Page images
PDF
EPUB

Tum canit Hesperidum miratam mala puellam :
Tum Phaëtontiadas musco circumdat amarae
Corticis , atque solo proceras erigit alnos.
Tum canit, errantem Permessi ad flumina Gallum
Aonas in montis ut duxerit una sororum :
Utque viro Phoebi chorus adsurrexerit omnis:
Ut Limus haec illi divino carmine pastor,
Floribus atque apio crimis ornatus amaro,
Dixerit : Hos tibi dant calamos (en accipe) Musae 5
Ascraeo quos ante seni : quibus ille solebat
Cantando rigidas deducere montibus ornos.
His tibi Grynei memoris dicatur origo :
Ne quis sit lucus, quo se plus jactet Apollo.
Quid loquar, ut Scyllam Nisi , quam fama secuta est,
Candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates, et gurgite im alto
(Ah ! ) timidos nautas canibus lacerasse marinis ;
Aut ut mutatos Terei narraverit artus ?
Quas illi Philomela dapes, quae dona pararit ?
Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante
Infelix sua tecta supervolitaverit alis ?
Omnia quae , Phoebo quondam meditante , beatus
Audiit Eurotas , jussitque ediscere laurus,
Ille camit : pulsae referunt ad sidera valles.
Cogere donec ovis stabulis, numerumque referre
Jussit, et invito processit vesper Olympo.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis,
Conpulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum ;
Thyrsis ovis, Corydon distentas lacte capellas.
Ambo florentes aetatibus, Arcades ambo,
Et cantare pares, et respondere parati.
Huc mihi, dum temeras defendo a frigore myrtos,
Vir gregis ipse caper deerraverat. atque ego Daphnim
Adspicio : ille ubi me contra videt : Ocius, inquit,
Huc ades, o Meliboee : caper tibi salvus, et haedi.
Et, si quid cessare potes , requiesce sub umbra.
Huc ipsi potum venient per prata juvenci:
Hic viridis temera praetexit arundine ripas
Mincius, eque sacra resonant examina quercu.
Quid facerem? neque ego Alcippem, nec Phyllida, habebam,
Depulsos a lacte domi quae clauderet agnos :
Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo. a.
Alternis igitur contendere versibus ambo
Coepere : alternos Musae meminisse volebant.
Hos Corydon , illos referebat in ordine Thyrsis.
C O R Y D O N. t.
Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmem,
Quale meo Codro , comcedite ; proxuma Phoebi
Versibus ille facit : aut, si non possumus omnes ,
Hic arguta sacra pendebit fistula pinu, -

[ocr errors]

D

T H Y R S I S. Pastores, edera crescentem ormate poëtam, Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro: Aut, si ultra placitum laudarit, baccare frontem Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro. C O R Y D O N. Saetosi caput hocc' apri , tibi Delia, parvus Et ramosa Mycon vivacis cornua cervi. Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota Puniceo stabis suras evincta cothurno. T H Y R S I S. Sinum lactis, et haec te liba , Priape, quot annis Exspectare sat est : custos es pauperis horti. Nunc te marmoreum pro tempore fecimus : at tu, Si fetura gregem suppleverit , aureus esto. C O R Y ID O N. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblae, Candidior cycnis , edera formosior alba : Quom primum pasti repetent praesepia tauri , Si qua tui Corydonis habet te cura, venito. T H Y R S I S. Immo ego Sardois videar tibi amarior herbis, Horridior rusco , projecta vilior alga ; Si mihi non haec lux toto jam longior anno est. Ite domum pasti , si quis pudor , ite juvenci. C O R Y D O N. Muscosi fontes , et somno mollior herba Et quae vos rara viridis tegit arbutus umbra, Solstitium pecori defendite. jam venit aestas Torrida : jam laeto turgent in palmite gemmae. T H Y R S I S. Hic focus, et taedae pingues , hic plurimus ignis Scmper , et adsidua postes fuligine nigri.

[graphic]

Hic tantum Boreae curamus fiigora , quantum Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.

- c O R Y D O N. Stant et juniperi , et castaneae hirsutae : Strata jacent passim sua quaque sub arbore pomâ, Omnia nunc riderit. at si formosus Alexis Montibus his abeat, videas et flumina sicca.

T H Y R S I S.

Aret ager : vitio moriens sitit aëris herba:
Liber pampineas invidit collibus umbras.
Phyllidis adventu nostrae memus omne virebit :
Juppiter et laeto descendet plurimus imbri.

. c o R Y D o N.
Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho ,
Formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo.
Phyllis amat corulos : illas dum Phyllis amabit,
Nec myrtus vincet corulos, nec laurea Phoebi.

T H Y R S I S.
Fraxinus in silvis pulcherrima, pinus in hortis,
Populus im fluviis, abies in montibus altis :
Saepius at si me, Lycida formose, revisas,
Fraxinus in silvis cedat tibi, pinus in hortis.
M E L I B O E U S. -

Haec memini, et victum frustra contendere Thyrsim.
Ex illo Corydon, Corydon est tempore nobis,

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]

PAST O R U M Musam Damonis et Alphesiboei,
Inmemor herbarum quos est mirata juvenca
Certantis, quorum stupefactae carmine lynces,
Et mutata suos requierunt flumina cursus :
IDamomis Musam dicemus et Alphesiboei.
Tu mihi, seu magni superas jam saxa Timavi,
Sive oram Illyrici legis aequoris; em erit umquam
Ille dies, mihi quom liceat tua dicere facta ?
IEm erit , ut liceat totum mihi ferre per orbem
Sola Sophocleo tua carmina digna cothurno ?
A te principium : tibi desinet. adcipe jussis
Carmina coepta. tuis : atque hanc sine tempora circum
Inter victrices ederam tibi serpere laurus,
Frigida vix coelo noctis decesserat urnbra,
Quom ros in tenera pecori gratissimus herba :
Jncumbens tereti Damon sic coepit olivae.
ID A M O N.
Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum:
Conjugis indigno Nisae deceptus amore
Dum queror, et divos (quamquam nil testibus illis
Profeci) extrema moriens tamen adloquor hora.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Maenalus argutumque memus pinosque loquentis
Semper habet ; semper pastorum ille audit amores,
Panaque, qui primus calamos non passus inertis.

« PreviousContinue »