo tendis, honorem.
Nisus ad haec: Equidem de te nil tale verebar :
Nec fas non. ita me referat tibi magnus ovantem
Juppiter, aut quicumque oculis haec adspicit aequis.
Sed si quis (quae multa vides discrimine tali)
Si quis in adversum rapiat, casusve, deusve,
Te superesse velim tua vita dignior aetas.
Sit, qui me raptum pugna, pretiove redemtum
Mandet humo solita: aut, si qua id fortuna vetabit,
Absenti ferat inferias, decoretque sepulcro :
Neu matri miserae tanti sim caussa doloris :
Quae te sola, puer, multis e matribus ausa,
Persequitur, magni nec moenia curat Acestae.
Ille autem Caussas nequidquam nectis inanis,
Nec mea jam mutata loco sententia cedit.
Adceleremus, ait. vigiles simul excitat. illi
Succedunt, servantque vices: statione relictal
Ipse comes Niso graditur, regemque requirunt.
Cetera per terras omnis animalia somno
Laxabant curas, et corda oblita laborum ;
Ductores Teucrûm primi, delecta juventus,
Consilium summis regni de rebus habebant,
Quid facerent, quisve Aeneae jam nuntius esset:

« PreviousContinue »