Page images
PDF
EPUB

Ille, manum patiens, mensaeque adsuetus herili,
Errabat silvis; rursusque ad limina nota
Ipse domum sera quamvis se nocte ferebat.
Hunc procul errantem rabidae venantis Jüli
Conmovere canes : fluvio quom forte secundo
Deflueret, ripaque aestus viridante levaret.
Ipse etiam, eximiae laudis succensus amore,
Ascanius curvo direxit spicula cornu:
Nec dextrae erranti deus afuit, actaque multo
Perque uterum sonitu perque ilia venit arundo.
Saucius at quadrupes nota intra tecta refugit,
Successitque gemens stabulis, questuque cruentus
Atque inploranti similis tectum omne replebat.
Silvia prima soror, palmis percussa lacertos,
Auxilium vocat, et duros conclamat agrestis.
Olli (pestis enim tacitis latet aspera silvis)
Inprovisi adsunt: hic torre armatus obusto,
Stipitis hic gravidi nodis: quod cuique repertum
Rimanti, telum ira facit. vocat agmina Tyrrheus,
Quadrifidam quercum cuneis ut forte coactis
Scindebat, rapta spirans inmane securi.

At saeva e speculis tempus dea nacta nocendi
Ardua tecta petit stabuli; et de culmine summo
Pastorale canit signum, cornuque recurvo
Tartaream intendit vocem: qua protenus omne
Contremuit nemus, et silvae intonuere profundae.
Audiit et Triviae longe lacus, audiit amnis
Sulfurea Nar albus aqua, fontesque Velini :
Et trepidae matres pressere ad pectora natos.
Tum vero ad vocem celeres, qua buccina signum
Dira dedit, raptis concurrunt undique telis
Indomiti agricolae nec non et Troïa pubes
Ascanio auxilium castris effundit apertis.

[ocr errors]

Direxere acies. non jam certamine agresti
Stipitibus duris agitur, sudibusve praeustis;
Sed ferro ancipiti decernunt, atraque late
Horrescit strictis seges ensibus, aeraque fulgent
Sole lacessita, et lucem sub nubila jactant :
Fluctus uti primo coepit quom albescere vento,
Paullatim sese tollit mare, et altius undas
Erigit, inde imo consurgit ad aethera fundo,
Hic juvenis primam ante aciem stridente sagitta,
Gnatorum Tyrrhei fuerat qui maxumus Almo
Sternitur. haesit enim sub gutture volnus, et udae
Vocis iter, tenuemque inclusit sanguine vitam.
Corpora multa virûm circa, seniorque Galaesus,
Dum paci medium se offert; justissimus unus
Qui fuit, Ausoniisque olim ditissimus arvis ;
Quinque greges illi balantum, quina redibant
Armenta, et terram centum vertebat aratris.

Atque ea per campos aequo dum Marte geruntur,
Promissi dea facta potens, ubi sanguine bellum
Inbuit, et primae conmisit funera pugnae,
Deserit Hesperiam, et coeli conversa per auras
Junonem victrix adfatur voce superba :
En perfecta tibi bello discordia tristi.

Dic, in amicitiam coëant, et foedera jungant : Quandoquidem Ausonio respersi sanguine Teucros, Hocc' etiam his addam, tua si mihi certa voluntas; Finitimas in bella feram rumoribus urbes, Adcendamque animos insani Martis amore, Undique ut auxilio veniant

Tum contra Juno

Stant belli caussae

spargam arma per agros. Terrorum et fraudis abunde est. pugnatur comminus armis.

Quae fors prima dedit, sanguis novus inbuit arma,

Talia conjugia, et talis celebrent hymenacos

Egregium Veneris genus et rex ipse Latinus.
Te super aetherias errare licentius auras,
Haud pater ille velit, summi regnator Olympi.
Cede locis. ego, si qua super fortuna laborum est,
Ipsa regam. tales dederat Saturnia voces:
İlla autem adtollit stridentes anguibus alas,
Cocytique petit sedem, supera ardua linquens.
Est locus Italiae medio sub montibus altis
Nobilis, et fama multis memoratus in oris,
Amsancti valles. densis hunc frondibus atrum
Urget utrimque latus nemoris, medioque fragosus
Dat sonitum saxis et torto vortice torrens.
Hic specus horrendum, saevi spiracula Ditis,
Monstratur, ruptoque ingens Acheronte vorago
Pestiferas aperit fauces: quis condita Erinnys,
Invisum numen, terras coelumque levabat.

Nec minus interea extremam Saturnia bello
Inponit regina manum. ruit omnis in urbem
Pastorum ex acie numerus, caesosque reportant,
Almonem puerum, foedatique ora Galaesi:
Inplorantque deos, obtestanturque Latinum.
Turnus adest, medioque in crimine, caedis et ignis
Terrorem ingeminat Teucros in regna vocari,
Stirpem admisceri Phrygiam; se limine pelli.

[ocr errors]

Tum quorum adtonitae Baccho nemora avia matres
Insultant thiasis, (neque enim leve nomen Amatae)
Undique conlecti coëunt, Martemque fatigant.
Ilicet infandum cuncti contra omina bellum,
Contra fata deûm, perverso numine poscunt.
Certatim regis circumstant tecta Latini.
Ille, velut pelagi rupes inmota, resistit,
[ Ut pelagi rupes, magno veniente fragore]
Quae sese, multis circum latrantibus undis,

Mole tenet; scopuli nequidquam et spumea circum
Saxa fremunt, laterique inlisa refunditur alga,
Verum, ubi nulla datur caecum exsuperare potestas
Consilium, et saevae nutu Junonis eunt res,
Multa deos aurasque pater testatus inanis,
Frangimur heu fatis, inquit, ferimurque procella!
Ipsi has sacrilego pendetis sanguine poenas,
O miseri. te, Turne, nefas, te triste manebit
Supplicium; votisque deos venerabere seris.
Nam mihi parta quies: [omnisque in limine portus]
Funere felici spolior, nec plura locutus
Sepsit se tectis, rerumque reliquit habenas.

Mos erat Hesperio in Latio, quem protinus urbes
Albanae coluere sacrum, nunc maxuma rerum
Roma colit, quom prima movent in proelia Martem,
Sive Getis inferre manu lacrimabile bellum,
Hyrcanisve, Arabisve parant, seu tendere ad Indos,
Auroramque sequi, Parthosque reposcere signa.
Sunt geminae Belli portae (sic nomine dicunt)
Religione sacrae, et saevi formidine Martis :
Centum aerei claudunt vectes, acternaque ferri
Robora nec custos absistit limine Janus.
Has, ubi certa sedet patribus sententia pugnae,
Ipse, Quirinali trabea cinctuque Gabino
Insignis, reserat stridentia limina Consul;
1pse vocat pugnas: sequitur tum cetera pubes:
Aereaque adsensu conspirant cornua rauco.
Hoc et tum Aeneadis indicere bella Latinus.
More jubebatur, tristisque recludere portas.
Abstinuit tactu pater, aversusque refugit
Foeda ministeria, et caecis se condidit umbris,
Tum regina deûm coelo delabsa morantis
Inpulit ipsa manu portas, et cardine verso

Belli ferratos rupit Saturnia postes.

Ardet inexcita Ausonia atque inmobilis ante.
Pars pedes ire parat campis; pars arduus altis
Pulverulentus equis furit: omnes arma requirunt.
Pars levis clipeos, et spicula lucida tergent
Arvina pingui, subiguntque in cote secures :
Signaque ferre juvat, sonitusque audire tubarum.
Quinque adeo magnae positis incudibus urbes
Tela novant, Atina potens, Tiburque superbum,
Ardea, Crustumerique, et turrigerae Antemnae.
Tegmina tuta cavant capitum, flectuntque salignas
Umbonum cratis: alii thoracas aënos,

Aut levis ocreas lento ducunt argento.

Vomeris huc, et falcis honos, huc omnis aratri
Cessit amor recoquunt patrios fornacibus ensis.
Classica jamque sonant it bello tessera signum.
Hic galeam tectis trepidus rapit : ille frementis
Ad juga cogit equos; clipeumque, auroque trilicem
Loricam induitur; fidoque adcingitur ense.

Pandite nunc Helicona, Deae, cantusque movete,
Qui bello exciti reges, quae quemque secutae
Conplerint campos acies; quibus Itala jam tum
Floruerit terra alma viris, quibus arserit armis.
Et meministis enim, Divae, et memorare potestis:
Ad nos vix tenuis famae perlabitur aura.

Primus init bellum Tyrrhenis asper ab otis Contemtor divôm Mezentius, agminaque armat.` Filius huic juxta Lausus, quo pulchrior alter Non fuit, excepto Laurentis corpore Turni. Lausus, equôm domitor, debellatorque ferarum, Ducit Agyllina nequidquam ex urbe secutos Mille viros; dignus, patriis qui laetior esset Imperiis, et cui pater haud Mezentius esset.

« PreviousContinue »