Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

AT QUE ea diversa penitus dum parte geruntur,
Irim de coelo misit Saturmia Juno
Audacem ad Turmum. luco tum forte parentis
Pilumni Turnus sacrata valle sedebat,
Ad quem sic roseo Thaumantias ore locuta est :
Tume, quod optanti divóm promittere nemo
Auderet, volvenda dies, cm, adtulit ultro.
Aeneas, urbe, et sociis, et classe relicta,
Sceptra Palatini, sedemque petit Euandri.
Nec satis : extremas Corythi penetravit ad urbes :
Lydorumque manum, conlectos armat agrestis.
Quid dubitas ? nunc tempus equos, nunc poscere currus.
Rumpe moras ommis, et turbata adripe castra.
Dixit, et in coelum paribus se sustulit alis;
Ingentemque fuga secuit sub nubibus arcum.
Adgnovit juvenis, duplicesque ad sidera palmas
Sustulit, et tali fugientem est voce secutus:
Iri , decus coeli, quis te mihi nubibus actam
Detulit in terras ? unde haec tam clara repente
Tempestas ? medium video discedere coelum,
Palantisque polo stellas. sequor ormina tanta,
Quisquis in arma vocas. et sic effatus ad undam
Processit, summoque hausit de gurgite lymphas,
Multa deos orans; oneravitque aethera votis.
Jamque omnis campis exercitus ibat apertis,
Dives equám, dives pictaî vestis et auri ;
Messapus primas acies, postrema coërcent

Tyrrhidae juvenes ; medio dux agmine Turnus :
ceu septem surgens sedatis amnibus altus
Per tacitum Ganges , aut pingui flumine Nilus,
Quom refluit campis, et jam se condidit alyeo.
Hic subitam nigro glomeiari pulvere nubem
Prospiciunt Teucri, ac tenebras insurgere campis.
Primus ab adversa conclainat mole Caicus:
Quis globus, o cives, caligine volvitur atra !

, Ferte citi ferrum, date tela, scandite muros.
Hostis adest, eia. ingenti clamore per omnis
Condumt se Teucri portas, et inoemia complcmt.
Namque ita discedens praeceperat optumus armis
Aeneas : si qua interea fortuna fuisset,
Ne struere auderent aciem, meu credere campo :
Castra modo , et tutos servarent aggere muros.
Ergo , etsi conferre manum pudor iraque momstrat,
Objiciunt portas tameh, et praecepta facessunt,
Armatique cavis exspectant tunibus hostem.
Turnus, ut antevolans tardum praecesserat agmen ,
Viginti lectis equitum cohmitatus, €t urbi
Improvisus adest : inaculis quem Thracius albis
Portat equus, cristaque tegit galea aurea rubra.
Ecquis erit mecum , juvenes ? qui primus in hostem ?
En, ait : et jaculum adtorquens emittit in auras,
Principium pugnae, et campo sese arduus imfert.
Clamore excipiunt söcii , fietnituque sequuntur
Horrisono : Teucrùm mirantur inertia corda ;
Non aequo dare se campo, mon obvia ferre
Arma viros, sed castra fovere. huc turbidus atque huc
Lustrat equo muros, aditumque per avia quaerit.
Ac veluti pleno lupus insidiatus ovili, -
Quom frernit ad caulas, ventos perpessus et imbris,
Nocte super media ; tuti sub matribus agni

Balatum exercent : ille asper et improbus ira
Saevit in absentis : conlecta fatigat edendi
Ex longo rabies, et siccae sanguine fauces.
Haud aliter Rutulo , muros et castra tuenti ,
Ignescunt irae : duris dolor ossibus ardet ;
Qua tentet ratione aditus, et quae via clausos
Excutiat Teucros vallo, atque eifundat in aequor.
Classem, quae lateri castrorum adjuncta latebat,
Aggeribus septam circum et fluvialibus undis, . -
Invadit : sociosque incendia poscit ovantes ;
Atque manum pinu flagranti fervidus inplet.
Tum vero incumbunt; urget praesentia Turni ;
Atque omnis facibus pubes adcingitur atris.
Diripuere focos : piceum fert fumida lumen
Taeda, et commixtam Volcanus ad astra favillam.
Quis deus, o Musae, tam saeva incendia Teucris
Avertit ? tantos ratibus quis depulit ignes ?
Dicite. prisca fides facto, sed fama perennis.
Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida
Aeneas classem ,. et pelagi petere alta parabat ;
Ipsa deûm fertur genetrix Berecyntia magnum
Vocibus his adfata Jovem : Da, hate, petenti,
Quod tua cara parens domito te poscit Olympo.
Pinea silva mihi, multos dilecta per annos,
Lucus im arce fuit summa, quo sacra ferebant,
Nigramti picea trabibusque obscurus acernis :
Has ego Dardanio juveni, quom classis egeret,
Laeta dedi : nunc sollicitam timor anxius urget.
Solve metus, atque hoc precibus sine posse parentem ,
Ne cursu quassatae ullo, neu turbine venti
Vincantur. Prosit nostris in montibus ortas.
Filius huic contra , torquet qui sidera mundi :
O genetrix, quo fata vocas ? aut quid petis istis ?

Mortaline manu factae inmortale carinae
Fas habeant ? certusque incerta pericula lustret
Aeneas ? cui tanta deo permissa pote$tas ?
Immo, ubi defünctae fifiem portusque tenebunt
Ausonios, olimn quaecumque evaserit undas,
Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva ,
Mortalem eripiam formarh , magnique jubebo
Aequoris esse deas : quales Nereia Doto
~Et Galatea secant spumiantem pectore pontum.
Dixerat : idque ratum Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentis atraque voragine ripas
Adnuit, et totum nutu tremefecit Olympum.
Ergo aderat promissa dies, et tempora Parcae
Debita complerant, quom Turni injuria Matrem
Admonuit ratibus sacris depellere táedas.
Hic primum nova lux oculis o[iulsit, et ingens
Visus ab Aurora coelum transcurrere mimbus,
Idaeique chori : tum vox horrenda per auras
Excidit ; et Troum Rutulorumque agmina complet:
Ne trepidate meas, Teucri, defendere navis,
Neve armate manus : maria ante exurere Turno,
Quam sacras dabitur pinus. vos ite solutae,
Ite, deae pelagi ; Genetrix jubet. et sua quaeque
Continuo puppes abrumpunt vincula ripis,
Delphinumque modo demersis aequora rostris
Ima petunt : hinc virgineae (mirabile monstram)
Reddunt se totidem facies, pontoque feruntur.
Obstupuere animis Rutuli : conterritus ipse
Turbatis Messapus equis : cumctatur et amnis
Rauca sonans, revocatque pedem Tiberimus ab alto.
At non audaci cessit fiducia Turno :
Ultro animos tollit dictis, atque increpat ultro :
Troianos haec monstra petunt : his Juppiter ipse

[ocr errors][merged small]

Auxilium solitum eripuit : non tela, neque ignes
Exspectant Rutulos. ergo maria invia Teucris,
Nec spes ulla fugae : rerum pars altera ademta est :
Terra autem im mostris manibus : tot millia, gentes
Arma ferunt Italae. nil me fatalia terrent,
Si qua Phryges prae sè jactant, responsa deorum.
Sat fatis Venerique datum , tetigere quod arva
Fertilis Ausoniae Troës. sunt et mea contra
Eata mihi , ferro sceleratam exscindere gentem ,
Conjuge praerepta : nec solos tangit Atridas
Iste dolor, solisque licet capere arma Mycenis.
Sed periisse semel satis est. peccasse fuisset
Ante satis, penitus modo non genus omne perosos
Femineum : quibus haec medii fiducia valli,
Fossarumque morae, leti discrimina parva,
Dant animos. at non viderunt moenia Troiae
Neptumi fabricata manu considere in ignis ?
Sed vos, o lecti, ferro qui scimdere vallum
Adparat, et mecum invadit trepidantia castra ?
Non armis mihi Volcani , non mille carinis
Est opus in Teucros : addant se protenus omnes
Etrusci socios, tenebras, et inertia furta
Ne timeant; mec equi caeca condemur in alvo.
Luce, palam certum est igni circumdare muros.
Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga
Esse putent, decumum quos distulit Hector in annum.
Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,
Quod superest, laeti bene gestis corpora rebus
Procurate, viri ; et pugnam sperate parati.
Interea vigilum excubiis obsidere portas
Cura datur Messapo, et moenia cingere flammis.
Bis septem , Rutulo muros qui milite servent,
Delecti : ast illos centeni quemque sequuntur

[ocr errors]
« PreviousContinue »