Page images
PDF
EPUB

Jamque iter emensi , turris ac tecta Latinorum
Ardua cernebant juvenes, muroque subibant.
Ante urbem pueri, et primaevo flore juventus,
Exercentur equis, domitantque im pulvere currus :
Aut acris tendunt arcus, aut lenta lacertis
Spicula contorquent, cursuque ictuque lacessunt.
Quom praevectus equo longaevi regis ad auris
Nuntius ingentis ignota im veste reportat
Advenisse viros. ille intra tecta vocari
Imperat, et solio medius consedit avito.
Tectum augustum , ingens, centum sublime columnis,
Urbe fuit summa, Laurentis regia Pici,
Horrendum silvis et religione parentum.
Hic sceptra adcipere, et primos adtollere fasces
Regibus omen erat : hocc' illis curia templum,
Hae sacris sedes epulis : hic ariete caeso
Perpetuis soliti patres considere mensis.
Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum
Antiqua e cedro ; Italusque, paterque Sabinus
Vitisator, curvam servans sub imagine falcem , •
Saturnusque senex, Janique bifrontis imago,
Vestibulo adstabant : aliique ab origine reges,
Martia qui ob patriam pugnando volnera passi.
Multaque praeterea sacris in postibus arma,
Captivi pendent currus, curvaeque secures,
Et cristae capitum, et portarum ingentia claustra,
Spiculaque, clipeique, ereptaque rostra carinis.
Ipse Quirinali lituo, parvaque sedebat
Succinctus trabea , laevaque ancile gerebat
Picus, equöm domitor : quem capta cupidine conjunx
Aurea percussum virga, versumque venenis,
Fecit avem Circe , sparsitque coloribus alas.
Tali intus templo divóm patriaque Latinus

Sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit ; -*
Atque haec ingressis placido prior edidit ore :
Dicite, Dardanidae , neque enim nescimus et urbem,
Et genus, auditique advertitis aequore cursum,
Quid petitis ? quae caussa rates, aut cujus egentes
Litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit ?
Sive errore viae, seu tempestatibus acti,
(Qualia multa mari nautae patiuntur in alto)
Fluminis intrastis ripâs, portuque sedetis ;
Ne fugite hospitium , neve ignorate Latinos,
Saturmi gentem, haud vinclo nec legibus aequam,
Sponte sua veterisque dei se more tenentem.
Atque equidem memini (fama est obscurior annis)
Auruncos ita ferre semes, his ortus ut agris -
Dardanus Idaeas Phrygiae penetrarit ad urbes,
Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur.
Hinc illum Corythi Tyrrhena ab sede profectum
Aurea nunc solio stellantis regia coeli
Adcipit ; et numerum divorum altaribus addit.
Dixerat. et dicta Iliomeus sic voce secutus :
Rex, genus egregium Faumi, nec fluctibus actos
Atra subegit hiems vestris succedere terris,
Nec sidus regione viae litusve fefellit.
Consilio hanc omnes amimisque volentibus urbem
Adferimur, pulsi regnis, quae maxurha quondam
Extremo veniens sol adspiciebat Olympo.
Ab Jove principium generis : Jove Dardana pubes
Gaudet avo. rex ipse Jovis de gente suprema
Troius Aeneas tua nos ad limina misit.
Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis
Tempestas ierit campos; quibus actus uterque
Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis,
Audiit, et si quem tellus extrema refuso

Submovet Oceano , et si quem extenta plagarum
Quatuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
IDiluvio ex illo tot vasta per aequora vecti
Diis sedem exiguam patriis litusque rogamus
Immocuom , -et cunctis undamque auramque patentem.
Non erimus regno indecores ; nec vestra feretur
Fama levis, tantique abolescet gratia facti:
Nec Troiam Ausonios gremio excepisse pigebit.
\Fata per Aeneae juro, dextramque potentem ,
Sive fide, seu quis bello est expertus et armis ;
Multi nos populi , multae (ne temne, quod ultro
Praeferimus manibus vittas ac verba precantia)
Et petiere sibi et voluere adjungere gentes.
Sed mos fata deúm vestras exquirere terras
Imperiis egere suis. hinc Dardanus ortus
Huc repetit, jussisque ingentibus urget Apollo
Tyrrhemum ad Thybrim , et fomtis vada sacra Numici.
Dat tibi praeterea fortunae parva prioris
Munera, reliquias Troia ex ardente receptas.
Hoc pater Anchises auro libabat ad aras :
Hoc Priami gestamen erat, quom jura vocatis
More daret populis ; sceptrumque, sacerque tiaras,
Iliadumque labor vestes. •
Talibiis Ilionei dictis defixa Latinus
Obtutu tenet ora, soloque immobilis haeret,
Intentos volvens oculos, nec purpura regem
Picta movet, mec sceptra movent Priameia tantum,
Quantum in connubio natae thalamoque moratur :
Et veteris Faumi volvit sub pectore sortem.
Hunc illum fatis externa ab sede profectum
Portendi generum, paribusque in regna vocari
Auspiciis ; huic progeniem virtute futuram
Egregiam , totum quiae viribus occupet orbem.

Tamdem laetus ait : Dii nostra incepta secundent, Auguriumque suum. dabitur , Troiane, quod optas. Munera nec sperno. mom vobis, rege Latino, Divitis uber agri Troiaeve opulentia deerit. Ipse modo Aeneas, nostri si tanta cupido est, Si jungi hospitio properat, sociusque vocari, Adveniat ; voltus neve exhorrescat amicos. Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyramni. Vos contra xegi mea munc mandata referte, Est mihi nata, viro gentis quam jungere mostrae, Non patrio ex adyto sortes, non plurima coelo Monstra simumt : generos externis adfore ab oris, Hoc Latio restare canunt , qui sanguine nostrum Nomen in astra ferant. hunc illum poscere fata Et reor , et, si quid veri mens augurat, opto. Haec eflatus, equos mumero pater eligit omni. Stabant ter centum nitidi im praesepibus altis, Omnibus extemplo Teucris jubet ordine duci lmstratos ostro alipedes pictisque tapetis. Aurea pectoribus demissa momilia pendent ; Tecti auro , £ulvom mandunt sub dentibus aurum. Absenti Aeneae currum geminosque jugalis, Semine ab aetherio, spirantis maribus ignem, Illorum de gente, patri quos daedala Circe Supposita de matre nothos furata creavit. Talibus Aeneadae donis dictisque Vatini Sublimes in cquis redeunt, pacemque reportant. Ecce autem Inacliiis sese referebat ab Argis Saeva Jovis conjunx, aurasque invecta tencbat : Et laetium Aeneam, classemque ex aethere longo Dardaniam Siculo prospexit ab usque Pachymo, Moliri jam tecta videt, jam fidere terrae , Deseruisse rates, stetit acri fixa dolorc,

Tum quassans caput, haec effundit pectore dicta :
Heu stirpem invisam, et fatis contraria nostris
Fata Phrygum ! mum Sigeis occumbere campis,
Num capti potuere capi ? mum incensa cremavit
Troia viros ? medias acies, mediosque per ignis
Invemere viam ; at, credo , mea numina tandem
Fessa jacent, odiis aut exsaturata quievi.
Quin etiam patria excussos infesta per undas
Ausa sequi, et profugis toto me opponere ponto.
Absumtae in Teucros vires coelique marisque.
Quid Syrtes, aut Scylla mihi, quid vasta Charybdis
Profuit ? optato conduntur Thybridis alveo,
Securi pelagi atque mei. Mars perdere gentem
Inmanem Lapithùm valuit : concessit in iras
Ipse deüm antiquarn genitor Calydona Dianae :
Quod scelus aut Lapithas tantum, aut Calydona mcrentem?
Ast ego magna Jovis conjunx, nil linquere inausum
Quae potui infelix, quae mcmet in omnia verti,
Vincor ab Aenea. quod si mea mumina non sunt
Magna satis;dubitem haud equidem inplorare quod usquam est.
Flectere si nequeo superos, Acheromta movebo.
Non dabitur regnis, esto, prohibere Latinis,
Atque inmota manet fatis Lavinia conjunx.
At trahere, atque moras tamtis licet addere rebus :
At licet amborum populos exscindere regum.
Hac gener atque socer coëant mercede suorum.
Sanguine Troiano et Rutulo dotabere, virgo :
Et Bellona manet te pronuba. mec face tamtum
Cisseis praegnas ignis enixa jugales :
Quin idem Veneri partus suus, et Paris alter,
Funestaeque iterum recidiva in Pergama taedae.
Haec ubi dicta dedit, terras horrenda petivit :
Luctificam Allecto dirarum ab sede dearum .

« PreviousContinue »