VII sua sede in alienam translati et repetiti ; quorum plerique in vetustissimis optimisque codicibus neutiquam comparent , heri el nudius tertius, ut aiunt , inferti : pauci aliquot antiquissima fraude in omnibus exemplaribus possessionem obtinent. Horum suppositionem vix, aut ne vix quidem , subodorati sunt nobilissimi editores : illos pro spuriis habuerunt ; in serie reliquerunt tamen , uncinis quidem conclusos, sed ipsa interpunctione cum propinquis connexos. Quae quidem ratio nullo se mihi pacto adprobare potest. Quorsum enim versus male cohaerentes , importunos , frigidos servare ? Ecquid vereamur, ne rapido vividac orationis vel narrationis decursu nimis incalescant lectorum animi ? Quid vero dicam de adulterino illo quem in VI. Aeneidos in fersit vir nescio quis literatus , quique ne in veteribus quidem impressis , nedum in ullo scripto libro, conspi. citur ? Hunc quum retinuerit Heinsius, non amplius est quod miremur, eum ceteros non ejecisse , qui unius saltem et alterius recentis codicis fide nituntur. Non tantum notandi , sed prorsus eximendi erant omnes illi versus irreptitii, qui porro in hac editione lectorem frigore suo non ferient. Eos nemo desiderabit , nedum abesse sentiat. Si quis tamen , alio collato libro , cur auctior is videatur , scire velit, ex HEYNII notis et nostris etiam discet , damnum illud fuisse , quo Virgilius factus fuerat auctior. XXII. versus illi de Helena in II. Aeneidos, quos plerique codices , üique optimi et vetustissimi , non adgnoscunt , alium auctorem , quam Virgilium ipsum , habere non possunt. Sed illos Poëta ipse induxisse videtur haud immerito , totamque hanc narrationem retexere voluisse , ut cum iis consentiret quae aliter de Helenae fatis postea. exorsus fuerat in Aeneidos VI. sed hujus loci emendationem, ut totius poëmatis absolutionem , mors occupavit. Quapropter versus illos typis , qui Aldini vel Italici perhibentur , excudi fecimus. Non tamen illi soli , quos resecuimus , versus , indigni erant, qui inter Virgilianos censerentur. Sunt enin praeter illos aliquot alii, quorum in natales si curiosius inquisiverit aliquis , cui palatum sapiat , non is Persarum montes sibi mereat , ut illos pro genuinis adgnoscat. Nec utique , quum haud multo post Poëtae excessum tota Grammaticorum , ludimagistrorum , librariorum gens ejus poëmata quaestui habuerit , eaque sola saepius descripta fuerint , quam ceterorum simul omnium poëtarum carmina , tot alienis laciniis interpolata fuisse , mirum est. Integri versus intrusi fuere , ut est ille in Georgicorum II. 125, quein quovis pignore contenderin e pura Virgilii vena non fluxisse. Praefixit alius Aeneidi prologum : Georgicis epilogum adsuit alius, utrumque insulsum , Poëmatumque et ipsius Virgilii gravitate indignum. Quos imperfectos reliquerat in Aeneide versus , tamquam picturae olim absolvendae prima lineamenta, certatim explere conata est ludimagistrorum temeritas ; quorum inepta commenta pleraque explosa fuerunt a peritioribus viris , qui severiore cura codicum nunc exstantium antiquissimos correxerunt. Nec tamen illi fraudem omnem persenserunt. Rema. nent enim hemistichia aliquot , quae si quis Virgilio , scribendi impetu abrepto , sic excidisse contendat , haud tamen diffitebitur, castigatiorem venustioremque habitum indutura illa fuisse , si praeclaro operi, pulcherrimoque omnium futuro, extremam manum artifex imposuisset. Istius generis omnia, quae suspecta quidem , haud tamen convicta fraudis sunt s quandoquidem diversa sunt hominum judicia, invidiosumque esset nimis, si, quod ipse damnes , alios non sinas probare ; integra reliqui. Tametsi vero horum quidquam sustollere mihi religio fuit , haud tamen committere aequum censui , ut talibus naeniis , quas ego minime Virgilio acceptas fero, delicatiorum lectorum voluptas corrumperetur. Proinde spuria illa excudi ita curavi, ut qui ea contemserit, eorum rationem nullam habere possit ; qui vero pluris ea, quam ego , fecerit, in numerato illa habeat. Exspecto quodnam futurum sit Eruditorum de hac editione judicium, quibus si rationem quam secutus sum adprobavero , operam dabo , ut eadem forma , iisdemque vel concinnioribus adhuc typis quam emendatissimi prodeant alii Poëtae Latini praestantiores. Dabam Argentorati Calendis Januarii MDCCLXXXV. ECLOGA PRIM A. T I TYR U S. MELI BO EUS, TI TYRU S. MELI BO EU S. TITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi TITYRUS. MELI BO EU S. Non equidem invideo : miror magis. undique totis |