Page images
PDF
EPUB

Brontesque, Steropesque, et nudus membra Pyracmon.
His informatum manibus jam parte polita
Fulmen erat; toto genitor quae plurima coelo
Dejicit in terras : pars imperfecta manebat.
Tris imbris torti radios ; tris nubis aquosae
Addiderant, rutuli tris ignis, et alitis Austri.
Fulgores nunc terrificos, somitumque, metumquc
Miscebant operi, flammisque sequacibus iras.
Parte alia Marti currumque rotasque volucres
Instabant; quibus ille viros, quibus excitat urbes :
Aegidaque horriferam , turbatae Palladis arma,
Certatim squamiis serpentum auroque polibant,
Connexosque anguis, ipsamque in pectore divae
Gorgona desecto vertentem lumina collo. .
Tollite cuncta, inquit, coeptosque auferte labores;
Aetnaei Cyclopes ; et huc advertite mentem.
Arma acri facienda viro. mumc viribus usus,
Nunc manibus rapidis, ómni nunc arte magistrâ,
Praecipitate moras. hec plura effatus : at illi
Ocius incubuere omnes, pariterque laborem
Sortiti. fluit aes rivis, aurique metallum ;
Volnificusque chalybs vasta fornace liquescit.
Ingentem clipeurn informant, unum omnia contra
Tela Latinorum : septenosque orbibus orbes
Impediunt. alii ventosis follibus auras
Adcipiunt redduntque : alii stridentia tinguunt
Aeia lacu. gemit inpositis incudibus antrum.
Illi inter sese multa vi brachia tollunt
In numerum, versantque tenaci forcipe massam.
Haec pater Aeoliis properat dumi Lemnius oris,
Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma,
Et matutini volucrum sub culmine cantus.
Consurgit senior , tunicaque inducitur artus ,
P p a

Et Tyrrhena pedum circumdat vincula plantis.
Tum lateri atque humeris Tegeaeum subligat ensem,
Demissa ab laeva pantherae terga retorquens,
Nec non et gemini custodes limine ab alto
Praecedunt, gressumque canes comitantur herilem.
Hospitis Aeneae sedem et sgcreta petebat,
Sermonum, memor et promissi muneris, heros.
Nec minus Aeneas se matutinus agebat.
Filius huic Pallas, illi comes ibat Achates.
Congressi jungunt dextras, mediisque residunt
Aedibus, et licito tandem sermone fruuntur.
Rex prior haec :
Maxume Teucrorum ductor, quo sospite numquam
Res equidem Troiae victas aut regna fatebor ;
Nobis ad belli auxilium pro nomine tanto
Exiguae vires. hinc Tusco claudimur amni,
Hinc Rutulus premit , et murum circumsonat armis.
Sed tibi eg9 ingentis populos opulentaque regnis
Jungere castra paro : quam fors inopina salutem
Ostentat. fatis huc te poscentibus adfers.
Haud procul hinc saxo incolitur fundata vetusto
Urbis Agyllinae sedes : ubi Lydia quondam
Gens, bgllo praeclara, jugis insedit Etruscis.
Hanc multos i]orentem annos rex deinde supeibo
Imperio et saevis tenuit Mezentius armis.
Quid memorem infandas caedes ; quid facta tyramni
Effera ? Dii capiti ipsius, generique reservent.
Mortua quin etiam jungebat corpora vivis,
Componens manibusque manus, atque oribus ora ,
(Tormenti genus) et sanie taboque fluentis -
Complexu in misero longa sic morte necabat.
At fessi tandem cives infanda furentem -
Armati circnmsistunt ipsuryque domumque ;

Obtruncant socios, ignem ad fastigia jactant.
Ille inter caedem Rutulorum elabsus in agros
Confugere, et Turni defendier hospitis armis.
Ergo omnis furiis surrexit Etruria justis :
Regem ad supplicium praesenti Marte reposcunt.
His ego te, Aenea, ductorem millibus addam.
Toto namque fremunt condensae litore puppes,
Signaque ferre jubent : retinet longaevus haruspex
Fata canens : « O Maeoniae delecta juventus,
» Flos veterum virtusque virùm, quos justus im hostem ,
» Fert dolor, et merita adcendit Mezentius ira ;
» Nulli fas Italo tantam subjungere gentem :
» Externos optate duces. •• tum Etrusca resedit
Hoc acies campo, monitis exterrita divóm,
Ipse oratores ad me, regnique coronam
Cum sceptro misit, mandatque insignia Tarco,
Succedam castris, Tyrrhemaque regna capessam,
Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus
Invidet imperium, seraeque ad fortia vires.
Gnatum exhortarer, mi mixtus matre Sabella
Hinc partem patriae traberet. tu, cujus et annis
Et generi fata indulgent, quem numina poscunt,
Ingredere, o Teucrùm atque Italüm fortissime ductor.
Hunc tibi praeterea, spes et solatia nostri,
Pallanta adjungam. .sub te tolerare magistro
Militiam, et grave Martis opus, tua cernere facta
Adsuescat, primis et te miretur ab annis.
Arcadas huic equites bis centum, robora pubis
Lecta dabo ; totidemque suo tibi nomine Pallas.
Vix ea fatus erat ; defixique ora tenebant
Aeneas Anchisiades et fidus Achates ,
Multaque dura suo tristi cum corde putabant ;
Ni signum coelo Cytherea dedisset aperto,

Namque improviso vibratus ab aethere fulgor
Cum sonitu venit, et ruere omnia visa repente,
Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.
Suspiciumt : iterum atque iterum fiagor increpat ingens.
Arma inter nubem, coeli in regione serena ,
Per sudum rutilare vident, et pulsa tonäre.
Obstupuere animis alii ; sed Troius heros
Adgnovit sonitum, et divae promissa parentis.
Tum memorat : Ne vero, hospes, me quaere profecto,
Quem casum portenta ferant : ego poscor Ölympo.
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix ,
Si bellum ingrueret; Volcaniaque arma per auras
Laturam auxilio.
Heu, quantae miseris caedes Laurentibus instant !
Quas poenas hihi, Turne, dabis : quam inulta sub undas
Scuta virùm , galeasque, et fortia corpora volves ,
Thybri pater ! poscant acies, et foedera rumpant.
Haec ubi dicta dedit, solio se tollit ab alto ;
Et primum Herculeis sopitas ignibus aras
Excitat, hesternumque Larem , parvosque Penatis
Laetus adit : mactant lectas de more bidentis,
Euandrus pariter, pariter Troiana juventus.
Post hinc ad navis graditur, sociosque revisit :
Quorum de numero, qui sese in bella sequantur,
Praestantis virtute legit : pars cetera prona
Fertur aqua, segnisque secundo defluit ammi,
Nuntia ventura Ascanio rerumque patrisque.
Dantur equi Teucris Tyrrhena petentibus arva :
Ducunt exsortem Aeneae ; quem fulva leonis
Pellis obit totum, praefulgens unguibus aureis.
Fama volat parvam subito volgata per urbem,
Ocius ire equites Tyrrheni ad limina regis.
Vota metu duplicant matres, propiusque periclo

[graphic]
[ocr errors]

It timor, et major Martis jam adparet imago,
Tum pater Euandrus dextram complexus euntis
Haeret, inexpletum lacrimans, ac talia fatur:
O mihi praeteritos referat si Juppiter annos!
Qualis eram, quom primam aciem Praeneste sub ipsa
Stravi, scutorumque incendi victor acervas ;
Et regem hac Herilum dextra sub Tartara misi;
Nascenti cui tris animas Feronia mater
(Horrendum dictu) dederat, terna arma movenda ;
Ter leto stermendus erat : cui tunc tamen omnis
Abstulit haec animas dextra, et totidem exuit armis.
Non ego nunc dulci amplexu divellerer usquam ,
Nate, tuo : meque finitimo Mezentius umquam
Huic capiti insultans, tot ferro saeva dedisset
Funera, tam multis viduasset civibus urbem.
At vos, o Superi, et divôm tu maxume rector
Juppiter, Arcadii, quaeso, miserescite regis,
Et patrias audite preces. si numina vestra
Incolumem Pallanta mihi, si fata reservant,
Si visurus eum vivo, et venturus in unum,
Vitam oro : patior quemvis durare laborem,
Sin aliquem infandum casum, Fortuna, minaris;
Nunc, o nunc liceat crudelem abrumpere vitam,
Dum curae ambiguae, dum spes incerta futuri,
Dum te, care puer, mea sera et sola voluptas,
Complexu teneo : gravior meu nuntius auris
Volneret. haec genitor digressu dicta supremo
Fundebat : famuli conlabsum im tecta ferebant.
Jamque adeo exierat portis equitatus apertis :
Aeneas inter primos, et fidus Achates :
Inde alii Troiae proceres. ipse agmine Pallas
In medio , chlamyde et pictis conspectus im armis :
Qualis, ubi Oceani perfusus Lucifer unda,

[subsumed][ocr errors][ocr errors][ocr errors][graphic]
« PreviousContinue »