Page images
PDF
EPUB

Mole tenet; scopuli nequidquam et spumea circum
Saxa fremunt, laterique inlisa refunditur alga,
Verum, ubi nulla datur caecum exsuperare potestas
Comsilium, et saevae mutu Junonis eunt res,
Multa deos aurasque pater testatus inanis,
Frangimur heu fatis, inquit, ferimurque procella!
Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas, w
O miseri. te , Turne, nefas, te triste manebit
Supplicium ; votisque deos venerabere seris.
Nam mihi parta quies : [omnisque in limine portus]
Funere felici spolior, nec plura locutus
Sepsit se tectis, rerumque reliquit habemas.
Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes
Albanae coluere sacrum, mumc maxuma rerum
Roma colit, quom prima movent im proelia Martem,
Sive Getis inferre mamu lacrimabile bellum ,
Hyrcanisve, Arabisve parant, seu tendere ad Indos,
Auroramque sequi, Parthosque reposcere signa.
Sunt geminae Belli portae (sic nomine dicunt)
Religione sacrae, et saevi formidine Martis :
Centum aerei claudunt vectes, aeternaque ferri
Robora : nec custos absistit limine Janus.
Has , ubi certa sedet patribus sententia pugnae,
Ipse, Quirinali trabea cimctuqne Gabino
Insignis, reserat stridentia limina Consul;
lpse vocat pugnas : sequitur tum cetera pubes:
Aereaque adsensu conspirant cornua rauco.
Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus
More jubebatur, tristisque recludere portas.
Abstinuit tactu pater, aversusque refugit
Foeda ministeria , et caecis se condidit umbris,
Tum regina deùm coelo delabsa morantis
Impulit ipsa manu portas, et cardine verso,

Belli ferratos rupit Saturmia postes.
Ardet inexcita Ausonia atque inmobilis ante.
Pars pedes ire parat campis; pars arduus altis
Pulverulentus equis furit : omnes arma requirunt.
Pars levis clipeos, et spicula lucida tergent
Arvina pii'gui , subiguntque in cote secures :
Signaque ferre juvat, sonitusque audire tubarum.
Quinque adeo magnae positis incudibus urbes
Tela novant, Atina potens , Tiburque superbum ,
Ardea, Crustumerique, et turrigerae Antemnae.
Tegmina tuta cavant capitum , flectuntque salignas
Umbonum cratis : alii thoracas aënos,
Aut levis ocreas lento ducunt argento.
Vomeris huc, et falcis honos, huc omnis aratri
Cessit amor : recoquunt patrios fornacibus ensis.
Classica jamque sonant : it bello tessera signum.
Hic galeam tectis trepidus rapit : ille frementis
Ad juga cogit equos ; clipeumque, auroque trilicem
Loricam induitur ; fidoque adcingitur ense.
Pandite nunc Helicona, Deae, cantusque movete,
Qui bello exciti reges, quae quemque secutae
Conplerint campos acies ; quibus Itala jam tum
Floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
Et meministis enim, Divae, et memorare potestis :
Ad mos vix tenuis famae perlabitur aura.
Primus init bellum Tyrrhenis asper ab oris
Contemtor divóm Mezentius, agminaque armat.
Filius huic juxta Lausus, quo pulchrior alter
Non fuit, excepto Laurentis corpore Turni.
Lausus, equóm domitor, debellatorque ferarum,
Ducit Agyllina nequidquam ex urbe secutos
Mille viros; dignus , patriis qui laetior esset
Imperiis, et cui pater haud Mezentius esset.

Post hos insignem palma per gramina currum , Victoresque ostentat equos , satus Hercule pulchro Pulcher Aventinus : clipeoque imsigne paternum * Centum anguis, cinctamque gerit serpentibus Hydram : Collis Aventini silva quem Rhea sacerdos Furtivom partu sub luminis edidit oras, Mixta deo mulier, postquam Laurentia victor , Geryone exstincto, Tirynthius adtigit arva, Tyrrhenoque boves in flumine lavit Iberas. Pila manu, saevosque gerunt in bella dolones : Et tereti pugnant mucrone veruque Sabello. Ipse pedes tegumen torquens innane leonis, Terribili inpexum saeta , cum dentibus albis Imdutus capiti, sic regia tecta subibat Horridus, Herculeoque humeros innexus amictu.

Tum gemini fratres Tiburtia moenia linquunt,
Fratris Tiburni dictami cognomine gentem,
Catillusque, acerque Coras, Argiva juventus ;
Et primam ante aciem densa inter tela feruntur ;
Ceu duo nubigenae quom vertice montis ab alto
Descendunt Centauri, Homolen Othrymque nivalem
Linquentes cursu rapido : dat euntibus ingens
Silva locum , et magno cedunt virgulta fragore.

Nec Praenestimae fundator defuit urbis,
Volcano genitum pecora initer agrestia regem,
Inventumque focis omnis quem credidit aetas,
Caeculus, hunc legio late comitatur agrestis :
Quique altum Praeneste viri, quique arva Gabinae
Junonis, 'gelidumque Aniemem, et roscida rivis
Hernica saxa colunt; quos dives Anagnia pascis,
Quos, Amasene pater. mom illis omnibus arma,
Nec clipei, currusve sonant. pars maxuma glandes
Liventis plumbi. spargit : pars spicula gestat

M n

Bina manu , fulvosque lupi de pelle galeros
Tegmen habent capiti : vestigia nuda sinistri
Instituere pedis ; crudus tegit altera pero.
At Messapus, equöm domitor , Neptunia proles ,
Quem neque fas igni cuiquam nec sternere ferro,
Jam pridem resides populos, desuetaque bello
Agmina, in arma vocat subito , ferrumque retractat.
Hi Fescenninas acies, Aequosque Faliscos,
Hi Soractis habent arces, Flavimiaque arva ,
Et Cimini cum monte lacum, lucosque Capenos.
Ibant aequati numero , regemque canebant :
Ceu quondam nivei liquida inter nubila cycni ,
Quom sese e pastu referunt, et longa canoros
Dant per colla modos, sonat annis, et Asia longe
Pulsa palus.
Nec quisquam aeratas acies ex agmine tanto
Misceri putet : aëriam sed gurgite ab alto
Urgeri volucrum raucarum ad litora nubem.
Ecce, Sabimorum prisco de sanguine, magnum
Agmen agens Clausus, magnique ipse agminis instar ,
Claudia nunc a quo diffunditur et tribus et gens
Per Latium, postquam in partem data Roma Sabinis.
Una ingens Amiterna cohors, priscique Quirites,
JEreti manus omnis, oliviferaeque Mutuscae :
Qui Nomentum urbem , qui Rosea rura Velini,
Qui Tetricae horrentis rupes, montemque Severum,
Casperiamque colunt, Forulosque, et flumem Himellae :
Qui Tiberim Fabarimque bibunt, quos frigida misit
Nursia, et Hortinae classes, populique Latini :
Quosque secans infaustum interfuit Allia momen :
Quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus,
Saevus ubi Oriom hibernis conditur undis,
Vel quam sole novo densae torrentur amistae,

Aut Hermi campo, aut Lyciae flaveritibus arvis ;
Scuta sonant, pulsuque pedum conterrita tellus.
Hinc Agamemnonius, Troiani nominis hostis,
Curru jungit Halesus equos, Turnoque feroces
Mille rapit populos : vertunt felicia Baccho
Massica qui rastris, et quos de collibus altis
Aurunci misere patres , Sidicinaque juxta
Aequora , quique Cales linquunt, amnisque vadosi
Adcola Volturmi, pariterque Saticulus asper,
Oscorumque manus. teretes sunt aclydes illis
Tela : sed haec lento mos est aptare flagello.
Laevas cetra tegit ; falcati comminus enses.
Nec tu carminibus nostris indictus abibis,
Oebale : quem generasse Telon Sebethide nympha
Fertur, Teleboûm Capreas quom regna temeret
Jam senior : patriis sed non et filius arvis
Contentus, late jam tum ditione premebat
Sarrastis populos, et quae rigat aequora Sarmus,
Quique Rufras Batulumque tenent, atque arva Celennae,
Et quos maliferae despectant moenia Abellae :
Teutonico ritu soliti torquere cateias :
Tegmina quis capitum raptus de subere cortex:
Aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
Et te montosae misere in proelia Nersae,
Ufens, insignem fama et felicibus armis :
Horrida praecipue cui gens, adsuetaque multo
Venatu memorum , duris Aequicula glebis.
Armati terram exercent, semperque recentis
Convectare juvat praedas, et vivere rapto.
Quin et Marrubia venit de gente sacerdos,
Fronde super galeam et felici comtus oliva,
Archippi regis missu, fortissimus Umbro :
Vipereo generi, et graviter spirantibus hydris,

« PreviousContinue »