Page images
PDF
EPUB

Conripit in modum complexus, et angit inhaerens
Elisos oculos, et siccum sanguine guttur.
Panditur extemplo foribus domus atra revolsis:
Abstractaeque boves, abjurataeque rapinae
Coelo ostenduntur, pedibusque informe cadaver
Protrahitur. nequeunt expleri corda tuendo
Terribilis oculos, voltum, villosaque saetis
Pectora semiferi, atque exstinctos faucibus ignis.
Ex illo celebratus honos, laetique minores
Scrvavere diem, primusque Potitius auctor,
Et domus Herculei custos Pinaria sacri
Hanc aram luco statuit, quae Maxuma semper
Dicetur nobis, et erit quae maxuma semper.
Quare agite, o juvenes, tantarum in munere laudum
Cingite fronde connas, et pocula porgite dextris,
Communemque vocate deum , et date vima volentes.
Dixerat : Herculea bicolor quom populus umbra
Velavitque comas, foliisque immexa pependit :
Et sacer implevit dextram scyphus, ocius omnes
In mensam laeti libant, divosque precantur.
Devexo interea propior fit vesper Olympo :
Jamque sacerdotes primusque Potitius ibant,
Pellibus in morem cincti , flammasque ferebant.
Instaurant epulas, et mensae grata secundae
Dona ferunt, cumulantque oneratis lancibus aras.
Tum Salii ad cantus, incensa altaria circum,
Populeis adsunt evincti tempora ramis;
Hic juvenum chorus, ille senum ; qui carmine laudes
Herculeas et facta ferunt : ut prima novercae
Monstra manu geminosque premens eliserit anguis :
Ut bello egregias idem disjecerit umbis,
Troiamque, Oechaliamque : ut duros mille labores
Rege sub Eurystheo, fatis Junonis iniquae,

Pertulerit. tu nubigenas, invicte, bimembris
Hylaeumque, Pholumque manu, tu Cresia mactas
Prodigia, et vastum Nemea sub rupe leonem.
Te Stygii tremuere lacus, te janitor Orci
Ossa super recubans antro semesa cruento :
Nec te ullae facies, non terruit ipse Typhoëus
Arduus, arma tenens : non te rationis egentem
Lernaeus turba capitum circumstetit anguis.
Salve, vera Jovis proles, decus addite divis :
Et nos, et tua dexter adi pede sacra secundó.
Talia carminibus celebrant : super omnia Caci
Speluncam adjiciunt, spirantemque ignibus ipsum.
Consonat omne nemus strepitu, collesque resultant.
Exin se cuncti divinis rebus ad urbem
Perfectis referunt. ibat rex obsitus aevo,
Et comitem Aenean juxta natumque tenebat
Ingrediens, varioque viam sermone levabat.
Miratur, facilisque oculos fert omnia circum
Aeneas, capiturque locis; et singula laetus
Exquiritque, auditque virùm monumenta priorum.
Tum rex Euandrus Romanae conditor arcis:
Haec memora indigenae Fauni Nymphaeque tenebant,
Gensque virùm truncis et duro robore mata :
Quis neque mos, meque cultus erat : nec jungere tauros,
Aut componere opes norant, aut parcere parto :
Sed rami, atque asper victu venatus alebat.
Primus ab aetherio venit Saturnus Olympo,
Arma Jovis fugiens, et regnis exsul ademtis.
Is genus indocile, ac dispersum montibus altis
Conposuit, legesque dedit, Latiumque vocari
Μaluit, his quoniam latuisset tutus in oris.
Aurea quae perhibent, illo sub rege fuerunt
Saecula : sic placida populos in pace regebat.

IDeterior donec paullatim ac decolor aetas,
Et belli rabies, et amor successit habendi.
Tum manus Ausonia et gentes venere Sicanae ;
Saepius et nomen posuit Saturnia tellus.
Tum reges, asperque innani corpore Thybris :
A quo post Itali fluvium cognomine Thybrim
IDiximus : annisit verunn vetus Albula nomem.
Me pulsum patria, pelagique extrema sequentem ;
Fortuna omipotens et ineluctabile fatum
His posuere loris : matrisque egere tremenda
Carmentis nymphae monita , et deus auctor Apollo.
Vix ea dicta : dehinc progressus monstrat et aram ,
Et Carmientalem Romano nomine portam -
Quam memorant, nymphae priscum Carmentis honoremi,
Vatis fatidicae ; cecinit quae prima futuiros
Aeneadas magn:os, et mobile Pallanteum. -
Hinc lucum ingentem, quem Romulus acer Asylum
Retulit, et gelida monstrat sub rupe Lupercal,
Parrhasio dictum Panos de more Lycaci.
Nec moni et sacri monstrat nemus Argileti,
Testaturque locum, et letum docet hospitis Argi:
Hinc ad Tarpeiam sedem et Capitolia ducit,
Aurea nunc, olim silvestribus horrida dumis.
Jam tum religio pavidos terrebat agrestis
Dira loci : jam tum silvam saxumque tremcbant.
Hoc nemus, hunc, inquit, frondoso vertice collem,
Quis detis, incertum est, habitat deus : Arcades ipsum
Credunt se vidisse Jovem, quom saepe migramitem
Aegida concuteret, dextra mimbosque cieret.
Haec duo praeterea disjectis oppida muris,
Reliquias veterumque vides monumenta virorum.
Hanc Janus pater, hanc Saturnus condidit arcem :
Jamiculum huic, iiii fuerat Saturnia nomen.

Talibus inter se dictis ad tecta subibant ,
Pauperis Euandri , passihique armenta videbant
Rornahoque foro et lautis mugire Carinis.
Ut ventum ad sedes : Haec, inquit, limina victor
Alcides subiit ; haec illum regia cepit. - -
Aude, hospes, contemnere opes : et te quoque dignurh
Finge deo ; rebusque veni non asper egenis.
Dixit, et angusti subter fastigia tecti
Ingentemi Aeneam duxit, stratisque locavit
Effultum foliis et pelle Libystidis ursae.
Nox ruit, et fuscis tellurem amplectitur älis.

At Vehus haud ahimo nequidquam exterrita rhater,
Laurentumque minis et duro mota tumultu ,
Volcanum adloquitur, thalamoque haec conjugis aureo
Incipit, et dictis divinumi adspirat amorem :
Dum bello Argolici vastabant Pergama reges
Debitâ casurasque inimicis ignibus arces ;
Non ullum auxilium miseris, non arma rogavi
Artis opisque tuâe : nec te, carissime conjunx;
Incassurhque tuos volui exercere labores:
Quamvis et Priami deberem plurima natis,
Et durum Aeneae flevissenn saepe laborem.
Nunc Jovis imperiis Rutulorum constitit oris,
Ergo eadem supplex venio, et sänctum mihi numen
Arma rogo, genetrix nato. te filia Nerei,
Te potuit lacrimis Tithonia flectere conjunx.
Adspice, qui coëant populi, quae rnoenia clausis
Ferrum acuant portis in me excidiumque meorum.
Dixerat : et niveis hinc atque hinc diva lacertis
Cunctantemfi amplexu molli fovet. ille repente
Adcepit solitam flamimain : notusque medullas
Intravit calor, et labefacta per ossa cucurrit :
Non secus atque olimh ; tonitru quom rupta corusco

[ocr errors]

Ignea rima micans percurrit lumine nimbos.
Sensit laeta dolis, et formae conscia conjunx.
Tum pater aeterno fatur devinctus amore :
Quid caussas petis ex alto ? fiducia cessit
Quo tibi, diva, mei ? similis si cura fuisset,
Tum quoque fas nobis Teucros armare fuisset;
Nec pater omnipotens Troiam, nec fata vetabant
Stare, decemque alios Priamum superesse per annos.
Et nunc, si bellare paras, atque haec tibi mens est ;
Quidquid in arte mea possum promittere curae,
Quod fieri ferro, liquidove potest electro, -
Quantum ignes animaeque valent ; absiste precando
Viribus indubitare tuis. ea verba locutus
optatos dedit amplexus, placidumque petivit
Conjugis infusus gremio per membra soporem.
Inde, ubi prima quies, medio jam noctis abactae
Curriculo, expulerat somnum, quom femina primum,
Cui tolerare colo vitam tenuique Minerva
Inpositum , cinerem et sopitos suscitat ignis,
Noctem addens operi ; famulasque ad lumina longo
Exercet penso ; castum ut servare cubile
Conjugis, et possit parvos educere natos :
Haud secus Ignipotens, nec tempore segnior illo
Mollibus e stratis opera ad fabrilia surgit.
Insula Sicanium juxta latus Aeoliamque
Erigitur Liparem , fumantibus ardua saxis :
Quam subter specus, et Cyclopum exesa caminis
Antra Aetnaea tonant, validique incudibus ictus
Auditi referunt gemitum, striduntque cavermis
Stricturae Chalybum , et fyrmacibus ignis anhelat;
Volcani domus, et Volcamia nomine tellus,
Hoc tunc Ignipotens coelo descendit ab alto.
Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antio,

« PreviousContinue »